[TR1] "ab" → "ad"
[TR2] "præcepit;" → "præcepit:"

Odysseæ XVI.—Telemachi agnitio Ulyssis.

ARGUMENT: THE DISCOVERY OF ULYSSES TO TELEMACHUS.

Telemachus arriving at the lodge of Eumaeus, sends him to carry Penelope the news of his return. Minerva appearing to Ulysses, commands him to discover himself to his son. The princes, who had lain in ambush to intercept Telemachus in his way, their project being defeated, return to Ithaca.

TEXT:

1

Hi autem in casa, Ulysses et divinus subulcus,

parabant jentaculum simul-cum aurora, accenso igne,

emiseruntque pastores cum congregatis suibus:

Telemachum vero circum-adulabantur canes latratores,

5

neque illatrabant advenienti. Vidit autem divinus Ulysses

adulantesque canes, circumvenitque eum sonus pedum:

statim vero Eumæum verbis alatis allocutus-est:

Eumæe, certe omnino aliquis tibi veniet huc socius,

vel et notus alius; quoniam canes non latrant,

10

sed circum-adulantur; pedum vero subtus sonum audio.

Nondum totus dictus-erat sermo, quando ei dilectus filius

stetit in vestibulo. Attonitus autem exsiliit subulcus;

atque ei e-manibus cecidere vasa, quibus utebatur,

miscens nigrum vinum: ipse vero obvius ivit hero,

15

osculatusque-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra,

manusque ambas; uber autem ei excidit lacrima.

Sicut vero pater suum filium amanti animo amplectitur,

reversum e longinqua terra decimo anno,

unicum, in-senectute-genitum, super quo dolores multos passus-sit:

20

sic tunc Telemachum deo-similem divinus subulcus

totum osculatus-est circumhærens, tanquam e morte elapsum:

et ejulans eum verbis alatis allocutus-est:

Venisti, Telemache, dulce lumen? non te amplius ego

me visurum putabam, postquam ivisti navi in-Pylum;

25

sed age, nunc ingredere, dilecte fili, ut te animo

delecter aspiciens, recens aliunde intro advenientem.

Nequaquam enim frequenter agrum adis, nec pastores,

sed in-urbe-manes: sic enim tibi placebat animo,

virorum procorum aspicere exitiosum cœtum.

30

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

erit sic, pater: tui vero causa huc venio,

ut teque oculis videam, et sermonem audiam,

si mihi adhuc in ædibus mater maneat, an aliquis jam

virorum alius eam duxerit; Ulyssis autem fere cubile

35

inopia stragularum malas araneas jacet habens.

Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum:

et perquam illa manet patienti animo

tuis in ædibus: luctuosæ vero ei semper

pereunt noctesque et dies lacrimas-fundenti.

40

Sic igitur locutus, ejus accepit æream hastam:

atque is introibat, et transivit lapideum limen.

Ei autem suam sedem ingresso pater cesserat Ulysses;

Telemachus vero ex-altera-parte prohibebat, dixitque:

Sede, o hospes; nos autem et alibi inveniemus sedem

45

tugurio in nostro: adest vero vir, qui talem ponet.

Sic dixit: ille autem retrogressus inde consedit: huic autem subulcus

substravit viridia virgulta, et pellem insuper;

ibi consedit deinde Ulyssis dilectus filius.

Illis autem carnium lances apposuit subulcus

50

assarum, quas quidem priori die reliquerant comedentes;

panem autem festinanter accumulabat in canistris,

atque inde in poculo miscebat dulce vinum:

ipse vero e-regione sedit Ulyssis divini.

Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant.

55

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

tum vero Telemachus allocutus-est divinum subulcum:

Pater, unde tibi hospes hic venit? quomodo autem ipsum nautæ

duxerunt in Ithacam? quosnam se esse profitebantur?

nequaquam enim ipsum pedibus puto huc venisse.

60

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

enimvero ego tibi, fili, vera omnia dicam.

Ex Creta quidem genere se-profitetur esse lata:

dicit autem se multis hominum in urbibus versatum-esse

errantem; sic enim ei destinavit hæc deus.

65

Nunc autem Thesprotorum virorum e nave elapsus

venit meum ad stabulum, ego vero tibi eum in-manus-tradam:

fac quomodo vis; supplicem vero tibi se profitetur esse.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Eumæe, certe valde hoc verbum animum-tristans dixisti:

70

quomodo enim jam hunc hospitem ego suscipiam domi?

Ipse quidem juvenis sum, et nondum manibus confisus-sum

virum ut-propulsem, quando aliquis prior lacessiverit;

matri autem meæ bifariam animus in mente cogitat,

utrum illic apud me maneat et domum curret,

75

torumque reverens mariti, populique famam;

an jam una sequatur Achivorum eum, quicunque optimus

ambit eam in ædibus vir, et plurima dederit.

Verum enimvero hospitem, quoniam tuam advenit domum,

induam ipsum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris;

80

dabo autem ensem ancipitem, et pedibus calceamenta:

dimittamque, quo ipsum cor animusque jubet.

Sin vero velis, tu curato eum, in stabulis detentum;

vestimenta autem huc ego mittam et cibum omnem,

ad-edendum, ut ne te atterat et socios.

85

Illuc vero non ipsum equidem inter procos siverim

ire; valde enim petulantem insolentiam habent,

ne ipsum conviciis-proscindant, mihi autem dolor fiat gravis.

Efficere vero difficile est aliquid inter plures unum

virum, etiam fortem; quoniam multo potentiores sunt.

90

Illum autem rursus affatus-est audens divinus Ulysses:

o amice, quoniam sane mihi etiam respondere fas est,

certe valde meum corroditur audientis carum cor,

de iis qualia dicitis procos injusta moliri

in ædibus, invito te, talis quum-sis.

95

Dic mihi, utrum sponte succumbas, an te cives

oderint in populo, obsequentes dei voci:

an aliquid fratribus succenseas; quibus-quidem vir

pugnantibus confidit, etiam si magna contentio orta-sit.

Utinam enim ego sic juvenis essem hoc cum animo,

100

vel filius ex Ulysse eximio, vel etiam ipse

[venerit errans: adhuc enim et spei copia est:]

ilico deinde mihi caput abscinderet alienus vir,

si non ego illis malum omnibus fierem,

profectus in domum Laertiadæ Ulyssis:

105

sin vero rursus me multitudine domarent, solus quum-essem,

mallem in meis interfectus ædibus

mori, quam hæc quidem semper indigna opera videre,

hospitesque male-tractatos, famulasque mulieres

illos violantes indigne in ædibus pulcris,

110

et vinum exhaustum, et cibum comedentes

temere sic, in-infinitum, nunquam-perfecto in opere.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

enimvero ego tibi, hospes, hæc valde accurate dicam.

Nec quicquam mihi universus populus invisus irascitur,

115

nec fratribus succenseo: quibus-quidem vir

pugnantibus confidit, etiam si magna contentio orta-sit.

Ita enim nostrum genus per-unicos-demisit Jupiter;

unicum Laerten Arcesius filium genuit,

unicum autem rursus Ulyssem pater genuit; at Ulysses

120

unicum me in ædibus genitum liquit, nec me fruitus-est.

Ideo nunc inimici valde multi sunt in domo.

Quotquot enim insulis dominantur optimi,

Dulichioque, Samoque, et nemorosæ Zacyntho,

et quot per asperam Ithacam dominantur,

125

tot matrem meam ambiunt, atteruntque domum.

Illa autem neque abnegat odiosas nuptias, nec finem

facere potest; hi autem absumunt comedentes

domum meam: cito vero me perdent et ipsum.

Sed enim hæc quidem deorum in genibus posita-sunt.

130

Pater, tu vero vade ocyus, prudenti Penelopæ

dic, quod ei salvus sum, et ex Pylo veni.

At ego hic manebo, tu autem huc redi,

soli ubi-nuntiaris; ceterorum vero nullus Achivorum

audiat: multi enim mihi mala moliuntur.

135

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

cognoscio, sapio; hæc sane intelligenti imperas.

Sed age mihi hoc dic et accurate præcipe,

an et Laertæ eadem via nuntius eam

infelici; qui eousque quidem ob-Ulyssem valde dolens,

140

operaque inspiciebat, et cum famulis in domo

bibebat et edebat, quando animus in pectoribus juberet;

at nunc, ex quo tu abiisti navi in-Pylum,

nondum ipsum dicunt edisse et bibisse sic ut solebat,

neque opera inspexisse; sed suspirioque fletuque

145

sedet lamentans; tabescit autem circum ossa corpus.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

tristius est, sed nihilominus ipsum sinemus, dolentes licet.

Si enim ullo-pacto essent proprii-arbitrii omnia mortalibus,

primum mei patris eligeremus reditus diem.

150

Sed tu ubi-nuntiaveris, revertere; neu per agros

vagare ad illum: at matri dic,

ut-famulam œconomam ire-jubeat quam citissime

clam; illa etenim nuntiaverit seni.

Dixit, et excitavit subulcum: hic autem cepit manibus calceos,

155

ligatisque iis sub pedibus ad-urbem ibat. Nec Minervam

latebat a stabulo profectus Eumæus subulcus;

sed ea prope venit: corpore vero assimilata-est mulieri

pulcræque magnæque, et splendida opera scienti.

Stetit autem e-regione-ostii casæ Ulyssi apparens;

160

nec Telemachus eam vidit coram, neque advertit:

(nequaquam enim omnibus dii apparent manifesti:)

sed Ulyssesque, canesque viderunt, atque non latrarunt,

cum gannitu vero aliorsum per stabulum trepidaverunt.

Illa autem superciliis innuit; animadvertit vero divinus Ulysses;

165

exivitque domo extra magnum murum caulæ,

stetitque ante ipsam: eum vero allocuta-est Minerva:

Generose Laertiade, sollers Ulysse,

jam nunc tuo filio verbum dic, neu cela;

ut procis mortem et fatum ubi-composueritis,

170

eatis ad urbem inclytam: neque ego ipsa

diu a vobis abero, promta ad-pugnandum.

Dixit, et aurea virga tetigit eum Minerva:

vestem quidem ei primum bene-lotam et tunicam

posuit circa pectora; corpusque auxit et vigorem.

175

Rursus autem nigro-colore factus-est, genæque distentæ-sunt,

cæruleique facti-sunt pili circa mentum.

Illa quidem, ita quum fecisset, recessit: at Ulysses

ivit in casam: stupuit vero ipsum dilectus filius;

territusque aliorsum vertit oculos, veritus ne deus esset,

180

et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Alius mihi, hospes, apparuisti modo, quam ante,

alia autem vestimenta habes, et tibi corpus haud-amplius simile.

Certe omnino aliquis deus es eorum qui cœlum latum tenent:

sed propitius-esto, ut tibi grata demus sacra,

185

et aurea dona, arte-elaborata: parce vero nobis.

Huic autem respondit inde audens divinus Ulysses:

neutiquam deus sum; cur me immortalibus assimilas?

sed pater tuus sum, cujus gratia tu suspirans

pateris dolores multos, injurias sustinens virorum.

190

Sic igitur locutus, filium osculatus-est, a genisque

lacrimam mittebat humi: ante autem continuerat-se indesinenter usque.

Telemachus vero (nondum enim credebat suum patrem esse)

rursus ipsum verbis respondens allocutus-est:

Haud tu Ulysses es, pater meus; sed me deus

195

decipit, ut adhuc magis lugens suspirem.

Nequaquam enim mortalis vir hæc machinatus-esset

suo ipsius quidem animo; nisi quando deus ipse aggressus,

facile volens faceret juvenem aut senem.

Certe enim modo eras senex, et turpiter vestitus-eras;

200

nunc vero diis similis-es, qui cœlum latum tenent.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:

Telemache, non te decet dilectum patrem, intus quum-sit,

neque mirari supra-modum nec stupere.

Nequaquam enim tibi amplius alius veniet huc Ulysses:

205

sed ille ego talis, passus mala, multumque vagatus,

veni vicesimo anno in patriam terram.

Verum tibi hoc opus est Minervæ prædatricis

quæ me talem fecit, uti vult; potest enim;

alias quidem mendico similem, alias autem rursus

210

viro juveni, et pulcra circa corpus vestimenta habenti.[TR1]

Facile vero est diis, qui cœlum latum tenent,

et illustrem-facere mortalem hominem, et vilem-reddere.

Sic igitur locutus consedit: Telemachus vero

circumfusus patrem bonum lugebat, lacrimas stillans.

215

Ambobus autem ipsis desiderium subortum-est fletus:

plorabant vero stridule, abundantius quam aves,

aquilæ, vel vultures unguibus-aduncis, quibus pullos

rustici abstulerint, antequam volatiles facti-sint:

sic igitur illi miserabiliter sub superciliis lacrimam fundebant.

220

Et sane ejulantibus occidisset lumen solis,

nisi Telemachus allocutus-fuisset suum patrem subito:

Quali nam nunc huc, pater, navi te nautæ

duxerunt in Ithacam? quosnam se esse profitebantur?

nequaquam enim te pedibus puto huc venisse.

225

Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses:

enimvero ego tibi, fili, verum enarrabo.

Phæaces me duxerunt re-nautica-inclyti, qui et alios

homines deducunt, quicumque ad-ipsos venerit:

et me dormientem in navi veloci super pontum vehentes

230

deposuerunt in Ithaca: dederunt autem mihi splendida dona,

æsque aurumque abunde, vestimentaque texta:

et hæc quidem in speluncis deorum consilio jacent.

Nunc autem huc veni admonitionibus Minervæ,

ut inimicorum de cæde consultemus.

235

Sed age mihi procos enumera-et recense,

ut sciam, quotque et quinam viri sint:

et meo in animo eximio habita-deliberatione,

considerem, si nos possimus contra-eos-stare,

soli sine aliis, an et conquiremus alios.

240

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

o pater, sane tuam magnam gloriam semper audiebam,

manibusque te bellatorem esse, et prudentem consilio:

sed nimis magnum dixisti; stupor me tenet: nec liceret

viros duos cum-multis et fortibus pugnare.

245

Procorum autem nec sane decas una, nec duæ solæ,

sed multo plures sunt; cito autem scies hic numerum.

Ex Dulichio quidem duo et quinquaginta

juvenes selecti, sex vero eos famuli comitantur:

ex Samo autem quatuorque et viginti viri sunt;

250

et ex Zacyntho sunt viginti juvenes Achivorum;

ex ipsa vero Ithaca duodecim omnes optimi,

et cum ipsis simul est Medon præco, et divinus cantor,

et duo ministri, periti epulas-instruendi.

His si omnibus nos-offeramus intus versantibus,

255

vereor ne perquam-amare et graviter eorum injurias ulciscaris reversus.

Sed tu, si possis aliquem adjutorem excogitare,

considera, qui nobis auxilietur lubenti animo.

Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses:

enimvergo ego dicam; tu vero attende et me audi,

260

et considera, si nobis Minerva cum Jove patre

sufficiat, an aliquem alium adjutorem excogitem.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

boni sane isti sunt adjutores, quos memoras,

alte quidem in nubibus sedentes; qui utique et aliis

265

viris dominantur, et immortalibus diis.

Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses:

haud quidem illi multo tempore seorsum aberunt

a-pugna forti, quando procis et nobis

in ædibus meis robur decernetur Martis.

270

Sed tu quidem nunc vade, simul cum-aurora illucescente,

domum, et cum-procis insolentibus versare:

at me ad urbem subulcus postea ducet,

mendico misero similem, et seni.

Si autem me ignominia-afficiant in domo, tuum tamen carum cor

275

tolerato in pectoribus, male patiente me.

Etiamsi vel per domum pedibus me trahant foras,

vel telis percutiant: tu tamen inspiciens tolerato.

At sane cessare jube ab-inspientia,

lenibus verbis compellans; illi vero tibi nequaquam

280

parebunt; jam enim ipsis adest fatalis dies.

[Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente repone tua:

quando abundans-consiliis in mente mihi ponet Minerva,

innuam quidem tibi ego capite; tu autem deinde, quum-intellexeris,

quæcunque tibi in ædibus Martia arma jacent,

285

in secessum alti thalami depone sublata,

omnia prorsus: at procos blandis verbis

palpare, quando te percontentur arma desiderantes;

dicens, Ex fumo deposui quoniam non-amplius illis similia-sunt,

qualia quondam ad-Trojam proficiscens reliquit Ulysses;

290

sed fœdata-sunt, quantum ignis attigit vapor.

Insuper autem mihi hoc majus in mente posuit Saturnius,

ne qua vino-gravati, contentione concitata inter vos,

vos-invicem vulneretis, fœdetdisque convivium,

et nuptiarum-ambitum; ipsum enim allicit virum ferrum.

295

Nobis vero solis duos enses, et duas hastas

relinque, et duo scuta-bubula manibus sumenda,

ut impetu-facto capiamus; illos autem postea

Pallas Minerva demulcebit, et providus Jupiter.]

Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente repone tua;

300

si vere meus es, et sanguinis nostri,

ne-quis postea Ulyssem audiat intus esse,[TR2]

neque etiam Laertes sciat hoc, nec subulcus,

nec quisquam domesticorum, neque ipsa Penelope:

sed soli, tuque egoque, mulierum cognoscamus ingenium:

305

et aliquem famulorum virorum etiam tentemus;

tam ubi aliquis nos honoret et timeat animo,

quam qui non curet, teque parum-honoret, talis quum-sis.

Hunc autem respondens allocutus-est splendidus filius:

o pater, sane meum animum et postea, opinor,

310

cognosces; nequaquam enim animi-remissio me tenet:

sed neutiquam hoc emolumento ego fore puto

nobis ambobus; te vero considerare jubeo.

Diu enim sic vades unumquemque tentans

opera ipsorum adiens; illi autem in ædibus quieti

315

opes devorant præter-modum, nec superest parsimonia.

Sed sane te mulieres ego explorare hortor,

quæque te parum-honorent, et quæ inculpatæ sint:

viros autem non ego per stabula vellem

nos explorare, sed postea hæc curare,

320

si modo vere aliquod nosti Jovis signum ægidem-tenentis.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur.

At deinde in-Ithacam deducebatur navis bene-fabricata,

quæ tulerat Telemachum a-Pylo, et omnes socios:

hi vero quum jam portum valde-profundum intrassent,

325

navem quidem ii nigram in terram traxerunt,

arma autem ipsis avexerunt magnanimi ministri;

statimque ad Clytii domum ferebant perpulcra dona.

At præconem præmiserunt domum ad Ulyssis,

nuntium dicturum prudenti Penelopæ,

330

quod Telemachus quidem in agro maneat, navem autem jusserit

ad-urbem inde-navigare; ut ne verita in animo

præstans regina teneras lacrimas defunderet.

Atque occurrerunt-sibi-invicem præco et divinus subulcus,

ejusdem gratia nuntii, dicturi mulieri.

335

Sed quando jam pervenerant in domum divini regis,

præco quidem medias inter ancillas dixit:

Jam tibi, regina, dilectus filius venit.

Penelopæ autem dixit subulcus prope astans

omnia, quæcunque ei dilectus filius ipsum jusserat loqui.[TR3]

340

Ac postquam omne præceptum renuntiarat,

profectus-est ire ad sues; liquit autem septaque et domum.

Proci vero tristati-sunt, dolueruntque in animo:

exiverunt autem domo præter magnum murum atrii,

atque illic ante januas sedebant.

345

His vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui:

O amici, certe magnum opus superbe perfectum-est

Telemacho, iter hoc: putabamus autem ei non perfectum-iri.

Sed agite, navem nigram trahamus, quæ sit optima;

inque eam remiges marinos congregemus, qui citissime

350

illis nuntient ocyus ut-domum redeant.

Nondum totum dictum-erat, quando Amphinomus vidit navem,

conversus ex loco suo, portum profundum intra,

velaque contrahentes, remosque manibus tenentes.

Suaviter autem ridens locutus-est inter-suos sodales:

355

Ne quem amplius nuntium jubeamus-ire; hi enim jam sunt intus:

vel aliquis eis hoc dixit deorum, vel viderunt ipsi

navem prætervehentem, eam autem non potuerunt assequi.

Sic dixit: illi autem ubi-surrexere, iverunt ad litus maris;

statim vero navem nigram in terram traxerunt,

360

arma autem ipsis avexerunt magnanimi ministri.

Ipsi vero in concilium iverunt conferti, nec quemquam aliorum

sinebant, nec juvenum una-considere, nec senum.

Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:

Dii boni! ut hunc virum dii a-malo liberarunt!

365

Die quidem speculatores sedebant in cacuminibus ventosis,

semper alii-post-alios; simul autem cum-sole occidente,

nunquam in terra noctem peregimus, sed in ponto

navi veloci navigantes, exspectabamus Auroram divinam,

Telemacho insidiantes, ut interficeremus captum

370

ipsum: hunc autem tunc quidem abduxit domum deus.

Nos vero hic ei consultemus gravem interitum,

Telemacho; neque nos subterfugiat: non enim puto,

eo quidem vivente, perfectum-iri hæc opera.

Ipse enim peritus est consilioque menteque:

375

cives autem non-amplius omnino nobis gratificantur.

Sed agite, antequam ille congregarit Achivos

in concionem; (nequaquam enim remisse-acturum ipsum puto,

sed iram fovebit, dicetque inter omnes, exsurgens,

quod ei cædem gravem struebamus, neque assecuti-sumus:

380

illi autem non laudabunt audientes mala opera:

metuoque, ne-quod malum faciant et nos expellant

terra nostra, alium vero adeamus populum:)

sed prævertamus eum interficiendo in agro procul ab-urbe,

vel in via: victum autem ipsi et possessiones habeamus,

385

divisas æqualiter inter nos; ædes vero demum

illius matri dederimus habendas et ei quicunque eam duxerit.

Sin autem vobis hic sermo displicet, sed mavultis

ipsumque vivere et habere paterna omnia,

ne ei deinceps opes affatim animo-gratas comedamus,

390

hic congregati, sed ex domo sua unusquisque

ambiat eam sponsaliis petens; illa vero deinde

nupserit ei, qui plurima dederit, et fatalis venerit.

Sic dixit: hi autem omnes muti facti-sunt silentio.

His vero Amphinomus concionatus-est et dixit,

395

Nisi splendidus filius, Aretiadæ regis:

qui quidem ex Dulichio tritici-feraci, herbosa,

dux-erat procis, maxime autem Penelopæ

placebat sermonibus; mente enim utebatur bona:

qui ipsis bene-cupiens concionatus-est, et dixit:

400

O amici, non equidem interficere velim

Telemachum; grave vero genus regium est

interficere: sed primum deorum interrogemus consilia.

Si quidem probent Jovis magni jura,

ipseque interficiam, aliosque omnes jubebo:

405

sin vero avertant dii, quiescere suadeo.

Sic dixit Amphinomus; illis autem placebat sermo.

Statim deinde quum-surrexissent, iverunt in domum Ulyssis:

advenientesque, considebant in politis sedibus.

At rursus aliud cogitavit prudens Penelope,

410

procis ut-se-ostenderet violentam insolentiam animis habentibus.

Resciverat enim de-sui filii in ædibus patranda cæde;

præco enim ei dixit Medon, qui audierat consilia.

Profectaque-est ire ad-domum cum famulis mulieribus.

Sed quando jam ad procos pervenit divina inter-mulieres,

415

stetit ad postes domus affabre structæ,

genis obtendens nitida redimicula;

Antinoum vero increpabat, verbumque dixit et elocuta-est:

Antinoe, insolentiam habens, mali-machinator; atqui te dicunt

in populo Ithacæ inter æquales esse optimum

420

consilio et verbis; tu vero nequaquam talis eras.

Insane, cur autem tu Telemacho fatumque mortemque

struis, nec supplices curas, quibus utique Jupiter

testis est injuriarum? non vero fas est mala suere sibi-invicem.

An non nosti, quando huc pater tuus venit fugiens,

425

populum veritus? jam enim irati-erant valde,

quoniam prædones comitatus Taphios

malo-affecerat Thesprotos; hi vero nobis amici erant:

illum inde volebant occidere, et perdere ejus carum cor,

et victum consumere sufficientem magnum:

430

verum Ulysses inhibebat et retinebat, cupientes licet.

Hujus nunc domum ignominiose comedis, ambisque uxorem,

filiumque interficis, meque magno dolore-afficis:

sed te cessare hortor et jubere alios cessare.

Hanc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus-est:

435

filia Icarii, prudens Penelope,

confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint.

Non est hir vir, neque erit, neque fuerit,

qui Telemacho tuo filio manus inferat,

vivente quidem me et super terra vidente.

440

Sic enim edico, et sane perfectum erit:

statim ei sanguis ater fluet circum hastam

nostram; quoniam et mihi urbium-vastator Ulysses

sæpe, genibus suis me imponens, carnem assam

in manibus posuit, præbuitque vinum rubrum.

445

Ideo mihi Telemachus omnium multo carissimus est

virorum: nec quicquam ipsum mortem timere jubeo

a procis certe; divinitus autem evenientem non est effugere.

Sic dixit animum-addens; ei autem struebat ipse mortem.

Illa autem quum-ascendisset in-cœnaculum splendidum,

450

flebat inde Ulyssem, dilectum maritum, donec ei somnum

dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.

Vespertinus autem Ulyssi et filio divinus subulcus

advenit: hi vero inde cœnam scite parabant,

sue mactato anniculo. At Minerva,

455

prope astans, Laertiaden Ulyssem

virga percussum, iterum fecit senem,

turpiaque vestimenta induit circa corpus; ne eum subulcus

cognosceret coram intuitus, et prudenti Penelopæ

iret nuntiatum, neque mente contineret.

460

Ad hunc Telemachus prior sermonem dixit:

venisti, divine Eumæe. Quænam jam fama est per urbem?

num jam proci eximii intus sunt reversi

ex insidiis? an adhuc me denuo observant domum euntem?

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

465

non curæ-erat mihi hæc inquirere et interrogare,

per-urbem incedenti: citissime me animus jussit,

nuntio dicto, rursus huc redire.

Occurrit autem mihi a sociis nuntius velox,

præco, qui jam primus verbum tuæ matri dixit.

470

Aliud vero utique hocce novi: hoc enim vidi oculis.

Jam super urbem, ubi Mercurialis collis est,

eram profectus, quando navem velocem vidi descendentem

in portum nostrum; multi autem erant viri in ipsa:

gravataque-erat scutis, et hastis utrinque-acutis:

475

et ipsos putavi illos esse; neque-vero quicquam scio.

Sic dixit; subrisit autem sacra vis Telemachi,

patrem oculis intuitus; vitabat autem subulcum.

Hi vero ubi jam cesserant ab-opere, appararantque convivium,

convivati-sunt; nec quicquam animus indigebat convivio æquo.

480

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

de-lectoque cogitarunt, et somni donum cepere.

[TR1] "habenti," → "habenti."
[TR2] "esse." → "esse,"
[TR3] "loqui," → "loqui."

Odysseæ XVII.—Telemachi reditus Ithacam.

ARGUMENT:

Telemachus returning to the city, relates to Penelope the sum of his travels. Ulysses is conducted by Eumaeus to the palace, where his old dog Argus acknowledges his master, after an absence of twenty years, and dies with joy. Eumaeus returns into the country, and Ulysses remains among the suitors, whose behaviour is described.

TEXT:

1

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum jam inde sub pedibus ligavit pulcros calceos

Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini:

sumsit autem validam hastam, quæ ei manibus apta-erat,

5

ad-urbem iturus, et suum allocutus-est subulcum:

Pater, nempe ego vadam in urbem, ut me mater

videat; non enim ipsam ante cessaturam puto

a-ploratuque tristi, fletuque lacrimoso,

quam ipsum me aspexerit; sed tibi-quidem sic præcipio:

10

hospitem infelicem duc in urbem, ut illic

victum mendicet: dabit autem ei, quicunque voluerit,

panem et poculum: mihi vero haudquaquam licet omnes

homines sustinere, habenti quidem dolores animo.

Hospes autem si valde irascatur, gravius hoc ipsi

15

erit: certe enim mihi gratum est vera loqui.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o amice, neque sane ipse detineri cupio:

mendico melius est in urbe, quam in agris,

cibum mendicare; dabit autem mihi, quicunque voluerit.

20

Non enim, apud stabula ut-maneam, amplius ea-ætate, sum

quo imperanti hero in-omnibus paream.

Sed vade; me vero ducet vir hic, quem tu jubes,

statim, postquam igne caluero, teporque factus-fuerit;

valde enim hæc vestimenta habeo mala: cavendum ne me conficiat

25

frigus matutinum; procul autem urbem dicitis esse.

Sic dixit: Telemachus vero per stabulum ivit,

velociter pedibus progrediens; mala autem procis serebat.

Sed postquam pervenerat ad-ædes habitantibus-commodas,

hastam quidem statuit ad columnam inclinans,

30

ipse autem intro ibat, et transgressus-est lapideum limen.

Hunc vero longe prima vidit nutrix Euryclea,

pelles sternens sedibus in artificiosis.

Lacrimans autem deinde recta ad eum ivit; circumque aliæ

ancillæ Ulyssis audentis-animi congregabantur,

35

et osculabantur ei amplectantes caputque et humeros.

Atque egrediebatur e thalamo prudens Penelope,

Dianæ similis, aut aureæ Veneri:

circum vero filium dilectum jecit brachia lacrimans;

osculataque-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra,

40

et ejulans verbis alatis eum allocuta-est:

Venisti, Telemache, dulcis lux! Non te amplius ego

visuram me putabam, postquam iveras nave in-Pylum

clam, me invita, dilecti ad-quærendam patris famam.

Sed age mihi narra, quemadmodum tibi-contigit videre.

45

Illam autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

mater mea, ne mihi fletum excita, neu mihi cor

in pectoribus commove, elapso licet grave exitium:

sed lota, puris corpori vestimentis sumtis,

[in cœnaculum ubi-ascenderis cum famulis mulieribus,]

50

vove omnibus diis perfectas hecatombas

te sacrificaturam, sicubi Jupiter vindictæ opera perfecerit.

At ego ad-forum transibo, ut vocem

hospitem, qui me illinc una secutus-est huc venientem.

Illum quidem ego præmisi cum eximiis sociis;

55

Piræum autem ipsum jussi ad domum ducentem

cum-cura amice-tractare et honorare, donec ipse venissem.

Sic igitur locutus-est; huic vero non-evolans erat sermo (i.e. tacuit).

Ipsa vero lota, puris corpori vestimentis sumtis,

vovebat omnibus diis perfectas hecatombas

60

se sacrificaturam, sicubi Jupiter vindictæ opera perficeret.

Telemachus autem deinde per domum transiens exivit,

hastam habens: unaque eum canes pedibus veloces sequebantur.

Divinam autem gratiam in-eum defudit Minerva;

eumque inde omnes populi advenientem admirabantur.

65

Circa vero ipsum proci illustres congregabantur,

bona prædicantes, mala autem mentibus profunde-cogitabant.

Atque ille horum quidem inde declinabat magnum cœtum,

sed, ubi Mentor sedebat, et Antiphus, et Halitherses,

qui-quidem ei a principio paterni erant amici,

70

illic consedit adiens: illi autem interrogabant singula.

Ad-hos vero Piræus hasta-inclytus prope venit,

hospitem ducens ad-concionem per urbem: neque adhuc diu

Telemachus ab-hospite procul aversus-erat, sed ei astitit.

Hunc et Piræus prior sermone allocutus-est:

75

Telemache, statim jube-ire meam ad domum mulieres,

ut tibi dona remittam, quæ tibi Menelaus dedit.

Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Priæe, non enim scimus, quomodo erunt hæc opera.

Si forte me proci illustres in ædibus

80

clam interfecto, paterna omnia diviserint,

ipsum habentem te malo iis frui, quam aliquem horum:

sin autem ego his cædem et mortem struxero,

tum demum mihi gaudenti fer ad ædes gaudens.

Sic locutus, hospitem ærumnosum duxit in domum.

85

Ac postquam pervenerant ad-ædes habitantibus-commodas,

lænas quidem deposuerunt in soliisque sedibusque;

inque balnea ingressi bene-polita lavati-sunt.

Hos autem postquam famulæ laverant et unxerant oleo,

circum eos deinde lænas villosas jecerunt et tunicas;

90

e balneoque ipsi egressi in soliis consedere.

Aquam autem ancilla gutturnio infundebant ferens,

pulcro, aureo, super argenteum lebetem,

ad-lavandum; juxtaque politam extendit mensam.

Panem autem verecunda proma apposuit ferens,

95

ferculis multis impositis, largiens de-præsentibus.

Mater vero ex-adverso sedebat ad postes domus

solio inclinata, tenuia pensa versans.

Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

100

illis sermones exorsa-est prudens Penelope:

Telemache, sane ego in-cœnaculum ubi-ascendero,

decumbam in lectum, qui mihi luctuosus factus-est,

semper lacrimis meis imbutus, ex quo Ulysses

abiit cum Atridis ad Ilium: nec mihi sustinuisti,

105

antequam venirent proci illustres in hanc domum,

reditum tui patris aperte dicere, sicubi audivisti.

Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

enimvero ego tibi, mater, verum enarrabo.

Ivimus inque Pylum, et ad Nestorem, pastorem virorum;

110

exceptum autem me ille in excelsis ædibus

cum-cura amice-tractabat, tanquam pater suum filium,

reversum sero recens aliunde: sic me ille

sedulo curabat, ipse cum filiis gloriosis.

At de-Ulysse audentis-animi minime dicebat,

115

nec vivo nec mortuo, terrestrium ex-ullo se audivisse:

sed me ad Atriden, hasta-inclytum Menelaum,

cum-equis demisit et curribus coagmentatis.

Illic vidi Argivam Helenam, cujus gratia multa

Argivi Trojanique deorum voluntate laborarunt.

120

Interrogabat vero statim deinde bello strenuus Menelaus,

cujusnam rei indigens venissem Lacedæmonem divinam:

at ego ei omnem veritatem enarravi:

et tunc me verbis respondens allocutus-est:

Dii-boni! profecto valde fortis viri in lecto

125

voluerunt cubare, imbelles ipsi quum-sint.

Sicut autem quando in lustro cerva fortis leonis

hinnulos ubi-cubare-fecerit recens-natos, lactentes,

saltus investigat et valles herbosas

pascens, hic vero statim suum ingressus-est cubile,

130

ambobusque illis sævam mortem infert:

ita Ulysses illis sævam mortem inferet.

Utinam enim, Jupiter pater, et Minerva, et Apollo,

talis existens, qualis olim bene-ædificata in Lesbo

ex contentione cum-Philomelide luctatus-est surgens,

135

prostravitque eum fortiter, gavisi-sunt autem omnes Achivi;

talis existens cum-procibus versaretur Ulysses;

omnes et brevis-ævi fierent et amaris-nuptiis.

Ista vero, quæ me interrogas et precaris, non ego

alia præter verum dixero declinando, nec te decipiam:

140

sed quæ quidem mihi dixit senex marinus verax,

horum nullum tibi ego celabo verbum, neque occultabo.

Dixit ipsum is in insula se vidisse duros dolores habentem,

Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate

detinet: ille vero non potest suam in-patriam terram venire:

145

non enim ei adsunt naves remigio-instructæ et socii,

qui ipsum devehant super lata dorsa maris.

Sic dixit Atrides, hasta-inclytus Menelaus.

His peractis redii: dederunt autem mihi ventum-secundum

immortales, qui me celeriter dilectam in patriam misere.

150

Sic dixit: illi autem animum in pectoribus commovebat.

Inter-hos vero et locutus-est Theoclymenus deo-similis:

O uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis,

nempe ille non clare novit; meo autem attende sermoni:

vere enim tibi vaticinabor, neque occultabo.

155

Sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa

focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni,

quod sane Ulysses jam in patria terra

sedens, vel reptans, hæc audiens mala opera,

est, at procis malum omnibus serit:

160

talem ego avem bonis-transtris-instruca in navi

sedens observavi, et Telemacho nuntiavi.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

utinam enim hoc, hospes, verbum perfectum esset:

ita cito sentires amicitiamque, multaque dona acciperes

165

ex me, ut aliquis te occurrens beatum-diceret.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur.

Proci autem ante Ulyssis domum

discis delectabantur et hastilibus jaculantes,

in fabrefacto pavimento, ubi pridem insolentiam exercebant.[TR1]

170

Sed quando jam cœnæ-tempus erat, et advenerunt pecudes

undique ex agris (ii autem agebant eas, qui et antea):

tum vero ipsis dixit Medon; hic etenim maxime

placebat præconum, et ipsis aderat in-convivio:

Juvenes, postquam-jam omnes delectati-estis animo certaminibus,

175

ite ad ædes, ut paremus convivium:

nequaquam enim malum est in tempore cœnam capere.

Sic dixit: illi autem surgentes abibant, parebantque sermoni.

Ac postquam venerant in-ædes habitantibus-commodas,

lænas quidem deposuerunt in sedilibusque soliisque;

180

ipsi autem mactabant oves magnas et pingues capras,

mactabantque sues pingues, et bovem armentalem,

convivium parantes. Illi vero ex agro ad-urbem

properabant-ire, Ulyssesque et divinus subulcus.

Inter-eosque sermones exorsus-est subulcus, princeps virorum:

185

Hospes, quia jam subinde ad-urbem ire cupis

hodie, sicut jussit dominus meus (certe te ego

hic mallem stabulorum custodem relictum-esse:

sed illum vereor, et timeo, ne me postea

objurget: graves vero dominorum sunt increpationes):

190

sed age nunc eamus: jam enim præteriit maxima-ex-parte

dies; at cito tibi ad vesperam frigidius erit.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

cognosco, sapio; hæc jam intelligenti præcipis.

Sed eamus; tu autem deinde perpetuo præi.

195

Da vero mihi, sicubi baculum tibi cæsum est,

ad-innitendum; quoniam dicitis valde-lubricam esse viam.

Dixit, et circum humeros turpem sibi-jaciebat peram

crebris-locis laceram; inerat vero tortile lorum-ad-suspendendum.

Eumæus autem inde ei baculum animo-gratum dedit.

200

Hi iverunt: stabulum vero canes et pastores viri

custodiebant, pone manentes; ipse autem in urbem ducebat regem,

mendico misero similem et seni,

baculo innitentem: turpia autem circa corpus vestimenta indutus-erat.

Sed quando jam vadentes viam per asperam

205

urbem prope erant, et ad fontem pervenerant

structum, pulcre-fluentem, unde aquabantur cives,

quem fecit Ithacus, et Neritus, ac Polyctor;

circum vero alnorum aquis-nutritarum erat nemus,

undique rotundum, defluebatque frigida aqua

210

alte ex petra: ara autem supra facta-erat

Nympharum, ubi omnes sacra-faciebant viatores:

illic ipsos assecutus-est filius Dolii Melantheus,

capras agens, quæ omnibus antecellebant gregibus,

cœnam procis; duo autem una sequebantur pastores.

215

Illos autem conspicatus increpuit, verbum dixit et elocutus-est,

vehementer et indigne: commovebat ver cor Ulyssis:

Nunc quidem sane cum-maxime malus malum ducit:

adeo semper similem ducit deus ad similem.

Quonam jam hunc voracem ducis, nihili subulce,

220

mendicum molestum, conviviorum contaminatorem?

qui multis postibus astans atteret humeros,

petens frusta, non tripodas, neque lebetas;

hunc si mihi dares stabulorum custodem ut-relinquam,

chortisque-curator ut-sit, frondemque hædis ferat;

225

tum serum bibens, magnum sibi femur efficeret.

Sed quandoquidem sane opera mala didicit, non volet

opus-rusticum obire, sed mendicans per populum

mavult petendo pascere suum ventrem insatiabilem.

Verum tibi edico, hoc vero et perfectum erit:

230

si iverit ad ædes Ulyssis divini,

multa ei circum caput jacta scabella virorum e manibus

latera deterent per domum percussi.

Sic dixit, et accedens ei calce insultavit per-insipientiam

in-coxam; nec-tamen ipsum a-semita deturbavit,

235

sed is manebat firme; ac deliberabat Ulysses,

utrum irruens baculo animum ei eriperet,

an ad terram dejiceret caput, circa-solum sublato.

Sed pertulit, animoque cohibuit-se; illum vero subulcus

increpuit contra intuitus; valdeque precatus-est, manibus sublatis:

240

Nymphæ fontanæ, filiæ Jovis, si-unquam Ulysses

vobis femora combussit, cooperta pingui adipe,

agnorum et hædorum, hoc mihi perficite votum,

ut veniat quidem ille vir, adducat autem ipsum deus:

ita tibi fastus utique dissiparit omnes,

245

quos nunc contumeliosus fers, vagans semper

per urbem; at pecudes mali perdunt pastores.

Hunc autem rursus allocutus-est Melanthius, pastor caprarum:

dii boni! quale dixit canis, exitiosa sciens!

quem aliquando ego in navi bonis-transtris nigra

250

agam longe ab-Ithaca, ut mihi opes multas venditus paret.

Utinam enim Telemachum interficeret argenteo-arcu-Apollo

sic hodie in ædibus, vel a procis domaretur,

sicut Ulyssi quidem procul periit reditus dies.

Sic locutus, hos quidem liquit illic, lente euntes,

255

at ipse abivit; valde autem celeriter ad ædes pervenit regis.

Statim autem introivit, et inter procos consedit,

e-regione Eurymachi; hunc enim diligebat maxime.

Ei quidem carnium partem apposuerunt ii qui ministrabant;

panem autem verecunda proma apposuit ferens,

260

ad-comedendum. Prope vero Ulysses et divinus subulcus

steterunt venientes; circumvenit autem ipsos sonus

citharæ cavæ: nam illis incipiebat canere

Phemius: atque ille manu prehensum allocutus-est subulcum:

Eumæe, certe omnino hæ sunt ædes pulcræ Ulyssis:

265

facile autem dignoscendæ sunt etiam inter multas visu.

Ex aliis aliæ ædes sunt: instructa-est autem ei aula

muro et septis: januæ vero bene-obseptæ sunt

bifores; haud-quisquam eam vir insultaverit.

Cognosco autem, quod multi in ipsa convivia instruunt

270

viri; quoniam nidor quidem ascendit, intus autem cithara

sonat, quam utique convivio dii fecerunt sociam.

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

facile nosti; quippe neque in-aliis quidem rebus es stultus.

Sed age jam consultemus, quomodo futura-sint hæc opera.[TR2]

275

Vel tu primus ingredere ædes habitantibus-commodas,

inferque-te procis; ego autem relinquar hic:

si vero vis, mane, egoque ibi præ:

neu tu morare, ne-quis te extra conspicatus

vel percutiat, vel pellat; hæc te considerare jubeo.

280

Huic autem respondit deinde audens divinus Ulysses:

cognosco, sapio; hæc jam intelligenti præcipis.

Sed i præ, ego autem relinquar hic.

Non enim omnino plagarum inscius sum, neque ictuum:

patiens mihi animus, quoniam mala multa passus-sum

285

undis et bello; cum illis et hoc quoque fiat.

Ventrem autem haudquaquam licet abscondere avidum,

perditum, qui multa mala hominibus dat:

cujus gratia et naves bonis-transtris-instructæ armantur,

pontum super infructuosum, mala inimicis ferentes.

290

Sic hi quidem talia inter se dicebant.

Atque canis caputque et aures jacens erexit,

Argus, Ulyssis audentis-animi, quem quondam ipse

nutrivit quidem, neque eo fruitus-est; prius vero ad Ilium sacrum

abiit. Hanc autem antea ducere-solebant juvenes viri

295

capras in silvestres, et cervos, et lepores:

tum vero jacebat neglectus, absente domino,

in multo stercore, quod ei antes fores

mulorumque boumque abunde fusum-erat; donec auferrent

servi Ulyssis prædium magnum stercoraturi:

300

illic canis jacebat Argus, plenus ricinorum.

Tunc vero, ut agnovit Ulyssem prope stantem,

cauda quidem iste adulatus-est, et aures dejicit ambas;

prope autem non-amplius tum potuit suum dominum

venire: at hic seorsum conspicatus abstersit lacrimam,

305

facile latens Eumæum; statim autem interrogabat sermone:

Eumæe, certe omnino mirandum, canis hic jacet in fimo;

pulcer quidem corpore est, at hoc non clare scio,

si utique et velox fuerit cursu cum forma hac,

an sic, quales quidem mensales canes virorum

310

sunt; deliciarum vero gratia eos nutriunt domini.

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

et sane viri canis hic est procul mortui.

Si talis esset nunc et corpore, atque etiam operibus,

qualem ipsum Trojam profectus reliquit Ulysses,

315

statim admirareris, conspicatus velocitatem et robur.

Nequaquam enim effugiebat densæ in-profundis silvæ

bellua, quamcunque egisset; nam etiam vestigiis eas perquam-cognovit:

nunc autem tenetur malo: dominus vero seorsum a-patria

periit; hunc autem mulieres negligentes non curant.

320

Servi vero, quando non-amplius imperant domini,

non-amplius postea volunt justa operari.

Dimidium enim virtutis aufert late-sonans Jupiter

viro, quando ipsum servilis dies corripuerit.

Sic locutus, intravit ædes habitantibus-commodas;

325

ivit autem recta per-domum ad procos illustres.

Argum vero deinde fatum occupavit atræ mortis,

statim ut-viderat Ulyssem vigesimo anno.

Longe autem primus vidit Telemachus deo-similis

venientem per domum subulcum; cito autem deinde ei

330

innuit, ad se vocans: isque ubi-circumspexerat, cepit sellam

jacentem, ubi coquus insidere-solebat, carnes multas

distribuens procis, in domo convivantibus:

hanc deposuit ferens ad Telemachi mensam

ex-adverso; ibi vero ipse insedit: ei autem deinde præco

335

partem sumtam apposuit, e canistroque panem sublatum.

Proxime autem post illum ingressus-est ædes Ulysses,

mendico misero similis et seni,

baculo innitens; ac turpia circa corpus vestimenta indutus-erat.

Sedebat autem super fraxineum limen intra fores,

340

acclinatus posti cupresseo, quem quondam faber

poliverat scite et ad perpendiculum exegerat.

Telemachus vero ad se vocatum allocutus-est subulcum,

panemque totum ubi-sumserat perpulcro ex canistro,

et carnes, quantum ei manus capiebant comprehendenti:

345

Da hospiti hæc ferens, inquit, ipsumque jube

mendicare prorsus omnes obeuntem procos:

pudor autem non est bonus indigenti viro ut-adsit.

Sic dixit: ivit autem subulcus, postquam sermonem audierat;

prope vero stans verba alata Ulyssi dixit:

350

Telemachus tibi, hospes, dat hæc, et te jubet

mendicare, prorsus omnes obeuntem procos:

pudorem autem non bonum dicit esse vero mendico.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

Jupiter rex, fac Telemachum mihi inter viros beatum esse;

355

et ei omnia fiant quæcunque mente sua agitat.

Dixit, et ambabus manibus accepit, et deposuit

ibidem, ante pedes, turpi super pera.

Comedebat autem, quamdiu cantor in ædibus canebat.

Quando ille cœnaverat, tum cessavit divinus cantor;

360

proci vero tumultuati-sunt per-ædes. At Minerva,

prope astans, Laertiaden Ulyssem

concitavit, ut panes a procis colligeret,

cognosceretque, quinam essent justi, quique injusti:

sed neque sic quemquam exemtura-erat malo.

365

Profectusque-est ire petiturus dextrorsum a-viro quoque,

undique manum porrigens, tanquam si mendicus olim fuisset.

Hi vero miserantes dabant, et admirabantur ipsum;

inter-seque interrogabant, quisnam esset, et unde venisset.

His autem locutus-est Melanthius, pastro caprarum:

370

Audite me, proci inclytæ reginæ,

hoc super hospite; profecto enim ipsum antea vidi:

nempe ei huc subulcus dux-fuit:

ipsum autem non clare scio, unde se genere profiteatur esse.

Sic dixit: Antinous autem verbis objurgavit subulcum:

375

o notissime subulce, cur vero tu hunc in-urbem

duxisti? an non satis nobis errones sunt et alii,

mendici molesti, conviviorum contaminatores?

an parvis-pendis, quod tibi victum comedunt domini

hic congregati, tu vero etiam alicunde hunc vocasti?

380

Eum autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

Antinoe, non quidem bona, etiamsi strenuus sis, loqueris:

quis enim demum hospitem vocat aliunde ipse eum adiens,

alium scilicet, nisi eorum aliquem, qui artifices-sunt,

vatem, vel medicum malorum, vel fabrum lignorum,

385

vel etiam divinum cantorem, qui delectet canens?

hi enim vocati utique sunt hominum super immensa terra:

mendicum vero nemo vocarit, attriturum se ipsum.

Sed semper difficilis super omnes es procos

servis Ulyssis, præcipue vero mihi; at ego

390

non curo, quamdiu mihi prudens Penelope

vivit in ædibus, et Telemachus deo-similis.

Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

tace, ne mihi huic responde multum verbis;

Antinous autem consuevit male irritare semper

395

verbis asperis, incitatque etiam alios.

Dixit, et Antinoum verbis alatis allocutus-est:

Antinoe, profecto me bene, pater sicuti filium, curas,

qui me hospitem jubes a domo pellere

verbo violento: ne hoc deus perfecerit!

400

Da ei aliquid sumtum; non tibi invideo; jubeo enim ego:

neu jam matrem meam verere hac-in-re, neu quemquam alium

servorum, qui in ædibus sunt Ulyssis divini.

Sed non tibi talis est in pectoribus cogitatio:

ipse enim comedere multo mavis, quam dare alii.

405

Illuma utem rursus Antinous respondens allocutus-est:

Telemache altiloque, animo indomite, quale dixisti!

Si ei tantum omnes præberent proci,

etiam ipsum tres menses procul-hinc domus detineret.

Sic igitur dixit; et scabellum prehensum ostendit-desub mensa,

410

jacens, cui quidem imponebat nitidos pedes epulans.

Ceteri autem omnes dabant impleveruntque inde peram

pane et carnibus: cito sane et erat Ulysses,

rursus ad limen profectus, dona gustaturus Achivorum:

stetit autem juxta Antinoum, etipsum sermone allocutus-est:

415

Da, amice; haud quidem mihi videris pessimus Achivorum

esse, sed optimus, quoniam regi similis-es.

Ideo te oportet dare, et melius, quam alii quidem,

de-pane; ego autem te laudabo per immensam terram.

Etenim ego aliquando domum inter homines habitam

420

beatus divitem, et sæpe dabam erroni

tali, qualiscunque esset, et cujuscunque rei indigens venisset:

erant autem mihi servi valde plurimi, aliaque multa,

quibus quidem bene vivunt homines, et divites vocantur.

Sed Jupiter pessumdedit Saturnius (voluit enim fere),

425

qui me cum latronibus multivagis impulit

in-Ægyptum ire, longum iter, ut perirem:

statui vero in Ægypto fluvio naves utrinque-recurvas.

Tunc quidem ego hortabar dilectos socios

illic apud naves ut-manerent et naves tuerentur;

430

speculatores autem ad speculas jussi ire.

Hi vero insolentiæ cedentes, obsecuti impetui suo,

cito admodum Ægyptiorum virorum perpulcros agros

populabantur, ac mulieres abducebant et infantes liberos,

ipsosque interficiebant: cito vero in-urbem pervenit clamor.

435

Illi autem clamorem audientes simul cum aurora apparente

venerunt; impletusque-est totus campus peditibusque et equis,

ærisque fulgore: Jupiter autem gaudens-fulmine

fugam meis sociis malam immisit; nec quisquam sustinuit

consistere contra; circùm enim mala undique stabant.

440

Ibi nostrûm multos quidem interfecerunt acuto ære,

alios vero abduxerunt vivos sibi operaturos necessitate.

At me in Cyprum hospiti dederunt obviam-facto,

Dmetori Iasidæ, qui Cypro potenter imperabat:

inde demum nunc huc venio, damna patiens.

445

Huic autem rursus Antinous respondit, dixitque:

quis deus hanc pestem adduxit, convivii molestiam?

sta sic in medium profectus, mea procul a mensa,

ne cito in-amaram Ægyptum et Cyprum venias:

adeo quidam audax et impudens es mendicus.

450

Ordine omnibus astas: hi autem dant

temere; quia nulla est parsimonia, nec miseratio

de-alienis largiendi; quoniam adsunt multa cuique.

Hunc autem retrogressus allocutus-est ingeniosus Ulysses:

dii boni! haud ergo tibi cum forma etiam mens erat:

455

non tu-sane ex domo tuo supplici vel salem dares,

qui nunc alienis assidens, haud-quicquam mihi sustinuisti

de-pane delibatum dare; multa autem adsunt.

Sic dixit; Antinous vero iratus-est in-corde magis,

et ipsum torve intuitus verbis alatis allocutus-est:

460

Nunc jam te non-amplius bene ex domo certe puto

retro cessurum, quandoquidem jam et opprobria dicis.

Sic dixit; et scabello prehenso ei feriit dextrum humerum,

extimum in dorsum: is autem stetit tanquam rupes,

firmiter; nec sane ipsum commovit ictus Antinoi;

465

sed tacite movit caput, mala profunde-cogitans.

Rursus autem ad limen profectus desidebat, atque inde peram

deposuit bene-plenam: inter procos vero locutus-est:

Audite me, proci inclytæ reginæ,

ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet.

470

Nequaquam quidem dolor est in mente, neque omnino luctus,

quando vir, pro suis pugnans possessionibus,

percutitur, vel pro bovibus, vel candidis ovibus:

at me Antinous percussit ventrem ob malum,

perditum, qui multa mala hominibus dat.

475

Sed sicubi mendicorum quidem dii et Erinnyes sunt,

Antinoum ante nuptias finis mortis deprehendat.

Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:

comede tranquillus, hospes, sedens, aut abi alio;

ne te juvenes per ædes trahant, qui-talia loquaris,

480

vel pede, vel etiam manu; lacerent autem totum.

Sic dixit: illi vero omnes vehementer indignati-sunt;

sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:

Antinoe, non bene quidem percussisti infelicem erronem,

perdite; si forte quis cœlestis deus sit!

485

Etenim dii, hospitibus similes peregrinis,

omnimodos se-ferentes, versantur-per urbes,

hominum insolentiamque et æquitatem inspicientes.

Sic igitur dicebant proci: ille autem non curabat verba;

Telemachus vero in corde quidem magnum luctum alebat

490

de-percusso; nec tamen lacrimam humi demisit e palpebris,

sed tacite movit caput, mala profunde cogitans.

Hunc autem postquam audiverat prudens Penelope

percussum in domo, inter ancillas proinde dixit:

Utinam sic ipsum te percuteret inclytus-arcu Apollo.

495

Hanc autem rursus Eurynome œconoma sermone allocuta-est:

Si enim votis exitus nostris adesset,

haud quisquam horum ad-Auroram pulcro-solio perveniret.

Hanc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

nutrix, inimici quidem sunt omnes, quoniam mala machinantur;

500

Antinous vero maxime atræ morti similis-est.

Hospes quidem infelix vagatur per domum,

a-viris petens; egestas enim eum jubet;

ibi ceteri quidem omnes impleveruntque, dederuntque;

hic autem scabello ei extimum percussit dextrum humerum.

505

Hæc quidem sic loquebatur inter famulas mulieres,

sedens in thalamo; at cœnabat divinus Ulysses:

illa autem ad-se vocatum allocuta-est divinum subulcum:

Vade, divine Eumæe, profectus hunc hospitem jube

venire, ut aliquatenus ipsum conveniam et interrogem,

510

sicubi de-Ulysse audentis-animi vel audiverit,

vel eum viderit oculis: multivago enim similis-est.

Hanc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

utinam enim tibi, regina, tacerent Achivi:

qualia hic loquitur, his mulceretur tibi carum cor.

515

Tres enim jam ipsum noctes habui, tres autem dies detinui

in casa: primum enim ad-me venit, a-nave aufugiens;

sed nondum calamitatem absolvit suam narrans.

Sicut autem quando cantorem vir aspicit, qui ex diis

canit doctus carmina delectabilia mortalibus,

520

hunc autem insatiabiliter cupiunt audire, quando canit:

sic me ille mulcebat assidens in ædibus.

Dicit autem se Ulyssis hospitem paternum esse,

in-Creta habitantem, ubi Minois genus est.

Inde jam nunc huc venit ærumnas patiens,

525

supplex-provolutus: affirmat autem de-Ulysse se audivisse,

prope versante, Thesprotorum virorum in ubere populo,

vivo: multas autem ducit res-pretiosas suam ad-domum.

Hunc autem rursus-allocuta-est prudens Penelope:

vade, huc eum voca, ut coram ipse dicat.

530

Hi autem vel in-foribus sedentes delectentur,

vel illic in ædibus: quippe ipsis animus lætus est.

Ipsorum etenim possessiones integræ repositæ-sunt in domo cujusque,

panis et vinum dulce: ea quidem domestici ipsorum edunt:

ipsi vero in nostram domum divertentes dies omnes,

535

boves mactantes, et oves, et pingues capras,

epulantur, bibuntque nigrum vinum,

temere; plurima autem absumuntur. Non enim adest vir,

qualis Ulysses erat, malum a domo qui-arceat.

Sin autem Ulysses redierit et perveniret in patriam terram,

540

statim cum suo filio injurias ulciscetur virorum.

Sic dixit: Telemachus autem alte sternuit; circumque domus

horrendum resonuit: risit vero Penelope;

statimque deinde Eumæum verbis alatis allocuta-est:

Vade mihi, hospitem coram huc voca.

545

Nonne vides, quod mihi filius sternuit-ad omnia verba?

ideo etiam non imperfecta mors procis fuerit,

omnibus prorsus, nec quisquam mortem et fatum evitarit.

Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua:

si ipsum cognovero vera omnia dicentem,

550

induam ipsum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris.

Sic dixit: ivit vero subulcus, postquam sermonem audiverat;

propeque stans verbis alatis Ulyssem allocutus est:

Hospes pater, vocat te prudens Penelope,

mater Telemachi; sciscitari aliquid ipsam animus

555

de marito jubet, quamvis dolores passa sit.

Si vero te cognoverit vera omnia dicentem;

induet te lænaque tunicaque, quibus tu maxime

indiges; panemque etiam petens per populum

ventrem pasces: dabit vero tibi quicunque voluerit.

560

Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses:

Eumæe, statim ego vera omnia dicam

filiæ Icarii, prudenti Penelopæ:

novi enim bene de illo, parem autem sustinuimus ærumnam.

Sed procorum difficilium subtimeo cœtum;

565

quorum injuriaque visque ad-ferreum cœlum pervenit.

Etenim nunc, quando me hic vir per domum euntem,

nihil mali quum-fecerim, percussum doloribus dedit,

neque omnino Telemachus hoc prohibuit, nec quisquam alius.

Ideo nunc Penelopen in ædibus hortare

570

ut-maneat, festinans licet, in solis occasum:

et tunc me interroget mariti de reditus die,

propius ubi-collocarit ad ignem; vestimenta etenim

mala habeo; nosti et ipse, quoniam te primum supplex-adii.

Sic dixit: ivit autem subulcus, ut hunc sermonem audierat.

575

Eum vero super limen profectum allocuta-est Penelope:

Non tu eum ducis, Eumæe? quid hoc in-animum-induxit erro?

utrum aliquem fere veritus supra-modum, an et aliter

verecundatur in domo? malus autem est verecundus mendicus.

Hanc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

580

loquitur apposite, quæ quidem existimaret etiam alius,

contumeliam vitans virorum superbientium.

Sed te manere hortatur in solis occasum.

Et vero tibi sic ipsi erit multo melius, o regina,

solam ad hospitem loqui verbum[TR3] et ei auscultare.

585

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

non insipiens hic hospes suspicatur, quicunque demum sit;

non enim usquam ulli sic mortalium hominum

viri insolentes injusta machinantur.

Illa quidem sic locuta-est; sed abibat divinus subulcus

590

procorum in cœtum, postquam dixerat omnia.

Statim autem Telemachum verbis alatis allocutus-est,

prope admodo capite, ut ne audirent ceteri:

O dilecte, ego quidem discedam, sues et illa custoditurus,

tuum et meum victum; tibi autem hic omnia curæ-sunto.

595

Ipsum quidem te primum serva, et considera in-animo,

ne quid patiaris; multi vero mala cogitant Achivorum:

quos Jupiter disperdat, antequam nobis calamitas fiat.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

erit sic, pater: tu vero vade merenda-sumta:

600

mane autem veni et duc victimas pulcras;

at mihi hæc omnia et immortalibus curæ-erunt.

Sic dixit; ille vero rursus consedit bene-polita in sella;

atque ubi-repleverat animum cibo et potu,

profectus-est ire ad sues; liquitque septaque domumque,

605

plenam convivarum: hi autem saltatione et cantu

oblectabant-se: jam et enim advenit vespertinum tempus.