[TR1] "observavit." → "observavit,"
[TR2] "strata-erant" → "strata-erant:"
[TR3] "nunquid" → "numquid"
[TR4] "flectu" → "fletu"

Odysseæ IX.—Alcinoi apologi. Cyclopea.

ARGUMENT: THE ADVENTURES OF THE CICONS, LOTOPHAGI AND CYCLOPS

Ulysses begins the relation of his adventures: how, after the destruction of Troy, he with his companions made an incursion on the Cicons, by whom they were repulsed; and, meeting with a storm, were driven to the coast of the Lotophagi. From there they sailed to the land of the Cyclops, whose manners and situation are particularly characterised. The giant Polyphemus and his cave described; the usage Ulysses and his companions met with there; and, lastly, the method and artifice by which he escaped.

TEXT:

1

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

Alcinoe rex, omnium illustrissime-civium,

sane hoc pulcrum est, audire cantorem

talem, qualis hic est, diis similis voce.

5

Non enim equidem ullam puto rem gratiorem esse,

quam quando lætitia quidem detineat populum universum,

convivæque per domos audiant cantorem,

sedentes ordine; juxta autem plenæ-sint mensæ

pane et carnibus; vinum autem ex cratere hauriens

10

pincerna afferat et infundat poculis;

hoc aliquid mihi pulcerrimum in mente videtur esse.

Tibi vero meas ærumnas animus institit luctuosas

sciscitari, ut adhuc magis lugens ingemiscam:

quid primum tibi jam, quid vero ultimum narrabo?

15

ærumnas quandoquidem mihi multas dedere dii cœlestes.

Nunc vero nomen primum dicam, ut et vos

sciatis: ego vero deinde, postquam-effugero sævam diem,

vobis hospes sim, etiam longe domos habitans.

Sum Ulysses Laertiades, qui ob-omnigenos dolos

20

hominibus in-animo-sum, et mea fama ad-cœlum pervenit.

Habito autem Ithacam late-conspicuam: in ipsa vero mons est

Neritus, nemorosus, conspicuus: circum autem insulæ

multæ habitantur valde prope invicem,

Dulichiumque, Sameque, et nemorosa Zacynthus:

25

ipsa autem humilis longe-suprema in mari jacet

ad occasum (illæ vero seorsum Auroram versus Solemque);

aspera, sed bona juvenum-altrix; neutiquam ego

propria terra possum dulcius aliud videre.

Sane quidem me apud-se detinebat Calypso, diva dearum;

30

[in specubus cavis, cupiens me sibi maritum esse;]

similiterque prorsus Circe me detinebat in ædibus

Ææa, dolosa, cupiens me sibi maritum esse:

sed meum nunquam animum in pectore flectebant.

Adeo nihil dulcius sua patria nec parentibus

35

est, etiam si quis procul divitem domum

terra in aliena habitet seorsum a-parentibus.

Si vero vis, age tibi et reditum meum lacrimosum narrabo,

quem mihi Jupiter immisit a Troja profecto.

Ab-Ilio me ferens ventus Ciconibus appulit,

40

ad-Ismarum: ibi autem ego urbem diripui, occidique ipsos (incolas):

ex urbe vero uxores et possessiones multas ubi-ceperamus,

divisimus, ut ne-quis mihi privatus abiret æquali portione.

Tum vero ego quidem celeri pede fugere nos

hortabar; illi vero valde stulti non parebant.

45

Hic vero multum quidem vinum bibebatur, multas autem oves

mactabant ad litus, et trahentes-pedes camuros boves.

Interea vero abeuntes Cicones Ciconibus acclamabant,

qui ipsis vicini erant simul plures et meliores,

continentem habitantes, docti quidem ab equis

50

cum-viris pugnare, et ubi opus-erat, pedibus.

Venerunt deinde, quot folia et flores nascuntur vere,

matutini: tunc sane malum Jovis fatum astitit

nobis infelicibus, ut dolores multos pateremur.

Instituentes autem pugnam pugnabant ad naves veloces;

55

feriebantque se-invicem socii et Cicones æreis hastis.

Quamdiu quidem tempus-matutinum erat, et augebatur sacra dies,

tamdiu nos-defendentes sustinebamus, plures licet essent:

quando vero Sol transibat vesperam-versus,

tum vero Cicones inclinarunt domitos Achivos.

60

Sex autem a singulis navibus bene-ocreati socii

periere: ceteri vero effugimus mortemque fatumque.

Illinc vero ulterius navigabamus, dolentes animo,

lubentes ex morte, caris amissis sociis.

Nec inde mihi ulterius naves procedebant utrinque recurvæ,

65

priusquam miserorum sociorum ter unumquemque vocassemus,

qui perierunt in campo, a Ciconibus trucidati.

Navibus autem immisit ventum Boream nubes-cogens Jupiter

cum-procella ingenti, ac nubibus cooperuit

terram simul et pontum; ingruit vero e-cœlo nox.

70

Hæ quidem deinde ferebantur obliquæ; vela autem ipsis

in-tres et quatuor-partes discidit vis venti.

Et ea quidem in naves demisimus, timentes interitum;

ipsas vero festinanter subduximus in-continentem.

Hic per-duas noctes duosque dies continenter usque

75

jacebamus, simul laboreque et doloribus animum exedentes.

Sed quando jam tertium diem pulcris-comis fecit Aurora,

malis erectis, at velis albis explicatis,

sedebamus: illas vero ventusque gubernatoresque dirigebant.

Et jam incolumis pervenissem in patriam terram,

80

sed me flcutus æstusque, circumflectentem Maleam,

et Boreas depulit, et aberrare-fecit Cytheris.

Hinc autem per-novem-dies ferebar perniciosis ventis

pontum per piscosum: at decimo conscendimus

terram Lotophagorum, qui-quidem floridum cibum edunt.

85

Hic vero continentem ingressi-sumus et hausimus aquam;

statim autem prandium cepere celeres apud naves socii.

Ac postquam cibum gustaveramus et potum,

tum vero ego socios præmisi sciscitatum vadentes,

viros duos electos, tertium præconem simul additum,

90

quinam viri essent in terra panem edentes.

Hi vero statim abeuntes congressi-sunt viris Lotophagis:

neque Lothophagi parabant sociis mortem

nostris, sed ipsis præbuerunt lotum gustandam:

horum autem quicunque loti comedisset dulcem fructum,

95

non-amplius renuntiare rursum volebat, nec redire;

sed illic volebant inter viros Lothophagos

lotum edentes manere, reditusque oblivisci.

Hos quidem ego ad naves duxi flentes necessitate,

navibusque in cavis sub transtra ligavi tractos.

100

At ceteros jussi dilectos socios

festinantes naves conscendere veloces,

ne-forte quis loto pastus reditus oblivisceretur.

Hi autem statim ingrediebantur, et in transtris consedere;

ordine vero sedentes canum mare verberabant remis.

105

Illinc autem ulterius navigabamus, dolentes corde.

Cyclopum autem ad terram superborum, exlegum,

venimus, qui quidem diis freti immortalibus,

nec plantant manibus plantam, neque arant:

sed hæcce sine-semente et -aratione omnia proveniunt,

110

triticum, et hordeum, ac vites, quæ ferunt

vinum in-magnis-uvis, et iis Jovis imber incrementum-dat.

Ipsis vero nec conciones sunt consiliariæ, nec leges;

sed hi celsorum montium inhabitant cacumina,

in speluncis cavis; jus autem dat unusquisque

115

liberis atque uxoribus; neque se-invicem curant.

Insula deinde fossioni-apta præ portu obtenditur

terræ Cyclopum, nec prope, nec remote,

silvosa: in ea vero capræ innumeræ nascuntur

agrestes; neque enim frequentatio hominum eas prohibet:

120

neque ipsam ingrediuntur venatores, qui per silvam

dolores patiuntur, juga montium lustrantes.

Neque etiam gregibus occupatur, neque arationibus,

sed ipsa sine-semente et inarata diebus omnibus

viris caret; pascit vero balantes capras.

125

Non enim Cyclopibus naves adsunt rubris-proris,

nec viri insunt navium fabri, qui conficiant

naves bonis-transtris-instructas, quæ transmittant singula,

ad urbes hominum euntes, (veluti crebro

viri ad se-invicem navibus trajiciunt mare);

130

qui ipsis et insulam bene-habitatam elaborarent.

Neque enim omnino mala est; ferret autem tempestiva omnia:

insunt enim prata maris cani ad litus

irrigua, mollia; omnino ibi perennes vites essent.

In ea etiam aratio facilis esset; valde altam segetem semper

135

in suas anni-tempestates meterent; quia valde pingue subest solum.

In ea porro portus est opportunus, in-quo non opus retinaculo est,

neque ancoris jactis, nec rudentibus alligatis;

sed qui-appulerint maneant aliquamdiu, donec nautarum

animus impulerit, et aspirarint venti.

140

Sed in vertice portus fluit limpida aqua,

fons sub specu: circum autem populi creverunt.

Huc devehebamur, atque aliquis deus nobis dux-erat

noctem per obscuram: nec-tamen apparebat conspectus:

caligo enim circa naves densa erat, nec Luna

145

de-cœlo lucebat; obtegebatur vero cœlum nubibus.

Ibi nullus hanc insulam vidit oculis;

nec sane fluctus magnos volutos ad litus

vidimus, antequam naves bonis-transtris-instructæ appulissent.

Appulsis autem navibus, collegimus vela omnia:

150

egressi autem et ipsi sumus in litus maris;

ibique obdormientes exspectavimus Auroram divinam.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

insulam admirantes, obambulabamus per eam.

Excitarunt vero Nymphæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis,

155

capras montanas, ut prandium-sumerent socii.

Continuo incurvos arcus et hastas longis-cuspidibus

cepimus ex navibus; in tres-partes autem dispositi

jaculabamur; statim vero dedit deus copiosam venationem.

Naves quidem me sequebantur duodecim, in unamquamque autem

160

novem sortito-contigere capræ; mihi vero decem elegi soli.

Sic tum per-totum diem, ad solis occasum,

sedebamus epulantes carnes immensas, et bibentes vinum dulce.

Nondum enim e-navibus absumtum-erat vinum rubrum,

sed inerat: multum enim in amphoris singuli

165

hausimus, Ciconum sacro oppido capto.

Cyclopum autem ad terram prospiciebamus, prope qui-erant,

fumumque, ipsorumque vocem audiimus oviumque et caprarum.

Quando autem sol occidit et tenebræ supervenere,

tunc vero decubuimus in litore maris.

170

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tunc ego concione instituta inter omnes dixi:

Alii quidem nunc manete, mihi dilecti socii;

at ego cum navique mea et meis sociis

profectus, hos homines explorabo, quinam sint:

175

utrum illi flagitiosi et feroces, nec justi,

an hospitales, et ipsis mens sit deorum-reverens.

Sic fatus, navem conscendi; jussique socios

ipsosque conscendere, et retinacula solvere.

Hi vero continuo inscendebant, et in transtris consedere;

180

ordine autem sedentes canum mare verberabant remis.

Sed quum jam in-eum locum perveneramus, prope qui-erat,

ibi in extrema-parte speluncam vidimus, prope mare,

excelsam, lauris contectam: ibi vero multa

pecora, ovesque et capræ stabulabantur; circum autem caula

185

excelsa ædificata-erat excisis lapidibus,

procerisque pinis, et quercubus alte-comantibus.

Hic autem vir habitabat ingens, qui quidem pecora

solus pascebat procul; neque cum aliis

versabatur, sed seorsum manens nefario animo-erat.

190

Etenim monstrum erat horrendum; nec similis-erat

homini quidem pane-vescenti, sed cacumini silvoso

excelsorum montium, quando apparet solum ab aliis.

Tum vero ceteros jussi dilectos socios

illic apud navemque manere, et navem custodire:

195

at ego, electis sociorum duodecim optimis,

ivi; sed caprinum utrem habebam nigri vini,

dulcis, quod mihi dederat Maron, Evanthei filius,

sacerdos Apollinis, qui Ismarum tuebatur;

quoniam ipsum cum prole tutati-sumus atque uxore,

200

reverentes: habitabat enim in luco arborifero

Phœbi Apollinis. Ille vero mihi dedit pulcra dona:

auri quidem mihi dedit elaborati septem talenta;

dedit autem mihi craterem totum-argenteum: ac deinde

vinum in amphoris duodecim omnibus (summâ) haustum,

205

suave, incorruptum, divinum potum: nec quisquam illud

norat famulorum, neque ancillarum in domo,

sed ipseque uxorque cara, promaque una sola.

Hoc autem quum bibebant dulce vinum rubrum,

unum poculum qui-impleverat, aquæ ad viginti mensuras

210

infundebat; odor autem dulcis a cratere spirabat,

divinus: tum nequaquam abstinere gratum fuisset.

Hujus ferebam impletum utrem magnum; insuper etiam viatica

in-pera: statim enim mihi suspicatus-est animus generosus,

virum superventurum, ingenti præditum robore,

215

ferocem, nec jura bene scientem, nec leges.

Celeriter autem in antrum venimus, neque ipsum intus

invenimus; sed pascebat per pascua pinguia pecora.

Ingressi vero antrum admirabamur singula:

calathi quidem caseis gravabantur; repleta-erant autem stabula

220

agnorum atque hædorum: separati vero singuli

inclusi-erant; seorsum quidem grandiores, seorsum et ætate-medii,

seorsum itidem recens-nati: natabant autem sero vasa omnia,

mulctraliaque, scaphiaque elaborata, quibus immulgebat.

Tum me quidem primum socii precabantur verbis,

225

e-caseis ut-sumeremus-et abiremus retro; ac deinde

confestim ad navem celerem hædosque et agnos

e-stabulis agentes, pernavigaremus salsam aquam;

sed ego non parui (certe multo satius fuisset),

donec ipsumque viderem, et experirer si mihi hospitalia daret:

230

nec sane erat sociis visus amabilis futurus.

Tum vero igne acenso sacrificavimus; atque etiam ipsi

e-caseis sumentes comedimus; exspectabamusque ipsum intus

sedentes, donec venit pascens: ferebat autem ingens onus

ligni aridi, ut ei ad-cœnam esset.

235

Extra antrum autem dejiciens strepitum fecit:

nos vero perterriti diffugimus in recessum antri.

At ille in latam speluncam egit pinguia pecora,

omnia prorsus, quae mulgebat: ac mares reliquit foris,

arietesque, hircosque, profundam extra caulam.

240

Ac deinde admovit operculum ingens alte-sublatum,

grave: non illud duo et viginti currus

fortes, quaternis-rotis, a solo dimovissent:

tantam excelsam petram admovit ostio.

Sedens autem mulgebat oves et balantes capras,

245

omnia faciens rite, et fœtum submisit singulis.

Statim autem dimidium ubi-coagularat albi lactis,

textilibus in calathis constructum reposuit:

dimidium vero rursus constituit in vasibus, ut sibi esset

ad-potandum sumenti, set sibi ad-cœnam foret.

250

Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera,

tunc ignem accendebat, et aspexit interrogabatque nos:

O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias?

numquid[TR1] ad negotiationem, an temere erratis,

tanquam prædones super mare, qui errant,

255

animas periculo-objectantes, malum alienigenis ferentes?

Sic dixit; nobis autem statim confractum-est carum cor,

timentibus sonitumque gravem, ipsumque monstrosum.

Sed etiam sic eum verbis respondens alloquebar:

Nos quidem a-Troja devii-acti Achivi

260

variis ventis super magnam voraginem maris,

domum petentes alia via, aliis itineribus

venimus: sic fere Jupiter voluit constituere.

Viros autem Atridæ Agamemnonis nos-profitemur esse,

cujus sane nunc maxima sub-cœlo gloria est:

265

tantam enim diripuit urbem, et perdidit populos

multos: nos autem demum te assecuti, ad-tua genua

venimus, si quod præbeas hospitale-munus, sive etiam aliter

des donum, qui-utique hospitum mos est.

Sed verere, optime, deos; supplices tibi sumus:

270

Jupiter autem ultor est supplicumque hospitumque,

Hospitalis, qui hospites simul venerandos comitatur.

Sic dicebam: ille vero mihi rursus respondit sævo animo:

stultus es, o hospes, vel e-longinquo advenisti,

qui me deos jubes aut timere aut observare.

275

Non enim Cyclopes Jovem ægidem-tenentem curant,

nec deos beatos: quoniam multo[TR2] potentiores sumus.

Neque ego Jovis inimicitias evitans pepercerim

nec tibi, nec sociis, nisi animus me jubeat.

Sed mihi dic, ubi appuleris veniens fabrefactam navem,

280

utrum alicubi ad extremam-oram, an prope, ut sciam.

Sic dixit tentans: me autem non latuit scientem multa;

sed ipsum vicissim allocutus-sum dolosis verbis:

Navem quidem mihi confregit Neptunus terræ-concussor,

ad scopulos conjectam, vestræ ad fines terræ,

285

promontorio impactam; ventus autem ex ponto tulit:

at ego cum hisce effugi arduam perniciem.

Sic dicebam; ille autem mihi nihil respondit sævo animo;

sed ipse impetu-facto sociis manus inferebat;

simulque duos correptos, tanquam catulos, ad terram

290

illidebat: ac cerebrum humi fluebat, irrigabatque terram.

His vero membratim dissectis sibi-apparavit cœnam:

vorabat autem, quemadmodum leo montanus, nec relinquebat

intestinaque, carnesque, et ossa medullosa.

Nos vero flentes sustulimus Jovis manus,

295

improba opera videntes; desperatio autem tenebat animum.

Ac postquam Cyclops magnum impleverat ventrem,

humanas carnes comedens, et insuper merum lac bibens,

jacebat intra antrum extensus per pecora.

Hunc quidem ego volui in magno animo,

300

propius accedens, gladio acuto stricto a femore

vulnerare ad pectus, ubi præcordia jecur circumdant,

manu admota: alius autem me animus retinebat.

Ibidem enim et nos periissemus sæva morte:

non enim potuissemus ab-ostio excelso

305

manibus amovere saxum grave, quod admoverat.

Ita tum quidem ingemiscentes exspectabamus Auroram divinam.

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tunc ignem accendebat et mulgebat egregia pecora,

omnia rite, et fœtum submisit singulis.

310

Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera,

simul ille rursus duobus correptis sibi-apparavit prandium.

Pransus autem, ex-antro egit pinguia pecora,

facile amoto operculo ingenti: ac deinde

rursus admovit, veluti si pharetræ operculum imponeret.

315

Multo autem strepitu ad montem agebat pinguia pecora

Cyclops: at ego relictus-eram mala profunde-cogitans.

si qua ulciscerer, daretque mihi votum Minerva.

Hoc autem mihi in animo optimum videbatur[TR3] consilium.

Cyclopis enim jacebat ingens clava ad stabulum

320

viridis, oleagina; hanc quidem exciderat, ut ferret

arefactam; eam nos assimilabamus inspicientes,

quantus malus est navis viginti-remis-agitatæ nigræ,

onerariæ, latæ, quæ trajicit magnam voraginem-maris:

tanta erat longitudo, tanta crassitudo aspectu.

325

Ab-hac quidem quantum ulnam ego abscidi astans,

et apposui sociis, lævigareque jussi.

Hi vero lævem fecerunt; ego autem acui astans

summum: statimque prehensam adurebam in igni ardente.

Et hanc quidem bene deposui reconditam sub stercore,

330

quod per speluncam fusum-erat admodum dense multum.

Ac ceteros sorte sortiri jussi,

quinam auderet mecum vectem sublatum

terere in oculo, quando eum dulcis somnus occuparet.

Hi autem sorte-electi-sunt, quos et voluissem ipse eligere,

335

quatuor, at ego quintus cum his delectus-sum.

Vespertinus autem rediit pulcris-velleribus pecora pascens:

continuo vero in latam speluncam egit pinguia pecora,

omnia prorsus; neque ullum relinquebat profundam extra caulam,

sive quid suspicatus, sive etiam deus sic jusserat.

340

Ac deinde admovit operculum ingens alte sublatum;

sedensque mulgebat oves et balantes capras,

omnia faciens rite, et fœtum submisit singulis.

Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera,

simul ille rursus duobus correptis sibi-paravit cœnam.

345

Et tum ego Cyclopem alloquebar prope astans,

poculum in manibus tenens nigri vini:

Cyclops, accipe, bibe vinum, postquam comedisti humanas carnes;

ut scias, qualem quendam potum hunc navis condebat

nostra; tibi autem libamen ferebam, si me miseratus

350

domum mitteres: tu vero furis non-amplius tolerabiliter.

Inique, quomodo quisquam ad-te et in-posterum alius accedat

ex-hominibus multis? quoniam non recte fecisti.

Sic dicebam: is autem accepit et ebibit, delectatusque-est vehementer

dulcem potum bibens; et a me petebat secundo rursus:

355

Da mihi adhuc lubens, et mihi tuum nomen dic

statim nunc, ut tibi dem hospitale-munus, quo tu gaudeas.

Etenim Cyclopibus fert alma terra

vinum in-magnis-uvis, et iis Jovis imber dat-incrementum;

verum hoc ambrosiæ et nectaris est surculus.

360

Sic dixit; at ei rursus ego dedi nigrum vinum;

ter quidem præbui ferens, ter autem is ebibit stultitia.

Ac postquam Cyclopi circa mentem venit vinum,

tunc vero ipsum verbis alloquebar blandis:

Cyclops, interrogas me nomen inclytum? at ego tibi

365

dicam; tu autem mihi da hospitale-munus, uti pollicitus-es.

Nemo mihi nomen est; Neminem vero me vocant

mater atque pater et alii omnes sodales.

Sic dixit; ille vero mihi statim respondebat sævo animo;

Neminem ego postremum edam post suos socios,

370

ceteros autem prius; hoc tibi hospitale-munus erit.

Dixit, et recumbens cecidit supinus; ac deinde

jacebat inflexa crassa cervice: atque eum somnus

capiebat omnium-domitor; e-gutture vero erumpebat vinum,

frustaque-carnis[TR4] humanæ; ipse autem eructabat vino-gravatus.

375

Et tunc ego vectem sub cinerem immisi multum,

donec calefieret; verbisque omnes socios

confirmabam, ne-quis mihi subveritus defugeret.

Sed quum jam brevi vectis oleaginus in igne erat

arsusur, viridis licet esset, candebatque vehementer,

380

tum ego eum propius afferebam ex igne, circum autem socii

stabant: atque audaciam inspiravit magnam deus.

Hi quidem vectem prehensum oleaginum acutum in summo

oculo infixerunt; ego autem superne arrectus

versabam. Ut vero quum quis terebrat lignum navale vir

385

terebra, alii autem infra torquent loro

apprehensam utrinque: hæc autem circumvolvitur assiduo semper:

sic ejus in oculo ignea-acie vectem prehensum

versabamus; hunc autem sanguis circumfluebat calentem.

Omnes vero ei palpebras circum et supericilia cremavit vapor,

390

pupilla ardente: crepitabant autem ei igne radices.

Veluti autem quum vir faber securim magnam, aut asciam,

in aqua frigida mergit valde stridentem,

temperans; hoc enim deinde ferri robur est:

sic ejus stridebat oculus oleaginum circa vectem.

395

Horrendum autem magnum ejulavit; insonuitque petra:

nos vero perterriti diffugimus. At ille vectem

extraxit oculo fœdatum sanguine multo

illum quidem deinde abjecit a se manibus dolore-furens.

Atque Cyclopas magno clamore-vocabat, qui circa ipsum

400

habitabant in speluncis per promontoria ventosa:

illi autem clamorem audientes accurrebant aliunde alius;

stantesque interrogabant circa speluncam, quidnam ipsum affligeret:

Cur tantum, Polypheme, læsus sic clamasti

noctem per divinam, et insomnes nos facis?

405

num quis a-te oves mortalium invito abigit?

an metuis ne-quis te ipsum occidat dolo aut vi?

Hos autem rursus ex antro allocutus-est fortis Polyphemus:

o amici, Nemo me occidit dolo, neque viribus.

Illi vero respondentes verba alata dicebant:

410

si quidem revera nullus tibi vim-infert, solus quum-sis,

morbum sane nullo-modo licet Jovis magni effugere:

sed tu-quidem supplica patri Neptuno regi.

Sic dixerunt abeuntes; meum autem risit carum cor,

quod nomen eos decepisset meum et consilium eximium.

415

Cyclops autem ingemiscensque, et cruciatus doloribus,

manibus palpans, amovit quidem lapidem ab-ostio;

ipse vero in ostio considebat, manibus extensis,

si quem forte inter oves deprehenderet exeuntem foras;

adeo enim videlicet me putabat in mente stultum esse.

420

At ego deliberabam, quomod hæc omnium optime fierent,

si quam sociis mortis liberationem, ac mihi ipsi

invenirem: omnes vero dolos et consilium omne texebam,

utpote de vita; magnum enim malum prope erat.

Hoc vero mihi in animo optimum videbatur consilium.

425

Mares oves erant bene-nutriti, densis-velleribus,

pulcrique, magnique, violaceum vellus habentes;

hos tacite colligabam bene-tortis viminibus,

in quibus Cyclops dormiebat, monstrum, nefario animo,

tres-una sumens: qui quidem in-medio erat, is virum ferebat,

430

ceteri autem duo utrinque ibant, servantes socios.

Ternæ autem quemque virum oves ferebant: atque ego

(aries enim erat, pecudum longe maximus omnium),

hujus tergo arrepto, villosum sub ventrem volutus

extendebar: at manibus lanæ egregiæ

435

firmiter implicatus hærebam constanti animo.

Sic tum quidem gementes exspectavimus Auroram divinam.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum vero deinde ad-pascua erumpebant mascula pecora;

feminæ vero balabant immulctæ per stabula:

440

ubera enim gravabantur. Dominus vero doloribus gravibus

afflictus, omnium ovium palbabat terga

erecte stantium; illud autem stultus non animadvertit,

ut illi sub lanigerarum ovium pectoribus ligati-erant.

Ultimus aries pecorum exibat foras,

445

vellere gravatus, et me, multa cogitante.

Hunc autem palpatum allocutus-est fortis Polyphemus:

Aries care, quid mihi ita per speluncam exis pecudum

ultimus? neutiquam antea quidem relictus venis post-oves,

sed multo primus pasceris teneros flores herbæ,

450

magnis passibus-incedens; primusque ad-fluenta fluviorum pervenis;

primus autem in-stabulum cupis redire

vespertinus: nunc contra omnium-ultimus: num tu domini

oculum desideras? quem vir malus excæcavit

cum perniciosis sociis, postquam-domuit mentem vino,

455

Nemo, quem nondum existimo elapsum esse mortem.

Si jam idem-mecum-sentires, vocalisque fieres,

ut-diceres, ubinam ille meum robur evitet;

profecto ei cerebrum quidem per speluncam huc illuc

eliso spargeretur ad solum; ac meum cor

460

quiesceret a-malis, quæ mihi nihili-vir intulit Nemo.

Sic locutus, arietem a se mittebat foras.

Quum-venissemus autem paululum a speluncaque et caula,

primus ab ariete me-expedivi, solvi vero deinde socios.

Celeriter autem pecora pedes-tendentia, pinguia adipe,

465

multa circumducentes abigebamus, donec ad navem

pervenissemus; desiderati vero caris sociis apparuimus,

qui effugimus mortem: ceteros autem lugebant flentes.

At ego non sinebam, sed superciliis innuebam unicuique,

ne-flerent; verum jussi celeriter pulcris-velleribus pecora

470

multa in navem quum-immisissent, navigare salsam aquam.

Illi vero statim inscendebant, et in transtris consedere;

ordineque sedentes canum mare verberabant remis.

Sed quando tantum aberam, quantum aliquis audiri-potest clamans,

tunc ego Cyclopem alloquebar conviciis:

475

Cyclops, non ergo eras imbellis viri socios

comesurus in spelunca cava, vi violenta.

Et nimis-abunde te erant assecutura mala facta tua:

inique! quoniam hospites non verebaris tua in domo

comedere: ideo te Jupiter ultus-est et dii alii.

480

Sic dixi; ille autem inde iratus-est in-animo magis:

misit autem abruptum verticem montis magni;

dejecitque ante navem nigra-prora.

[paululum vero abfuit quin clavum extremum attingeret.]

Fluctavit autem mare decidente a petra:

485

ipsam vero navem statim ad-continentem refluus ferebat fluctus,

inundatio e mari, adegitque-prope terram ut-veniret.

Atque ego manibus sumto prælongo conto

detrusi a litore; sociosque hortatus jussi

incumbere remis, ut malum effugeremus,

490

capite annuens: illi vero incumbentes remigabant.

Sed quando jam bis tantum per-mare iter-facientes aberamus,

tunc ego Cyclopem alloquebar; circum vero socii

blandis verbis me inhibebant aliunde alius:

Improbe, cur vis irritare ferocem virum?

495

qui etiam nunc in-pontum jacto telo deduxit navem

rursus ad continentem, et sane existimabamus illic nos perituros.

Si vero vociferatum aliquem, aut locutum audiisset,

collisisset nostra capita, et navalia ligna,

saxo aspero conjecto; tantum enim jaculatur.

500

Sic dixerunt; sed non flectebant meum magnum animum,

sed illum rursus allocutus-sum irato animo.

Cyclops, si quis te mortalium hominum

de-oculi interrogaverit fœda cæcitate,

dic, Ulyssem urbium-eversorem excæcasse te,

505

filium Laertæ, in Ithaca ædes habentem.

Sic dixi; ille autem mihi ejulans respondet sermone:

dii boni, certe omnino jam me antiqua vaticinia attingunt.

Erat quidem hic vates vir, bonusque magnusque,

Telemus Eurymides, qui vaticiniis excellebat,

510

et vaticinans consenescebat inter-Cyclopas;

qui mihi dixit hæc omnia perfectum-iri in-posterum,

manibus ex Ulyssis me privatum-iri visu.

Sed semper aliquem virum magnum et pulcrum exspectabam

huc venturum-esse, magno præditum robore;

515

nunc autem me, parvusque et nihili-homo, et imbellis,

oculo privavit, postquam me domuerat vino.

Sed age huc veni, Ulysse, ut tibi hospitalia præbeam,

deductionemque impellam ut-det inclytum Neptunum:

hujus enim ego filius sum, patrem autem is meum se-profitetur esse:

520

ipse autem, si voluerit, sanabit, nec quisquam alius,

nec deorum beatorum, nec mortalium hominum.

Sic dixit: at ego ipsum sic respondens alloquebar:

utinam enim ita jam animaque et vita te possem

expertem factum mittere in domum Plutonis,

525

ut non oculum utique sanabit nec Neptunus.

Sic dixit: ille autem inde Neptuno regi

supplicabat, manus tendens ad cœlum stellatum:

Audi, Neptune terram-continens, cæruleis-crinibus

si revera tuus sum, patremque te meum profiteris esse,

530

da, ut-ne Ulysses urbium-eversor domum veniat.

[filius Laertæ, in Ithaca domos habens.]

At si ei fatale est amicosque videre et pervenire

ad-domum bene-ædificatam, et suam in patriam terram:

sero male veniat, amissis omnibus sociis,

535

nave in aliena, inveniatque calamitates domi

Sic dixit precans; eum autem exaudivit Neptunus.

Atque ille rursus multo majore lapide sublato,

misit circumrotatum; intendit autem vim immensam.

Dejecti vero post navem nigra-prora,

540

paululum, parumque-abfuit-quin clavum extremum attingeret.

Fluctuavit vero mare decidente a petra;

ipsam autem navem ulterius ferebat fluctus, adegitque-prope terram ut veniret.

Sed ut jam ad-insulam pervenimus, ubi ceteræ

naves bonis-transtris stabant confertæ, circum autem socii

545

sedebant lugentes, nos exspectantes semper:

navem quidem, illuc ut-venimus, subduximus in arenis,

egressique et ipsi sumus in litus maris.

Pecudes autem Cyclopis cava ex navi sumtas

divisimus, ut nullus mihi privatus abiret æquali portioni.

550

Arietem autem mihi soli bene-ocreati socii,

ovibus divisis, dederunt insuper: eum vero in litore

Jovi atras-nubes-cogenti Saturnio, qui omnibus imperat,

sacrificans, femora incendebam: ille vero non-curabat sacra;

sed jam deliberabat, quo-pacto perderentur omnes

555

naves bonis-transtris, et mihi dilecti socii.

Sic tunc quidem per-totum diem ad solis occasum

sedebamus, epulantes carnesque immensas et bibentes vinum dulce.

Quando vero sol occiderat, et tenebræ supervenerant,

tum vero decubuimus in litore maris.

560

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum vero ego socios adhortatus jussi

ipsosque inscendere naves, et retinacula solvere.

Illi vero statim ingrediebantur, et in transtris consedere,

ordineque sedentes canum mare verberabant remis.

565

Hinc vero ulterius navigabamus, dolentes animo,

lubentes ex morte, caris amissis sociis.

[TR1] "nunquid" → "numquid"
[TR2] "multos" → "multo"
[TR3] "vibebatur" → "videbatur"
[TR4] "rustaque-carnis" → "frustaque-carnis"

Odysseæ X.—De Æolo et Læstrygonibus et Circe.

ARGUMENT: ADVENTURES WITH AEOLUS, THE LAESTRYGONS, AND CIRCE.

Ulysses arrives at the island of Aeolus, who gives him prosperous winds, and incloses the adverse ones in a bag, which his companions untying, they are driven back again and rejected. Then they sail to the Laestrygons, where they lose eleven ships, and, with only one remaining, proceed to the island of Circe. Eurylochus is sent first with some companions, all which, except Eurylochus, are transformed into swine. Ulysses then undertakes the adventure, and, by the help of Mercury, who gives him the herb Moly, overcomes the enchantress, and procures the restoration of his men. After a year's stay with her, he prepares, at her instigation, for his voyage to the infernal shades.

TEXT:

1

Æoliam autem in insulam pervenimus; ubi habitabat

Æolus Hippotades, carus immortalibus diis,

natatili in insula; totam vero circa eam murus est

æreus, infragilis; lævisque assurgit petra.

5

Hujus et duodecim liberi in ædibus nati-sunt,

sex quidem filiæ, sex autem filii pubescentes.

Ibi ille filias dedit filiis ut-essent uxores.

Hi vero semper apud patrem carum et matrem venerandam

convivantur; atque ipsis cibaria plurima apponuntur;

10

odorata autem domus circum-personat in-aula

interdiu; nocte vero rursus apud pudicas uxores

dormiunt inque tapetibus et in tornatis lectis.

Et ad-horum quidem pervenimus urbem et ædes pulcras.

Mensem vero totum amice-excipiebat me et exquirebat singula,

15

de-Ilio, Argivorumque navibus et reditu Achivorum;

et ego quidem ei omnia accurate enarravi.

Sed quum jam et ego iter postulabam, atque hortabar ut me

dimitteret, nequaquam ille abnuit, sed paravit deductionem.

Dedit mihi excoriatum utrem bovis novennis,

20

in-eo vero mugientium ventorum ligavit flatus:

illum enim promum ventorum fecit Saturnius

et ut-compescat, et ut-cieat, quemcunque velit.

Nave vero in cava colligavit funiculo splendido,

argenteo, ut ne-quid præter-flaret, vel paululum:

25

ac mihi flatum Zephyri immisit ad-flandum,

ut-ferret navesque et ipsos: nec-tamen inde erat

perfecturus: ipsorum enim periimus insipientia.

Per-novem-dies quidem continuo navigabamus noctesque et dies;

decima vero jam apparebat patria terra:

30

et jam ignem-accendentes videbamus, prope qui-erant.

Ibi me quidem dulcis somnus occupavit defessum:

semper enim pedem navis movebam, nec cuiquam alii

dedi sociorum, ut citius perveniremus in-patriam terram.

Sed socii verbis ad se-invicem loquebantur,

35

et me putarunt aurumque et argentum domum reportare,

dona ab Æolo magnanimo Hippotada

sic autem aliquis dicebat, intuitus in proximum alium:

Dii boni! ut hic omnibus gratus est magni-æstimatus est

hominibus, quorumcunque in-urbem et terram venerit.

40

Multas quidem ex Troja ducit res-pretiosas, pulcras,

e-præda: nos vero contra, idem iter emensi,

domum redimus vacuas manus habentes.

Et nunc ei hæc dedit gratificans amicitia

Æolus; sed age ocyus videamus, quidnam hæc sint,

45

quantum quid aurique et argenti utri insit.

Sic dicebant; consiliumque malum vicit sociorum;

utrem quidem solverunt, venti autem erupere.

Illos vero statim abreptos ferebat in-pontum procella

flentes, terra a patria; at ego

50

experrectus, in animo eximio deliberavi,

utrum delapsus ex navi perirem in ponto,

an tacitus sustinerem, et adhuc vivis interessem.

Sed sustinui et mansi; obvolutus autem in navi

jacebam; illæ vero ferebantur malo venti turbine

55

rursus ad Æoliam insulam: gemebant autem socii.

Ibi vero in terram ascendimus, et hausimus aquam:

statim autem prandium ceperunt celeres apud naves socii.

Ac postquam cibumque gustaveramus ac potum,

tum vero ego, præconem mihi ubi-asciveram et socium,

60

ivi ad Æoli inclytas ædes; eum autem inveniebam

convivantem cum suaque uxore et suis liberis.

Ingressi autem domum, ad fores in limine

sedebamus: illi vero in animo obstupescebant, interrogabantque:

Quomodo venisti, Ulysse? quis tibi malus ingruit deus?

65

certe quidem te accurate dimittebamus, ut pervenires

in-patriam tuam et domum, et sicubi tibi gratum sit.

Sic dixerunt; at ego eos alloquebar, mœrens corde:

læserunt me sociique mali, præterque eos somnus

infaustus: sed medemini, amici: potest enim est penes vos.

70

Sic dixi, blandis eos demulcens verbis:

illi vero muti facti-sunt; pater autem respondebat sermone:

Abi ex insula ocyus, pessime viventium.

Non enim mihi fas est curare nec dimittere

virum illum, qui diis invisus-sit beatis.

75

Abi; quoniam immortalibus invisis huc venisti.

Sic locutus, dimittebat ex ædibus graviter gementem.

Hinc vero ulterius navigabamus, dolentes corde.

Fatigabatur autem virorum animus a remigatione molesta,

nostra stultitia: quoniam non-amplius apparebat reductio.

80

Per-sex-dies quidem continuo navigabamus noctesque et dies;

septima vero venimus Lami ad-excelsam urbem,

magnam (vel Telepylum) Læstrygoniam, ubi pastorem pastor

inclamat intro-agens, alter vero exigens auscultat.

Ibi insomnis vir duplicem reportaret mercedem,

85

unam quidem, pascendis-bobus, alteram vero, candidas pecudes pascens;

prope enim ibi noctisque et diei sunt viæ.

Ibi postquam ad portum inclytum veneramus, circa quem petra

excelsa est, continenter utrinque

litoraque prominentia e-regione sibi-invicem

90

in ostio procurrunt; angustus vero introitus est:

ibi illi intus omnes tenebant naves utrinque-recurvas.

Hæ quidem intra portum concavum alligatæ-erant

propinquæ: nunquam enim attollebatur fluctus in ipso,

nec magnus, nec parvus; candida autem erat circum tranquillitas.

95

At ego solus tenebam extra navem nigram,

illic in extrema-parte, e petra funibus ligatis:

constiti vero, speculam in præruptam ubi-ascenderam.

Ibi quidem nec boum nec virorum apparebant opera,

fumum autem solum videbamus a terra exsurgentem.

100

Tum vero ego socios præmisi sciscitatum vadentes

quinam viri essent in[TR1] hac terra panem vescentes;

viros duos electos, tertium præconem una comitem addens.

Hi vero iverunt, egressi, per planam viam, qua plaustra

ad urbem ab excelsis montibus devehebant lignum.

105

Puellæ vero obvii-facti-sunt ante urbem aquam-petenti,

filiæ eximiæ Læstrygonis Antiphatæ.

Hæc quidem ad fontem descendebat pulcre-fluentem

Artaciam; hinc enim aquam ad urbem ferebant;

illi vero astantes eam alloquebantur, interrogabantque,

110

quisnam illorum esset rex, et quibus imperaret.

Illa vero valde cito patris ostendit excelsam domum.

Hi autem postquam ingressi-sunt inclytas ædes, mulierem

invenerunt, velut montis verticem; horrueruntque eam.

Hæc autem continuo e foro vocabat inclytum Antiphatem,

115

suum maritum, qui sane illis molitus-est sævum exitium.

Statim uno correpto sociorum, apparavit-sibi cœnam:

alteri vero duo conciti fuga ad naves pervenerunt.

Atque ille excitabat clamorem per urbem; hi vero audientes

vadebant, fortes Læstrygones, aliunde alius,

120

innumeri, non hominibus similes, sed Gigantibus.

Qui a petris abruptis viro-gravibus saxis

jaciebant; statim autem malus strepitus per naves ortus-est

virorum pereuntium, naviumque simul fractarum;

piscium vero instar transfigentes, tristes epulas ferebant.

125

Dum illi hos perdebant portum profundum intra,

interea ego, gladio acuto extracto a femore,

eo funes abscidi navis cærulea-prora.

Statim autem meos socios adhortatus jussi

incumbere remis, ut calamitatem subterfugeremus.

130

Hi vero mare omnes jaciebant, veriti mortem.

Libenter autem in pontum imminentes effugit petras

navis mea; at reliquæ confertæ illic perierunt.

Hinc autem ulterius navigabamus, dolentes animo,

lubentes ex morte, caris amissis sociis.

135

Ææam vero ad insulam pervenimus: ibi autem habitabat

Circe comis-pulcris, potens dea, vocalis,

germana-soror prudentis Æetæ:

ambo enim nati-sunt ex lucem-hominibus-præbente Sole,

et matre ex Perse, quam Oceanus genuit filiam.

140

Hic vero ad litus nave appulimus tacite

navium-capacem in portum, et aliquis deus dux-erat.

Ibi tum egressi, duosque dies et duas noctes

jacebamus, pariter et labore et doloribus animum rodentes.

Sed quando jam tertium diem pulcris-comis fecit Aurora,

145

tunc ego mea hasta sumta et gladio acuto,

celeriter a nave ascendi in speculam,[TR2]

sicubi opera viderem mortaliumque vocemque audirem.

Steti autem, speculam in præruptam ubi-ascenderam,

et mihi visus-est fumus surgens a terra lata,

150

Circes in ædibus, per querceta densa et silvam.

Cogitavi autem deinde in mente et in animo

ire ac sciscitari, postquam vidi atrum fumum.

Sic vero mihi cogitanti visum-est satius esse,

primum profectum ad navem celerem et litus maris,

155

prandium sociis dare, præmittereque aliquos sciscitatum.

Sed quando jam prope eram, profectus, navem utrinque-recurvam,

tunc aliquis mei deorum misertus-est, solius,

qui mihi excelsis-cornibus cervum magnum in viam ipsam

misit: is quidem ad-flumen descendebat ex pascuis silvæ,

160

potaturus: dudum enim ipsum urgebat vis solis.

Illum vero ego egredientem per spinam medio tergo

percussi; ac penitus hastile æreum transiit;

decidit vero is in pulvere porrectus, avolavitque anima.

Illi vero ego insistens, hastam æream ex vulnere

165

extraxi; quam quidem illic reclinatam in terra

reliqui; at ego avulsi virgultaque viminaque,

funemque quantum ulnam longitudine, bene-tortum undique,

ubi-plexeram, colligavi pedes ingentis monstri.

Ivi autem eum de-cervice ferens ad navem nigram,

170

hasta fultus, quoniam nequaquam licebat in humero

manu ferre altera: valde nim magna bellua erat.

Dejeci autem ante navem; excitavique socios

blandis verbis, astans, viros singulos:

O amici, nequaquam enim descendemus, afflicti licet,

175

in Plutonis ædes, antequam fatalis dies advenerit.

Sed agite, quamdiu est in navi celeri cibusque potusque,

recordemur escæ, neu vexemur fame.

Sic dixit;[TR3] illi vero ocyus meis verbis paruerunt:

abjectisque-involucris egressi ad litus maris infructuosi

180

admirabantur cervum; valde enim magna bellua erat.

Ac postquam se-oblectarant spectantes oculis,

manibus lotis apparabant eximium convivium.

Sic tum quidem per-totum diem ad solis occasum

sedebamus, epulantes carnesque copiosas et bibentes vinum dulce.

185

Quando autem sol occidit, et tenebræ supervenerunt,

tum vero decubuimus in litore maris.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tunc ego concione facta inter omnes dixi:

Audite meos sermones, mala licet patientes, socii:

190

o amici: neque enim scimus, ubi occasus, neque ubi Aurora,

neque ubi Sol hominibus-lucem-præbens vadit sub terram,[TR4]

neque ubi resurgit; sed consultemus ocyus,

si quod adhuc erit consilium; ego autem non existimo esse.

Vidi enim, speculam in præruptam ubi-ascenderam,

195

insulam, quam circumcirca pontus infinitus ambit:

ipsa vero humilis jacet: fumum autem in medio

conspicatus-sum oculis, per querceta densa et silvam.

Sic dixi: illis vero confractum-est carum cor,

recordatis facinorum Læstrygonis Antiphatæ,

200

Cyclopisque violentiæ magnanimi, viros-devorantis.

Flebant autem stridule, uberes lacrimas defundentes:

at enim nullus profectus fiebat lugentibus.

Verum ego bipartito omnes bene-ocreatos socios

numerabam, ducemque utrisque præbui:

205

alterorum quidem ego dux-eram, alterorum vero Eurylochus deo-similis.

Sortes autem in galea ærea concutiebamus celeriter;

exsiliit vero sors magnanimi Eurylochi.

Profectus-est autem ire; unaque cum-eo duo et viginti socii

flentes; ac nos reliquerunt ejulantes pone.

210

Invenerunt autem in convallibus structas ædes Circes

politis lapidibus, conspicuo in loco.

Circa vero ipsam lupi erant montanti ac leones,

quos ipsa cicurarat, postquam mala medicamina dederat.

Neque illi irruerunt in viros, sed utique ipsi

215

caudis longis circum-adulantes assurrexerunt.

Ut vero quum circa dominum canes a-convivio redeuntem

adulantur; semper enim fert delinimenta animi:

sic circa hos lupi fortibus-unguibus, ac leones,

adulabantur; illi vero timuere, ut viderunt terribilia monstra.

220

Steterunt autem in vestibulo deæ pulcris-comis:

Circen autem intus audiebant cantantem voce pulcra,

telam obeuntem magnam, divinam; qualia dearum

subtiliaque et venusta et splendida opera sunt.

His vero sermonem exorsus-est Polites, princeps virorum,

225

qui mihi carissimus sociorum erat, maximeque-venerandus:

O amici, intus enim aliqua obiens magnam telam

pulcre cantillat (pavimentum autem totum resonat),

sive dea, sive femina; sed compellemus ocyus.

Sic igitur dixit: illi vero compellabant vocantes.

230

Ea autem continuo egressa fores aperuit splendidas,

et invitabat; illi vero omnes imprudentia sequebantur:

Eurylochus autem remanebat, suspicatus dolum esse.

Collocavit vero illa-introductos per sediliaque et solia;

ipsisque caseumque et farinam et mel recens

235

vino Pramnio commiscebat; immiscebatque pani

medicamina perniciosa, ut penitus obliviscerentur patriæ terræ.

Ac postquam præbuerat et illi ebiberant, statim deinde

virga percussos intra haras concludebat.

Illi vero suum quidem habebant capita vocemque setasque

240

et corpus; at mens erat integra, ut antea quidem.

Sic hi quidem flentes conclusi-sunt; eis autem Circe

glandem-ilignam quernamque projecit, fructumque corni,

ad-edendum, qualia sues humi-cubantes semper edunt.

Eurylochus autem continuo venit celerem ad navem nigram,

245

nuntium de-sociis relaturus, et amarum fatum.

Neque ullum proloqui poterat verbum, cupiens licet,

cor dolore ingenti perculsus; atque ei oculi

lacrimis implebantur, fletumque meditabatur animus.

Sed posteaquam eum omnes mirati-sumus interrogantes,

250

tunc ceterorum sociorum narravit exitium:

Ivimus, ut jubebas, per querceta, inclyte Ulysse;

invenimus in convallibus structas ædes pulcras.

[politis lapidibus, conspicuo in loco.]

Illic autem quædam magnam telam obiens argute canebat,

255

sive dea, sive mulier: hi vero compellabant vocantes.

Illa autem continuo egressa fores aperuit splendidas,

et invitabat; hi vero simul omnes imprudentia sequebantur;

at ego remansi, suspicatus dolum esse.

Illi vero simul evanuerunt universi, nec quisquam eorum

260

apparuit: diu autem desidens speculabar.

Sic dixit: at ego gladium quidem argenteis-clavis-distinctum

humeris circumjeci, magnum, æreum, atque arcum;

illum vero continuo jussi eandem viam præire.

At ille utraque manu prehensis me precabatur genibus:

265

[et me lugens verbis alatis allocutus-est:]

Ne me duc illuc invitum, Jovis-alumne, sed relinque hic:

novi enim, quod neque ipse redibis, nec quenquam alium

reduces tuorum sociorum: sed cum hisce ocyus

fugiamus: adhuc enim effugere-poterimus malum diem.

270

Sic dixit: at ego ipsum respondens allocutus-sum:

Euryloche, sane tu quidem mane ibidem, hoc in loco,

edens et bibens, cavam apud navem nigram:

at ego ibo; dura enim mihi adest necessitas.

Sic fatus, a nave ascendebam ac mari.

275

Sed quando jam eram profectus sacras per convalles,

Circes accessurus veneficæ ad magnam domum,

ibi mihi Mercurius aureo-caduceo obviam-venit,

proficiscenti ad domum, adolescenti viro similis,

primum pubescenti, cujus quidem gratiosissima pubertas;

280

inhæsitque mihi manu, verbumque dixit, et elocutus-est:

Quorsum vero, o infelix, per juga vadis solus,

loci ignarus quum-sis? socii vero tibi illi in Circes ædibus

conclusi-sunt, ut sues, densa latibula habitantes.

An eos liberaturus huc venis? neque te puto

285

ipsum rediturum-esse: manebis vero tu, ubi quidem alii.

Sed age jam te e-malis expediam, ac servabo:

accipe, hoc medicamen bonum habens ad ædes Circes

vade, quod tibi a-capite avertat malum diem.

Omnia autem tibi dicam perniciosa consilia Circes.

290

Apparabit tibi potionem-miscellam, injicietque medicamina in-escam:

sed neque sic incantare te poterit; non enim sinet

medicamen eximium, quod tibi dabo; dicam vero singula.

Quando Circe te percutiet prælonga virga,

tum vero tu, gladio acuto stricto a femore,

295

in-Circen irrue, quasi interficere cupiens.

Illa vero te subverita invitabit ad-concubitum;

ibi tu nequaquam deinde recusa deæ cubile,

ut tibi solvatque socios, ipsumque te benigne-excipiat:

sed jube ipsam beatorum magnum jusjurandum jurare,

300

nullum tibi ipsi damnum malum machinaturam se aliud;

ne te nudatum vilem et enervem reddat.

Sic igitur locutus præbuit medicamen Argicida,

e terra evulsum, et mihi naturam ejus ostendit.

Radice quidem nigrum erat, lacti autem simile flore;

305

Moly vero ipsum vocant dii: difficileque est effossu

viris utique mortalibus; dii autem omnia possunt.

Mercurius quidem deinde discessit ad magnum Olympum,

insulam per silvosam: ego autem ad domos Circes

ivi; multum vero mihi cor æstuabat eunti.

310

Steti autem in vestibulo deæ pulcris-comis:

ibi stans clamavi; dea autem meam audivit vocem.

Illa vero statim egressa fores aperuit splendidas,

et invitabat; atque ego sequebar, dolens corde.

Collocavit autem me introductum in solio argenteis-clavis distincto,

315

pulcro, artificioso: ac scabellum sub pedibus erat:

apparavit autem mihi potionem-miscellam in-aureo poculo, ut biberem;

immisitque medicamen, mala meditans in animo.

Ac postquam dederatque et ebiberam, nec me incantavit,

virgula ubi-percusserat, verbumque dixit et elocuta-est:

320

Abi nunc in-haram, cum ceteris cuba sociis.

Sic dixit: ego vero, gladio acuto stricto a femore,

in-Circen irrui, quasi interficere cupiens.

Illa vero vehementer exclamans subtercurrit et prehendit genua,

et me ejulans verbis alatis allocuta-est:

325

Quis et unde es hominum? ubi tibi urbs atque parentes?

stupor me tenet, quod neutiquam, bibens hæc medicamina, incantatus-sis.

Minime enim quisquam alius vir hæc medicamina sustinuit,

qui biberit, et primum miserit-per septum dentium.

[Tibi vero quædam in pectoribus indomabilis mens est.]

330

Profecto tu Ulysses es versutus, quem mihi semper

prædicabat venturum aureo-caduceo Argicida,

e-Troja reversum celeri cum nave nigra.

Sed age nunc in-vagina gladium pone; nos vero deinde

lectum nostrum conscendamus, ut commixti

335

cubili et amore, confidamus nobis-invicem.

Sic dixit: at ego ipsam respondens allocutus-sum:

o Circe, quonam-modo me jubes tibi mitem esse?

quæ mihi sues quidem reddidisti in ædibus socios:

ipsum vero hic detinens, dolos-meditans jubes

340

in thalamumque ire, et tuum conscendere lectum,

ut me nudatum, vilem et enervem reddas?

Non equidem voluerim tuum conscendere lectum,

nisi mihi sustinueris, dea, magnum jusjurandum jurare,

nullum mihi damnum malum machinaturam te aliud.

345

Sic dixi; illa vero continuo abjurabat, ut jubebam.

Ac postquam juraverat peregeratque jusjurandum,

tunc ego Circes conscendi perpulcrum lectum.

Ancillæ autem tum in ædibus ministrabant

quatuor, quæ ei per domum famulæ sunt.

350

Natæ-sunt vero hæ ex fontibus et a-silvis,

ex sacrisque fluviis, qui in mare profluunt.

Harum una quidem injiciebat soliis stragula pulcra,

purpurea superne, inferne autem lintea subjiciebat:

alter vero ante solia extendebat mensas

355

argenteas, eisque imponebat aurea canistra:

tertia autem cratere suave vinum miscebat

dulce in argenteo, distribuebatque aurea pocula;

quarta vero aquam ferebat, et ignem accendebat

multum sub tripode magno; calefiebat autem aqua.

360

Ac postquam calefacta-erat aqua in splendido aheno,

in balneum me inductum lavabat ex tripode magno,

suavi fusa aqua per caputque et humeros,

donec mihi defatigationem animum-rodentem exemisset membris.

Ac postquam lavarat me et unxerat pingui oleo,

365

lænamque mihi pulcram induerat ac tunicam;

collocavit me introductum in solio argenteis-clavis-distincto,

pulcro, artificioso; ac scabellum sub pedibus erat;

[aquam autem ancilla gutturnio infundebat ferens

pulcro, aureo, super argenteo lebete,

370

ad-lavandum; juxta vero politam extendit mensam.

Cibum autem veneranda proma apposuit ferens,

ferculis multis appositis, largiens de-præsentibus;]

edere vero me jubebat: meo autem non placebat animo;

sed sedebam alia-cogitans, mala autem imaginabatur animus.

375

Circe vero ut animadvertit me sedentem, neque ad cibum

manus porrigentem, gravem autem me luctum habentem,

prope astans verbis alatis me allocuta-est:

Quid sic, Ulysse, sedes similis muto,

animum rodens; cibum autem non attingis, nec potum?

380

certe aliquem dolum alium suspicaris: nec quicquam te oportet

timere; jam enim tibi abjuravi firmum jusjurandum.

Sic dixit: at ego ipsam respondens allocutus-sum:

o Circe, quis enim vir, qui æquus fuerit,

prius sustinuerit gustare cibum ac potum,

385

quam solvi-fecerit socios et in oculis viderit?

Sed si re-vera ex animo me bibere edereque jubes,

libera, ut oculis videam, dilectos socios.

Sic dixi: Circe autem per-ædes transiens exivit,

virgam tenens in manu; foresque aperuit haræ,

390

exegitque porcis similes novennibus.

Illi quidem deinde stabant ex-adverso: hæc vero per eos

vadens adungebat unicuique medicamen aliud.

Eorum autem e membris pili defluebant, quos ante produxerat

medicamen perniciosum, quod ipsis dederat veneranda Circe;

395

viri vero statim facti-sunt juniores, quam antea fuerant,

et multo pulcriores et majores aspectu.

Agnoverunt autem me illi, hæseruntque in manibus unusquisque.

Omnes autem gratus subiit fletus; circumque domus

valide resonabat; dea vero miserabatur et ipsa.

400

Eaque me prope stans-allocuta est, diva dearum:

[Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,

vade nunc ad navem celerem et litus maris:

navem quidem omnium-primum subducite in-terram,

possessiones autem in speluncis deponite, armaque omnia:

405

ipse vero statim revertere, et adduc dilectos socios.

Sic dixit: ac mihi persuasus-est animus generosus.

Profectusque-sum ire ad navem celerem et litus maris:

inveni deinde apud navem celerem dilectos socios,

miserabiliter ejulantes, uberes lacrimas defundentes.

410

Ut vero quum in-agris-stabulantes vitulæ circa vaccas armentales

profectas ad mandram, postquam herba se-saturarint,

omnes simul vitulantur adversæ; neque amplius stabula

eas detinent, sed dense mugientes circumcurrunt

matres: sic circum me illi, postquam viderunt oculis,

415

lacrimabundi fusi-sunt; visusque-est etiam ipsorum animus

ita esse, tanquam si in-patriam venissent et urbem ipsorum

in-aspera Ithaca, ubi nutritique-erant ac geniti:

et me ejulantes verbis alatis allocuti-sunt:

Tibi quidem reverso, Jovis-alumne, sic gratulamur,

420

ac si in Ithacam venissemus, patriam terram;

sed age, ceterorum sociorum narra interitum.

Sic dixerunt: at ego eos allocutus-sum dulcibus verbis:

navem quidem omnium-primum subducamus in-terram,

possessionesque in speluncis deponamus, armaque omnia:

425

vos vero properate, ut me una omnes sequamini,

quo videatis socios sacris in ædibus Circes,

bibentes et edentes: affatim enim habent.

Sic dixi: illi autem celeriter meis verbis paruerunt;

Eurylochus vero mihi solus detinebat omnes socios:

430

[et ipsos compellans verbis alatis allocutus-est:]

Ah miseri, quo imus? quid mala appetitis ista,

Circes ad ædes descensuri? quæ cunctos

aut sues, ad lupos reddet, aut leones;

qui ei magnam domum custodiamus etiam necessitate.

435

Sicut Cyclops fecit, quando ejus ad-caulam venerunt

nostri socii, unaque hic audax comitatus-est Ulysses:

hujus enim etiam illi vecordi-audacia perierunt.

Sic dixit: at ego in mente cogitavi,

stricto longo gladio, crasso a femore,

440

illo ei abscisum caput ad-solum dejicere,

etiamsi affinitate erat mihi proximus: sed me socii

blandis verbis retinebant aliunde alius:

Jovis-alumne, hunc quidem sinemus, si tu jubes,

hic apud navemque manere, et navem custodire:

445

nobis autem tu dux-esto sacras ad domos Circes.

Sic locuti a nave ascendebant atque mari.

Neque Eurylochus cavam apud navem relictus-est

sed sequebatur; veritus-est enim meas atroces minas.

Interea vero ceteros socios in ædibus Circe

450

studiose lavitque, et unxit pingui oleo;

circumjecitque inde eis lænas pulcras ac tunicas:

epulantes autem bene omnes invenimus in ædibus.

Hi vero postquam se-invicem conspexere reputaruntque omnia,

flebant lugentes; circum autem gemiscebat domus.

455

Illa vero me prope stans allocuta-est, augustissima dearum:

[Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,]

ne-amplius nunc uberem fletum excitetis: novi etiam ipsa

et quantos in ponto passi-estis dolores piscoso,

et quanta infesti viri damna-intulere vobis in terra.

460

Sed agite, comedite cibum, et bibite vinum,

donec rursus animum intra præcordia receperitis,

qualem habuistis, quando primum relinquebatis patriam terram

asperæ Ithacæ: nunc vero imbecilles et animo-dejecto estis,

semper erroris duri memores; neque unquam vobis

465

animus in lætitia est, quippe valde multa passi-estis.

Sic dixit: nobis autem persuasus-est animus generosus.

Illic quidem diebus omnibus integrum in annum

sedebamus, epulantes carnesque copiosas et bibentes vinum dulce:

sed quum jam annus esset, et circumvolverentur horæ,

470

[mensibus exeuntibus, ac dies longi circumacti-erant,

tunc me evocato dixerunt dilecti socii:

Mirifice, jam nunc memor-esto patriæ terræ,

si tibi fatale est servari et pervenire

domum in excelsam, et tuam in patriam terram.

475

[Sic dixerunt: ac mihi persuasus-est animus generosus.

Sic tum quidem toto die ad solis occasum

sedebamus, epulantes carnesque copiosas et bibentes vinum dulce.

Quando vero sol occidit, et tenebræ supervenere,

illi quidem decubuerunt per ædes umbrosas.]

480

At ego Circes conscenso perpulcro lecto,

genibus-prensis supplex-oravi, dea vero meam exaudivit vocem;

et ipsam compellans verbis alatis allocutus-sum:

O Circe, perfice mihi promissum, quod præstitisti,

domum te missuram me; animus vero mihi impellitur jam,

485

et ceterorum sociorum, qui meum macerant carum cor,

circa me lugentes, quandocunque tu abscessisti.

Sic dixi: ac continuo respondebat augustissima dearum:

generosissime Laertiade, sollers Ulysse,

ne-amplius nunc inviti mea manete in domo:

490

sed aliam vos oportet primum viam perficere, et pervenire

in Plutonis domos, et venerabilis Proserpinæ,

animam consulturos Thebani Tiresiæ,

vatis cæci, cujus quidem mens integra est;

cui etiam mortuo mentem præbuit Proserpina,

495

solus ut-sapiat, reliqui vero ut umbræ volitant.

Sic dixit: at mihi confractum-est carum cor:

flebamque in lectis desidens, nec quicquam animus

volebat amplius vivere et videre lumen solis.

Ac postquam flendoque volutandoque satiatus-fueram,

500

tum demum ipsam verbis respondens allocutus-sum:

O Circe, quisnam hujus itineris dux-erit?

ad Orcum vero nondum quisquam pervenit nave nigra.

Sic dixi: ac continuo respondebat augustissima dearum:

generosissime Laertiade, sollers Ulysse,

505

minime tibi ducis desiderium apud navem curæ-sit:

malo autem erecto, et velis albis expansis,

sede: illam vero tibi flatus Boreæ feret.

Sed quando jam nave per Oceanum trajeceris,

ubi litusque fossuræ-aptum et luci Proserpinæ,

510

excelsæque populi, et salices frugiperdæ;

navem quidem ibi appelle in Oceano profundis-vorticibus,

ipse vero in Plutonis eas domum squalidam.

Ibi quidem in Acherontem Pyriphlegethonque fluunt

Cocytusque, qui Stygis aquæ est rivus;

515

rupesque est, et concursus duorum fluminum sonororum:

illic autem deinde, heros, admotus prope, ut te jubeo,

fossam fode, cubitalem quantam hinc et illinc:

circa eam autem libamen funde omnibus mortuis,

primum mulso, deinde vero dulci vino,

520

tertium rursus aqua; ac farinam albam insperge.

Valde vero supplex-precare manium inania capita, vovens,

ubi-veneris in Ithacam, sterilem vaccam, quæ sit optima,

te sacrificaturum in ædibus, pyramque impleturum rebus-bonis:

Tiresiæ vero seorsum arietem sacrificaturum soli,

525

totum-nigrum, qui inter-oves excellat vestras.

Ac postquam precibus oraveris inclytas gentes mortuorum,

ibi ovem marem sacrifica, feminamque nigram,

ad Erebum versos; ipse vero seorsum aversus-esto,

contendens ad-fluvii fluenta; ibi vero multæ

530

animæ accedent mortuorum defunctorum.

Tum vero deinde socios hortare et jube

pecudes, quæ jam jaceant mactatæ sævo ære,

excoriatas comburere, votaque facere diis,

præpotentique Plutoni, et venerabili Proserpinæ:

535

ipse autem, gladio acuto stricto a femore,

sede, neu sine manium inana capita

ad-sanguinem prope accedere, antequam Tiresiam sciscitatus-fueris.

Ibi tibi statim vates adveniet, dux populorum,

qui tibi dicat iter et mensuras viæ,

540

reditumque, ut per pontum proficiscaris piscosum.

Sic dixit: statim autem in-aureo-solio venit Aurora.

Mihi vero lænamque tunicamque vestimenta induit:

ipsa autem candidam pallam magnam sibi-induit Nympha,

tenuem et venustam, ac zonam circumposuit lumbis

545

pulcram, auream; capitique imposuit calyptram.

Atque ego per domos profectus hortabar socios,

blandis verbis, astans, virum unumquemque:

Ne-amplius nunc dormientes carpite dulcem somnum;

sed eamus: jam enim me monuit veneranda Circa.

550

Sic dixi: illis vero persuasus-est animus generosus.

Nequaquam tamen vel illinc incolumes abduxi socios.

Elpenor vero quidam erat minimus-natu, neque valde

fortis in bello, nec mente sua firmus,

qui mihi seorsum a-sociis, sacris in ædibus Circes,

555

frigoris cupiens, decubuit vino-gravatus:

moventium autem se sociorum tumultu et strepitu audito,

repente exsiliit, et oblitus-est mente sua

retrorsum descendere, accedens ad scalam longam;

sed recta de-tecto decidit: atque ei cervix

560

ex-articulis fracta-est: anima vero ad-Orcum descendit.

Venientibus autem illis ego sermonem dixi:

Existimatis jam fere domum caram ad patriam terram

vos profecturos; aliud vero nobis iter designavit Circe,

ad Plutonis domum et venerabilis Proserpinæ,

565

animam consulturis Thebani Tiresiæ.

Sic dixi: illis vero confractum-est carum cor:

desidentesque illic flebant, vellebantque capillos.

Verum enim non ullus profectus fiebat lugentibus.

At quando jam ad navem celerem et litus maris

570

ibamus tristes, uberes lacrimas defundentes:

interea profecta Circe ad navem nigram

masculam alligavit ovem, feminamque nigram,

facile clam-prætergressa: nam quis deum nolentem

oculis viderit, aut huc aut illuc vadentem?