[TR1] "Oroo" → "Orco".
[TR2] "indomitus," → "indomitus."
[TR3] "Ariadnen." → "Ariadnen,"
[TR4] "Epeus" → "Epeus,"
[TR5] "fuerit" → "furit"
[TR6] "consedere" → "consedere."
ARGUMENT: THE SIRENE, SCYLLA, AND CHARYBDIS.
He relates how, after his return from the shades, he was sent by Circe on his voyage, by the coast of the Sirens, and by the strait of Scylla and Charybdis: the manner in which he escaped those dangers: how, being cast on the island Trinacria, his companions destroyed the oxen of the Sun: the vengeance that followed; how all perished by shipwreck except himself, who, swimming on the mast of the ship, arrived on the island of Calypso. With which his narration concludes.
TEXT:
1
Ac postquam fluminis reliquit fluentum Oceani
navis, et pervenit ad fluctus maris Iati,
insulamque Ææam, ubi Auroræ mane-genitæ
domicilium et chori sunt, et ortus Solis:
5
navem quidem hic advenientes subduximus in arenas
atque et ipsi egressi-sumus in litus maris.
Hic vero dormientes exspectavimus Auroram divinam.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
tum vero ego socios præmisi ad domos Circes
10
allaturos mortuum Elpenorem defunctum.
Stipitibusque statim cæsis, ubi summum prominebat litus,
sepeliebamus eum dolentes, uberes lacrimas defundentes.
Ac postquam corpusque combustum-erat et arma mortui,
tumulo aggesto, et desuper cippo erecto,
15
fiximus in-summo tumulo fabrefactum remum.
Nos quidem hæc singula administrabamus: neque inde Circen
ex Orco regressi latuimus, sed valde celeriter
venit, quum-se-parasset: una autem ancillæ ferebant cum-ipsa
panem et carnes multas, et ignitum vinum rubrum.
20
Et in medio stans dixit augustissima dearum:
Miseri, qui viventes subiistis domum Plutonis
bis-morientes, quando alii semel moriuntur homines.
Verum agite, edite cibum et bibite vinum
hic toto-die; simul autem cum aurora illucescente
25
navigabitis: atque ego monstrabo viam, ac singula
significabo; ut ne-quid malo-consilio damnoso
aut in mari, aut in terra, doleatis damnum passi.
Sic dixit: nobis vero rursus persuasus-est animus generosus.
Sic tunc quidem toto-die, ad solis occasum,
30
sedebamus, epulantes carnesque copiosas et bibentes vinum dulce.
Quando vero sol occidit, et tenebræ supervenere,
illi quidem decubuerunt juxta retinacula navis;
hæc vero me manu prehensum, dilectis seorsum a-sociis,
sedere-fecit et accubuit et interrogavit singula:
35
atque ego ei omnia ordine recensui.
Tum vero me verbis alloquebatur veneranda Circe:
Hæc quidem sic omnia peracta-sunt: tu vero audi,
ut tibi ego dicam; recordari autem te faciet etiam deus ipse:
Ad-Sirenas quidem primum pervenies, quæ quidem omnes
40
homines deliniunt, quicunque ad-eas pervenerit.
Quisquis imprudentia appulerit, et vocem audierit
Sirenum, huic neutiquam uxor et infantes liberi
domum reverso astant, neque lætantur:
sed Sirenes arguto deliniunt cantu,
45
sedentes in prato: magnus vero circum ossium acervus
virorum putrefactorum, circumque cutes tabescunt.
Sed præternavigato: verum aures obline sociorum,
cera subacta dulci, ne-quisquam audiat
ceterorum; at tu ipse audire si velis,
50
liganto tibi in navi veloci manusque pedesque,
erecto ad basem-mali; ex ipso autem funes alligantor,
ut cum-voluptate vocem audias Sirenum.
Si vero rogaveris socios, solvereque jubeas,
illi te adhuc in pluribus tum vinculis illiganto.
55
Ac postquam has præternavigarint socii,
tum tibi non-amplius deinceps continuo dicam,
utra demum tibi via futura-sit; sed et ipse
animo considera: dicam vero tibi quæ sint viæ utrinque.
Hinc enim petræ imminentes: ad eas autem
60
fluctus ingens rauce-sonat cærulea-facie Amphitritæ:
Planctas (erraticas) vero hasce diis beati vocant.
Hac quidem nec volucres prætervolant, nec columbæ
timidæ, quæ ambrosiam Jovi patri ferunt;
sed etiam ex-iis aliquam semper abripit lævis petra;
65
verum aliam summittit pater, ut-in-numero sit.
Hac vero nondum ulla navis effugit virorum, quæ accesserit,
sed pariter tabulataque navium, et corpora virorum
fluctus maris auferunt ignisque perniciosi procellæ.
Sola vero illa præternavigavit mare-transiens navis,
70
Argo omnibus-celebrata, ab Æeta navigans:
et sane illam ibi cito fluctus conjecissent magnas ad petras:
sed Juno eam præterire-fecit, quoniam ipsi carus erat Iason.
Duo vero sunt scopuli: hic quidem cœlum latum attingit[TR1]
acuto vertice, nubes autem ipsum circumdat
75
obscura: quod quidem nunquam cessat, neque unquam serenitas
illius tenet verticem, neque in æstate, neque in autumno:
neque ascenderit mortalis vir, nec descenderit,
ne si quidem illi manusque viginti et pedes essent:
petra enim lævis est, circumcirca-politæ similis.
80
Medio autem in scopulo est spelunca obscura,
versus occasum, ad Erebum conversa; qua vos
navem cavam præteragatis, splendide Ulysse.
Neque ex navi cava juvenis vir
arcu jaculatus, ad-cavam speluncam perveniret.
85
Hic autem Scylla inhabitat, terribiliter vociferans:
ejus nempe vox quidem, quanta catuli recens-nati,
oritur; ipsa vero monstrum malum: nec quisquam eam
lætaretur conspicatus, nec si deus obviam-veniret.
Hujus etenim pedes sunt duodecim omnes anteriores:
90
sex autem ei colla prælonga; in unoquoque vero
horrendum caput, insunt autem triplici-ordine dentes,
densi et frequentes, pleni atræ mortis.
Media quidem per speluncam cavam immergitur:
extra vero exserit capita ex-horrendo barathro;
95
illic autem piscatur scopulum circumlustrans
delphinasque, canesque, et sicubi majorem capere possit
cetum, quos innumeros alit sonora Amphitrite.
Huic autem nondum-unquam nautæ illæsi gloriantur
se-effugisse cum nave; aufert vero capite unoquoque
100
virum abreptum ex-nave cæruleam-proram-habente.
At alterum scopulum humiliorem videbis, Ulysse:
prope sunt se invicem; et jaculo-attingeres.
In hoc autem caprificus est magnus, foliis florens:
sub eo vero divina Charybdis absorbet nigram aquam.
105
Ter etenim eructat quotidie, ter vero resorbet
horrendum; ne tu ibi forte-sis, quando absorbet;
non enim liberarit te ex malo vel Neptunus.
Sed valde Scyllæ scopulo prope-admotus, celeriter
navem præterage; quoniam longe satius est,
110
sex socios in navi desiderare, quam simul omnes.
Sic dixit: atque ego ipsam respondens allocutus-sum:
age vero jam mihi hoc, dea, vere dic,
si quo-pacto perniciosam quidem subterfugerim Charybdin,
illam autem (Scyllam) propulsem, quando mihi lædet socios?
115
Sic dixi: ac statim respondit augustissima dearum:
infelix; et adhuc tibi bellica opera curæ-sunt
et labor; ne diis quidem cedes immortalibus?
Illa vero tibi non mortalis, sed immortale malum est,
graveque, difficileque, et immane, neque expugnabile:
120
neque ullum est præsidium; fugere optimum est ab illa.
Si enim cuncteris, arma-induens ad petram,
vereor ne te denuo impetu-facto consequatur
tot capitibus, totque viros abripiat.
Sed valde celeriter præternaviga; voca autem Cratæin,
125
matrem Scyllæ, quæ ipsam peperit perniciem hominibus:
quæ eam deinde compescet denuo ne-irruat.
Thrinacriam vero ad insulam pervenies; ibi autem multæ
pascuntur Solis boves et pingues pecudes,
septem boum armenta, totque ovium greges pulcri,
130
quinquagenorum vero singuli: propagatio autem non fit ipsarum,
neque unquam moriuntur: deæ vero pastores sunt,
Nymphæ pulcris-comis, Phaethusaque, Lampetieque,
quas peperit Soli Hyperioni divina Neæra.
Has quidem ut-educarat pepereratque veneranda mater,
135
Thrinacriam in insulam ablegavit, procul ut-habitarent,
oves custoditum paternas, et camuras boves.
Eas si quidem illæsas sinas, reditusque memor-sis,
sane adhuc in Ithacam, mala licet patientes, perveneritis:
sin vero lædas, tum tibi prædico exitium
140
navique et sodalibus: ipse vero si quidem effugias,
sero male redibis, amissis omnibus sociis.
Sic dixit: statim vero in-aureo-solio venit Aurora.
Ipsa quidem deinde per insulam abiit augustissima dearum:
sed ego ad navem profectus hortabar socios,
145
ipsique ut-inscenderent, et retinacula solverent.
Illi vero statim ingrediebantur, et in transtris consedere.
[ordine vero sedentes canum mare verberabant remis.]
Nobis autem dein pone navem cærulea-prora
secundum ventum misit implentem-vela, bonum socium,
150
Circe pulcris-comis, potens dea, vocalis.
Continuo vero armamentis omnibus ordinatis per navem
sedimus; hanc autem ventusque gubernatorque dirigebant.
Tum vero ego socios alloquebar, dolens corde:
O amici, non enim oportet unum scire, nec duos solos,
155
vaticinia, quæ mihi Circe dixit, augustissima dearum;
sed dicam quidem ego, ut scientes vel moriamur,
vel elapsi mortem et fatum effugiamus.
Sirenum quidem primum jubet divinarum
vocem evitare, et pratum floridum:
160
solum me jubebat vocem audire: sed me vinculo
ligate in duro (ut firmiter illic maneam),
erectum ad basem-mali: ex ipso autem funes alligantor.
Si vero orem vos, solvereque jubeam,
vos tamen pluribus tum in vinculis me constringite.
165
Nempe ego hæc singula dicens sociis declarabam:
interea autem celeriter venit navis fabrefacta
ad-insulam Sirenum: urgebat enim ventus innoxius.
Statim deinde ventus quidem quievit, ac tranquillitas
erat sine-vento; sopiverat autem fluctus deus.
170
Surgentes vero socii navis vela complicarunt,
et ea quidem in navi cava collocarunt: ipsi autem ad remos
sedentes, dealbabant aquam politis abietibus.
At ego ceræ magnam massam-rotundam acuto ære
minutatim dissectam manibus validis premebam:
175
statim vero calefiebat cera, nam urgebat magna vis,
Solisque splendor, Hyperionidæ regis:
ordine vero sociis in aures omnibus illevi.
Illi autem in navi me ligarunt, simul manusque pedesque,
erectum ad basem-mali; ex eo autem funes alligarunt:
180
ipsi vero sedentes canum mare verberabant remis.
Sed quando tantum aberamus, quantum auditur aliquis clamans,
celeriter urgentes: illas non latuit velox-per-mare navis
prope impulsa: argutum vero exordiebatur cantum:
Huc age profectus, laudatissime Ulysse, magnum decus Achivorum,
185
navem siste, ut nostram vocem audias.
Non enim unquam aliquis præteregit nave nigra,
priusquam nostram melleam ab oribus vocem audisset:
verum ille delectatus abit, et plura sciens.
Scimus etenim omnia, quæcunque in Troja lata
190
Argivi Trojanique deorum voluntate pertulerunt:
scimus etiam, quæcunque fiunt in terra alma.
Sic dixerunt, emittentes vocem pulcram; ac meum cor
volebat audire, solvereque me jubebam socios,
superciliis innuens; illi autem procumbentes remigabant.
195
Statim vero surgentes Perimedes Eurylochusque,
pluribus me in vinculis ligabant, magisque premebant.
Ac postquam illas præterierant neque amplius deinde
vocem Sirenum audiebamus, neque cantum,
continuo ceram sibi-demserunt mei dilecti socii,
200
quam ipsis in auribus illeveram, meque e vinculis resolvere.
Sed quando jam insulam reliquimus, statim deinde
fumum et magnum fluctum vidi, et fragorem audivi:
his autem timentibus ex manibus excidere remi;
insonuerunt vero omnes per fluctum; sistebatur autem illic
205
navis, quoniam non amplius remos longos manibus urgebant.
At ego per navem vadens hortabar socios
blandis verbis, astans, virum-quemque:
O amici, nequaquam enim malorum inexperti sumus:
non quidem jam hoc majus imminet malum, quam quum Cyclops
210
clauderet nos in spelunca cava, forti violentia:
sed et illinc mea virtute, consilioque, prudentiaque
effugimus; et aliquando horum recordaturos vos puto.
Nunc vero agite, uti ego dixero, pareamus omnes.
Vos quidem remis maris fluctus profundos
215
verberate, transtris insidentes, si forte Jupiter
det hanc saltem mortem effugere et evitare.
Tibi vero, gubernator, hoc præcipio; sed in animo
reconde, quoniam navis cavæ gubernacula regis:
hunc quidem fumum et fluctum extra dirige
220
navem: tu vero scopulum observa, ne te lateat navis
illinc evagata, et in malum nos conjicias.
Sic dixi: illi vero celeriter meis verbis paruerunt.
Scyllam autem non commemorabam, immedicabile malum,
ne qua mihi veriti cessarent socii
225
a-remigatione, intraque constiparent se ipsos.
Et tum sane Circes quidem mandati tristis
obliviscebar, quoniam neutiquam me jussit armari:
at ego indutus inclyta arma, et duabus hastis
longis in manus sumtis, ad tabulata navis ascendebam
230
in-prora; inde enim ipsam exspectabam primum apparituram
Scyllam petrosam, quæ meis ferebat damnum sociis.
Neque usquam videre potui; lassati-erant autem mihi oculi
undique circumspectanti ad obscuram petram.
Nos vero angustias transvehebamur flentes:
235
ab-altera-parte enim Scylla erat, ab-altera autem divina Charybdis
horrendum absorbuit maris salsam aquam.
Nempe quum evomebat, lebes sicut in igne multo,
tota immurmurabat conturbata; in-altum autem aspergo
summis scopulis utrisque incidebat.
240
Sed quum sorbebat maris salsam aquam,
tota intus apparebat conturba: circum vero petram
horrendum mugiebat: infra autem terra apparebat
cum-arena cærulea: illos vero pallidus timor cepit.
Nos quidem hanc aspiciebamus, veriti interitum;
245
interea autem mihi Scylla cava ex navi socios
sex abstulit, qui manibusque viribusque optimi erant.
Conspicatus autem in navem velocem simulque ad socios,
jam horum animadverti pedes et manus superne
in-altum sublatorum; me vero compellabant vocantes
250
nominatim, tunc sane postremo, dolentes corde.
Ut autem quum in scopulo-projecto piscator prælonga virga
piscibus minutis per dolum escam objiciens,
in pontum demittit bovis cornu agrestis,
palpitantemque deinde correptum projicit foras:
255
sic illi palpitantes tollebantur ad petras:
illic autem in foribus eos devorabat Scylla clamantes,
manus mihi porrigentes in gravi calamitate.
Miserabilissimum vero illud meis vidi oculis
omnium, quæcunque passus-sum vias maris perlustrans.
260
Ac postquam petras effugeramus, horrendamque Charybdin
Scyllamque, statim deinde dei ad eximiam insulam
pervenimus: ibi autem erant pulcræ boves latis frontibus:
multæque pingues pecudes Hyperionis filii, Solis.
Tum vero ego adhuc in-mari versans, in navi nigra,
265
mugitumque audivi boum stabulantium,
oviumque balatum; et mihi sermo incidit animo
vatis cæci, Thebani Tiresiæ,
Circesque Æææ, quæ mihi plurimum præcipiebat
insulam ut-vitarem homines-oblectantis Solis.
270
Tum vero ego socios alloquebar, dolens corde:
Audite meos sermones, mala quamvis patientes, socii,
ut vobis dicam vaticinia Tiresiæ,
Circesque Æææ, quæ mihi plurimum præcipiebat,
insulam ut-vitarem homines-oblectantis Solis;
275
ibi enim gravissimum malum fore nobis dicebat:
sed præter hanc insulam agite navem nigram.
Sic dixi; illis autem confractum-est carum cor.
Statim vero Eurylochus molesto mihi respondit sermone:
Crudelis es, Ulysse; abundat tibi robur, nec quicquam membris
280
defatigaris; profecto utique tibi omnia ferrea sunt,
qui quidem socios, labore defatigatos, atque etiam somno domitos,
non sinis terram conscendere: ubi demum
insula in circumflua lautam paraverimus cœnam:
sed sic per noctem celerem errare jubes,
285
ab-insula divagatos, in obscuro ponto.
E noctibus autem venti graves, pernicies navium,
oriuntur: quanam quis effugerit sævum exitium,
si forte repente ingruerit venti procella,
sive Noti, sive Zephyri graviter-spirantis, qui potissimum
290
navem disperdunt, diis invitis regibus?
Verum sane nunc quidem pareamus nocti nigræ,
cœnamque apparemus, celerem apud navem manentes:
mane autem conscensam navem immittemus lato ponto.
Sic dixit Eurylochus; comprobarunt autem ceteri socii.
295
Et tunc agnoscebam, quod jam mala moliebatur deus;
et illum compellans, verbis alatis allocutus-sum:
Euryloche, profecto valde jam me urgetis, solus quum-sim:
sed age, nunc mihi omnes jurate firmum jusjurandum:
si quod aut boum armentum, aut gregem magnum ovium
300
inveniamus, ne ullo-modo quis insipientia mala
aut bovem, aut etiam pecudem occidat: sed quiete
comedite cibum, quem immortalis præbuit Circe.
Sic dixi: illi autem protinus abjurabant, ut jussi.
Ac postquam jurarant peregerantque jusjurandum,
305
constituimus in portu cavo fabrefactam navem,
prope aquam dulcem; et egressi-sunt socii
e-navi, deinde autem cœnam scite appararunt.
Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,
recordati deinde caros flebant socios,
310
quos devoraverat Scylla, cava ex navi ereptos:
flentibus autem iis supervenit dulcis somnus.
Quando vero tertia-pars noctis erat, et astra transierant,
immisit vehementem ventum nubes-cogens Jupiter
turbine cum ingenti; ac nubibus cooperuit
315
terram simul et pontum: ingruit autem de-cœlo nox.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
navem quidem subduximus, in-cavum specum intro-tractam;
ubi erant Nympharum pulcri chori ac sedilia:
et tum ego, concione instituta, inter omnes dixi:
320
O amici, in navi enim celeri cibusque potusque
est; verum a-bobus abstineamus, ne-quid patiamur;
gravis enim dei hæ boves sunt et eximiæ pecudes,
Solis, qui omnia inspicit, et omnia audit.
Sic dixi; illis vero persuasus-est animus generosus.
325
Mensem autem integrum perpetuus flabat Notus, nec ullus alius
oriebatur inde ventorum, nisi Eurusque Notusque.
Illi autem, quamdiu quidem panem habebant et vinum rubrum,
tamdiu a-bobus abstinebant, cupientes victus.
Sed quum jam e-navi absumta-essent viatica omnia,
330
tum demum prædam sequebantur palantes necessitate,
pisces, avesque, caras quodcunque in-manus venisset,
uncis hamis: vexabat vero ventrem fames.
Tum vero ego per insulam secessi, ut diis
supplicarem, si quis mihi viam monstraret[TR2], ut-redirem.
335
Sed quum jam per insulam profectus declinassem a-sociis,
manibus lotis, ubi receptus erat a-vento,
supplicabam omnibus diis, qui Olympum habitant;
hi vero inde mihi dulcem somnum palpebris infudere.
Eurylochus autem sociis mali auctor exstitit consilii:
340
Audite meos sermones, mala quamvis patientes, socii:
omnes quidem invisæ sunt mortes miseris mortalibus,
fame vero miserrimum est mori et fatum consequi.
Sed agite, Solis boum abactis optimis,
sacrificabimus immortalibus, qui cœlum latum habitant.
345
Si vero in Ithacam pervenerimus, patriam terram,
statim Soli Hyperioni opulentum templum
struemus; et imponemus donaria multa et pretiosa;
sin autem aliquantum iratus ob-boves erectis-cornibus,
navem velit perdere, suffragenturque dii ceteri,
350
malo semel ad fluctus hians animam perdere
quam diu tabescere, manens in insula deserta.
Sic dixit Eurylochus; comprobabant vero ceteri socii.
Statim autem Solis ex-bobus quum-abegissent optimas
e-propinquo: non enim longe a-nave cærulea-prora
355
pascebantur camuræ pulcræ boves, latis-frontibus:
has circumstabant, et vota-faciebant diis,
foliis decerptis teneris quercus alte-comantis:
non enim habebant hordeum album bene-tabulata in navi.
Ac postquam precati-erant et mactarant et excoriarant,
360
femoraque exsecuere, et adipe cooperuerunt,
eam duplicantes, superque ipsis frusta-cruda-posuere;[TR3]
neque habebant vinum ad-libandum super ardentibus sacris
sed aqua libantes assabant intestina omnia.
Ac postquam femora exusta-erant, et ipsi viscera gustarant,
365
minutatimque secuere cetera, et verubus transfixere.
Et tunc mihi palpebris excidit suavis somnus:
profectusque-sum ire ad navem velocem et litus maris.
Sed quum jam prope essem profectus navem utrinque-recurvam,
tunc mihi nidoris obvenit dulce flamen:
370
ejulans vero deos ad immortales clamavi:
Jupiter pater, ac ceteri beati dii sempiterni,
profecto me valde in damnum sopivistis sævo somno;
socii vero magnum facinus moliti-sunt manentes.
Velox autem Soli Hyperioni nuntia venit
375
Lampetie peplum-trahens, quod ei boves mactavimus nos.
Statim autem is inter-immortales dixit, iratus-corde:
Jupiter pater, ac ceteri beati dii sempiterni,
fac luere jam socios Laertiadæ Ulyssis,
que meas boves occiderunt superbe: quibus ego
380
gaudebam quidem profectus in cœlum stellatum,
et quando retro ad terram e cœlo revertebar.
Si vero mihi non luent boum condignam retributionem,
descendam in Orcum, et inter mortuos lucebo.
Hunc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
385
Sol, sane tu quidem inter immortales luceto
et mortales homines super almam terram:
horum autem ego cito navem celerem candenti fulmine
minutatim ictam diffidero, medio in nigro ponto.
Hæc vero ego audivi a-Calypsone pulcris-comis:
390
illa autem dixit a-Mercurio internuntio se-ipsam audivisse.
Ac postquam ad navem perveneram et mare,
objurgabam aliunde alium astans, neque ullum remedium
invenire potuimus: boves enim mortuæ-erant jam.
Eis autem continuo deinde dii prodigia ostendebant:
395
serpebant quidem pelles, carnes autem circum verua mugiebant,
assæque et crudæ; boum vero quasi fiebat vox.
Sex-diebus quidem deinde mei dilecti socii
epulabantur Solis de-bobus abigentes optimas:
sed quando jam septimum diem Jupiter induxit Saturnius,
400
tum vero deinde ventus quidem desiit turbine sævire:
nos autem statim conscensam navem immisimus lato mari,[TR4]
malo erecto, ac velis albis expansis.
Verum ubi jam hanc insulam reliqueramus, nec ulla alia
apparebat terrarum, sed cœlum atque mare,
405
tum vero cæruleam nebulam statuit Saturnius
navem super cavam; obscuratusque-est pontus ab ipsa.
Ea autem currebat haud valde multum in tempus; statim enim venit
stridens Zephyrus, magno cum turbine furens:
mali autem rudentes rupit venti procella
410
ambos; malus vero retro cecidit, armamentaque omnia
in sentinam decidere: is autem in puppi navis
percussit gubernatoris caput, atque ossa confregit
omnia simul capitis; ille vero urinatori similis
decidit a tabulatis, reliquitque ossa animus generosus.
415
Jupiter autem crebro intonuit, et injecit navi fulmen;
ea autem contorta-est tota, Jovis icta fulmine;
ac sulphure impleta-est: ceciderunt vero e navi socii.
Illi autem cornicibus marinis similes circa navem nigram
in-fluctibus ferebantur: deus vero iis auferebat reditum.
420
At ego per navem incedebam, donec latera
solvit fluctuum-impetus a-carina; eam vero inermem ferebat unda.
Effregit autem ei malum usque-ad carinam; ac super ipso
lorum inditumlorum inditum-erat, bovis corio factum.
Hoc utique colligabam utrumque, pariter carinam atque etiam malum;
425
sedens autem super his, ferebar a-perniciosis ventis.
Tum sane Zephyrus quidem desiit turbine furere:
supervenit autem Notus cito, ferens meo dolores animo,
ut iterum istam perniciosam remetirer Charybdin.
Totam-per-noctem ferebar; simul autem cum-sole oriente
430
veni ad Scyllæ scopulum, horrendamque Charybdin.
Hæc quidem absorpsit maris salsam aquam;
at ego ad proceram caprificum alte levatus,
ei adhærens tenebar, veluti vespertilio; nec usquam potui
neque hærere pedibus firmiter, neque ascendere.
435
Radices enim longe erant, alte-remoti autem erant rami,
longique magnique; obumbrabant vero Charybdin.
Continenter autem hærebam, donec evomeret retrorsum
malum et carinum rursus; cupienti autem mihi advenit
tandem: quando autem ad cœnam vir e-foro surgit,
440
judicans lites multas litigantium juvenum,
tunc demum hæc ligna e-Charybdi apparebant.
Demisi vero ego desuper pedes et manus, ut-ferrer;
in-medium autem cum-sonitu-incidi præter prælonga ligna,
sedensque super his remigavi manibus meis.
445
[Scyllam autem non-amplius sivit pater hominumque deûmque
aspicere me: non enim effugissem altam perniciem.]
Inde autem per-novem-dies ferebar: decima autem me nocte
insulam in Ogygiam appulerunt dii, ubi Calypso
habitat pulcris-comis, potens dea, vocalis;
450
quæ me amiceque-excipiebat, fovebatque. Quid tibi hæc enarrem?
jam etenim heri enarrabam in domo
tibique et præstanti uxori: odiosum vero mihi est
rursum luculenter dicta enarrare.
[TR1] "attingi" → "attingit"
[TR2] "montraret" → "monstratet"
[TR3] "frustra-cruda-posuere" → "frusta-cruda-posuere"
[TR4] "mari." → "mari,"
ARGUMENT: THE ARRIVAL OF ULYSSES IN ITHACA.
Ulysses takes his leave of Alcinous and Arete, and embarks in the evening. Next morning the ship arrives at Ithaca; where the sailors, as Ulysses is yet sleeping, lay him on the shore with all his treasures. On their return, Neptune changes their ship into a rock. In the meantime Ulysses, awaking, knows not his native Ithaca, by reason of a mist which Pallas had cast around him. He breaks into loud lamentations; till the goddess appearing to him in the form of a shepherd, discovers the country to him, and points out the particular places. He then tells a feigned story of his adventures, upon which she manifests herself, and they consult together of the measures to be taken to destroy the suitors. To conceal his return, and disguise his person the more effectually, she changes him into the figure of an old beggar.
TEXT:
1
Sic dixit: illi autem omnes obmutuerunt silentio;
oblectationeque tenebantur per ædes umbrosas.
Huic autem vicissim Alcinous respondit dixitque:
O Ulysse, quandoquidem venisti meam ad ære-fundatam domum,
5
altam, eo te neutiquam iterum-errantem puto
rediturum-esse, etsi valde multa passus-es.
Vestrum autem viro unicuique præcipiens hæc dico,
quotquot in ædibus honorarium nigrum vinum
semper bibitis meis, auditisque cantorem:
10
vestes quidem jam hospiti bene-polita in arca
jacent, et aurum multa-arte-elaboratum, aliaque omnia
dona, quæcunque Phæacum consiliarii huc attulerunt:
verum age, ei demus tripodem magnum ac lebetem,
viritim; nos autem rursus congregati in populo
15
rependemus: grave enim uni fuerit de-suo-totum præbere.
Sic dixit Alcinous; illis vero placebat sermo.
Ii quidem decubituri abierunt domum unusquisque.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
ad-navem inde properabant, ferebantque viros-honestans æs:
20
et hæc quidem bene deposuit sacra vis Alcinoi,
ipse vadens per navem, sub transtris, ne quem sociorum
læderent impellentium, quando incumberent remis.
Illi autem ad Alcinoi domum iverunt et convivium curabant.
Inter hos autem bovem mactavit sacra vis Alcinoi
25
Jovi atras-nubes-cogenti Saturnio, qui omnibus imperat.
Femoribus autem assatis, epulabantur illustres epulas
oblectantes-sese: inter ipsos vero modulabatur divinus cantor,
Demodocus, a-civibus honoratus. At Ulysses
sæpe ad solem caput vertebat splendidum,
30
ut-occideret expetens; jamdudum enim cupiebat reverti.
Sicut autem quum vir cœnam concupiscit, cui toto-die
per novale traxere duo-boves nigri compactum aratrum;
optato autem huic occidit lumen solis,
cœnam ut-obeat; affliguntur vero genua eunti:
35
sic Ulyssi gratum occidit lumen solis.
Statim autem inter-Phæacas remigii-studiosos locutus-est,
Alcinoo autem maxime loquens dixit sermonem:
Alcinoe rex, omnium illustrissime civium,
mittite me, postquam-libaveritis, illæsum; valete vero ipsi:
40
jam enim perfecta-sunt, quæ mihi carus volebat animus,
deductio et cara dona, quæ mihi dii cœlestes
fortunata faciant: eximiam autem domi uxorem
utinam reversus inveniam, cum incolumibus amicis.
Vos autem hic manentes oblectetis uxores
45
ingenuas et liberos; dii vero virtutem dent
omnigenam, et ne-quod malum in-populo sit.
Sic dixit: illi vero omnes collaudabant, et jubebant
deduci hospitem, quum decenter locutus-esset.
Ac tum præconem allocuta-est vis Alcinoi:
50
Pontonoe, cratere mixto, merum distribue
omnibus per domum, ut precati Jovem patrem,
hunc hospitem deducamus suam in patriam terram.
Sic dixit: Pontonous vero dulce vinum miscebat:
distribuitque inde omnibus astans: illi autem diis
55
libarunt beatis, qui cœlum latum habitant,
indidem ex sedibus. Surrexit vero divinus Ulysses,
Aretæque in manibus posuit poculum duplex,
et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:
Vale mihi, o regina, in-perpetuum, donec senectus
60
venerit, et mors, quæ quidem hominibus accidunt.
At ego proficiscor: tu vero delectare hac in domo
liberisque, et civibus, et Alcinoo rege.
Sic fatus, super limen ibat divinus Ulysses.
Cum-eo autem una præconem misit vis Alcinoi,
65
ut-duceret ad navem velocem et litus maris:
Arete autem cum-eo famulas simul misit mulieres;
alteram quidem chlamydem habentem bene-lotam ac tunicam,
alteram autem, arcam bene-munitam una misit ut portaret;
alia iterum panemque ferebat et vinum rubrum.
70
Ac postquam ad navem pervenerant et mare,
statim hæc in navi cava comites strenui
accepta deposuerunt, potum et cibum omnem:
at Ulyssi stravere vestemque-stragulam linteumque,
navis in tabulatis cavæ, ut tranquille dormiret,
75
in-puppi: conscendit autem et ipse, et decubuit
silentio: illi autem consedere in transtris unusquisque
ordine; retinaculumque solverunt a perforato lapide.
Ibi illi reclinati torquebant mare remo:
et huic suavis somnus in palpebras incidit,
80
altus, jucundissimus, morti proxime similis.
Illa autem, sicut in campo quadrijuges masculi equi,
omnes simul incitati sub verberibus scuticæ,
alte elevati, perniciter conficiunt viam:
sic inde hujus puppis quidem tollebatur, fluctus autem pone
85
niger magnus ruebat sonori maris.
Hæc autem valde tute currebat firmiter; neque accipiter
circus assecutus-fuisset, pernicissimus volucrum:
sic illa celeriter currens maris fluctus secabat,
virum ferens, diis paria consilia habentem:
90
qui antea quidem multos passus-erat dolores suo in animo,
virorumque bella, sævosque fluctus transiens;
tunc vero placide dormiebat, oblitus eorum quanta passus-fuerat.
Quando stella super-institit lucidissima, quæ maxime
venit nuntians lumen Auroræ mane-genitæ:
95
tum demum insulæ appropinquabat pontum-transiens navis.
Phorcynis autem quidam est portus, marini senis,
in agro Ithacæ; duo vero projecta in ipso sunt
litora abrupta, in-portum vergentia:
quæ a-ventis defendunt graviter-flantibus magnum fluctum
100
extra; intus vero sine vinculo manent
naves bene-tabulatæ, quando portus spatium intraverint.
At in vertice portus patulis ramis-oliva est:
prope autem ipsam, antrum amœnum, obscurum,
sacrum Nympharum, quæ Naiades vocantur.
105
Intus vero crateresque et amphoræ sunt
lapideæ: ibi autem subinde mellificant apes.
Intus sunt et juga lapidea prælonga, in-quibus Nymphæ
pallia texunt purpurea, mirabile visu:
intus et aquæ perpetuo-fluentes. Duæ autem ei fores sunt;
110
hæ quidem ad Boream, permeabiles hominibus,
illæ autem ad Notum sunt, diviniores: neque omnino illac
homines intrant, sed immortalium via est.
Huc illi navem adegerunt, locum prius scientes: ea quidem postea
terræ appulsa-est, quantum ad dimidium totius,
115
concitata; talium enim impellebatur manibus remigum.
Illi autem ex navi egressi bonis-transtris-instructa in-terram
primum Ulyssem cava ex navi sustulerunt,
ipso cumque linteo et stragulis splendidis;
atque in area deposuerunt, oppressum somno:
120
extulerunt autem bona, quæ ei Phæaces illustres
dederant domum eunti, propter magnanimam Minervam.
Et ea quidem inde ad imum olivæ conferta posuerunt
extra viam, ne forte quis viatorum hominum,
antequam Ulysses expergisceretur, aggressus ea violaret:
125
ipsi vero rursus domum redibant. Neque Neptunus
obliviscebatur minarum, quas deo-pari Ulyssi
primum minatus-erat, Jovis autem expetebat consilium:
Jupiter pater, haud-amplius ego inter immortales deos
honoratus ero, quum me vel mortales minime honorant,
130
Phæaces, qui sane a-mea oriundi sunt stirpe.
Etenim nunc Ulyssem putabam mala multa passum
domum venturum; reditum vero illi nunquam auferebam
penitus, quoniam tu primum promisisti et annuisti.
Hi autem dormientem in navi veloci super pontum vehentes
135
deposuerunt in Ithaca, dederuntque ei immensa dona,
æsque, aurumque abunde, vestemque textilem,
multa, quot nunquam Troja extulisset Ulysses,
si incolumis venisset, sortitus de præda portionem.
Hunc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter:
140
papæ! Neptune late-potens, quale hoc dixisti!
nequaquam te despiciunt dii; grave vero esset,
antiquissimum et præstantissimum ignominia prosequi.
Hominum autem si quis te viribus et robori suo obsequens
non honorat, tibi tamen est et in-posterum ultio semper.
145
Fac, sicut vis et tibi gratum est animo.
Huic autem respondit deinde Neptunus terræ-concussor:
statim ego fecerim, Atrarum-nubium-coactor, sicut dicis;
sed tuam semper iram observo et evito.
Nunc vero Phæacum volo perpulcram navem,
150
ex deductione revertentem, in obscuro ponto
perdere; ut jam abstineant, desistantque a-deductione
hominum; magnum vero ipsis montem urbi obducere.
Hunc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter:
o bone, sic quidem meo animo videtur esse optimum,
155
quum jam omnes incitatam intuebuntur
cives ab urbe, tum eam facere lapidem prope terram
navi veloci similem: ut admirentur omnes
homines; magnum vero ipsis montem urbi obducere.
Ac postquam hoc audiverat Neptunus terræ-concussor,
160
profectus-est ire in Scheriam, ubi Phæaces sunt.
Illic manebat: hæc vero valde prope venit, pontum-transiens navis,
celeriter impulsa; eam autem prope venit Neptunus,
qui ipsam lapidem reddidit, et radicari-fecit inferne,
manu prona percussam: ipse autem discessit.
165
Illi vero inter se verba alata loquebantur,
Phæaces longis remis-utentes, navibus-inclyti viri.
Sic autem aliquis dicebat intuitus propinquum alium:
Eheu, quis jam navem velocem ligavit in ponto,
domum-versus actam? et jam apparebat tota.
170
Sic aliquis dicebat: hæc autem nesciebant quomodo facta essent.
Inter-eos vero Alcinous concionatus-est et dixit:
Dii-boni! certe omnino jam me antiqua vaticinia assequuntur
patris mei, qui dicebat Neptunum iratum-esse
nobis, quoniam deductores tuti sumus omnium.
175
Dixit aliquando Phæacum virorum se perpulcram navem,
ex deductione revertentem, in obscuro ponto
perditurum, magnumque nobis montem urbi obducturum.
Sic dicebat senex; hæc vero nunc omnia perficiuntur.
Sed agite, sicut ego dixero, pareamus omnes:
180
a-deductione quidem desistite mortalium, quando aliquis venerit
nostram ad urbem: Neptuno autem tauros
duodecim electos sacrificabimus, si forte misereatur,
neque nobis ingentem montem urbi obducat.
Sic dixit: illi autem timuerunt, paraveruntque tauros.
185
Sic hi quidem supplicabant Neptuno regi,
populi Phæacum ductores et principes,
stantes circum altare. Experrectus-est autem divinus Ulysses,
cubans in terra patria, neque ipsam cognovit,
jam diu quum-abfuisset; nam dea nebulam circumfuderat,
190
Pallas Minerva, filia Jovis; ut eum ipsum
ignotum faceret, singulaque ediceret,
ne ipsum prius uxor cognosceret civesque, amicique,
quam omnem proci contumeliam luissent.
Propterea mutata-forma videbantur omnia regi,
195
viæque perpetuæ, portusque undique-stationibus-apti,
petræque præcipites, et arbores virentes.
Stetit autem quum-exsurrexisset, et inspexit patriam terram;
flevitque deinde, et sua percussit femora
manibus pronis; lugensque verbum dixit:
200
Hei mihi, quorumnam demum hominum in terram veni?
numquid hi injuriosique et crudeles, neque justi?
an hospitales, et ipsis mens est deorum-reverens?
quanam jam bona multa fero hæc? quanam autem et ipse
vagor? utinam mansissem apud Phæacas
205
illic; ego vero ad alium magnanimorum regum
pervenissem, qui me amice-excepisset et deduxisset ut-redirem.
Nunc vero nec usquam ea seponere scio, neque illic
relinquam, ne forte mihi præda aliis fiant.
Dii boni! non ergo omnino sapientes, neque justi
210
erant Phæacum ductores et principes,
qui me in aliam terram abduxerunt: certe me dicebant
ducturos se in Ithacam late-conspicuam; nec perfecerunt.
Jupiter ipsos ulciscatur supplicum-custos, qui et alios
homines inspicit et punit, quicunque peccet.
215
Verum age jam bona numerabo et videbo,
ne-quid mihi abierint cava in navi auferentes.
Sic locutus, tripodas perpulcros et lebetas
numerabat, et aurum, textiliaque vestimenta pulcra.
Horum quidem nihil desiderabat: verum lugebat patriam terram,
220
reptans juxta litus sonori maris,
multum lamentans. Prope autem eum venit Minerva,
viro corpore assimilata juveni, pastori ovium,
perdelicato, quales quidem regum filii sunt,
duplicem circa humerum habens pulcre-factam vestem;
225
pedibus vero sub nitidis calceos habebat, manuque jaculum.
Hanc autem Ulysses gaudebat conspicatus, et obvius venit,
et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:
O amice, quandoquidem te primum invenio hoc in loco,
salveque, et neutiquam mihi malo animo occurreris;
230
sed serva quidem hæc, serva autem et me; tibi enim ego
supplico, tanquam deo, et ad-tua cara genua accedo.
Et mihi hæc dic vere, ut bene sciam:
quæ hæc est terra? quis populus? qui viri insunt?
an aliqua insularum late-conspicua, an aliquod litus
235
hoc jacet mari acclinatum glebosæ continentis?
Hunc autem contra allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
stultus-es, o hospes, aut e-longinquo venisti,
si revera de-hac terra interrogas. Neutiquam nimis
adeo ignobilis est; norunt vero eam admodum multi,
240
sive quotquot habitant ad Auroramque Solemque,
sive quotquot in-averso ad caliginem obscuram.
Nempe aspera quidem et non equitabilis est;
nec valde exilis, at neque lata est.
In ea enim frumentum copiosum, in ea autem et vinum
245
oritur: semper vero pluvia tenet eam fœcundusque ros:
caprisque-pascendis bona et -bobus; est quidem silva
omnigena, ibique aquationes perennes adsunt.
Itaque, hospes, Ithacæ sane et in Trojam nomen pervenit
quam-quidem procul dicunt Achaica esse a-terra.
250
Sic dixit: lætatus-est autem audens divinus Ulysses,
gaudens sua terra patria, sicut ei dixerat
Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis:
et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est;
neque is vera dixit, ex-obliquo vero instruebat sermonem,
255
semper in pectore mentem perastutam agitans:
Audiebam de-Ithaca quidem etiam in Creta lata,
longe trans pontum; nunc autem huc veni et ipse
bonis cum hisce; relictis vero adhuc apud-filios tantis
fugi, quoniam dilectum filium interfeci Idomenei,
260
Orsilochum pedibus velocem, qui in Creta lata
viros ingeniosos vincebat velocibus pedibus:
quoniam me privare præda volebat omni
Trojana: cujus gratia ego passus-eram dolores animo,
virorumque bella, tristesque undas transiens:
265
quoniam scilicet haud suo patri gratificans serviebam
populo in Trojanorum, sed aliis imperabam sociis.
Hunc quidem ego revertentem percussi ærata hasta
ex-agro, prope viam insidiatus cum socio:
nox vero valde obscura tenebat cœlum, nec quisquam nos
270
hominum animadvertit: latui autem illum anima spolians.
Ac postquam hunc interfeceram acuto ære,
statim ego ad navem profectus Phœnicas illustres
oravi, et ipsis animo-gratam prædam dedi:
hos me jussi in-Pylum deferre et collocare,
275
vel in Elidem divinam, ubi dominantur Epei.
Sed sane ipsos illinc depulit vis venti
admodum invitos; neque volebant me fallere.
Illinc autem vagati venimus huc noctu:
ægre vero in portum remorum-ope-appulimus, neque ulla nobis
280
cœnæ cogitatio erat, valde licet indigentibus sumere;
sed sic temere jacebamus egressi e-navi omnes.
Illic me quidem dulcis somnus invasit defessum:
illi autem bona mea cava e navi extracta
deposuerunt, ubi quidem ipse in arenis jacebam.
285
Hi vero in Sidoniam bene-habitatam navi conscensa
abierunt; at ego relictus-sum dolens corde.
Sic dixit: risit autem dea cæsiis-oculis Minerva,
manuque ipsum demulsit; corpore vero assimilata est mulieri
pulcræque magnæque, et illustria opera scienti;
290
et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:
Astutus esset et fallax, qui te superaret
in omnibus dolis, etiam si deus tibi occurreret.
Intractabilis, versute, dolorum insatiabilis, non ergo eras,
ne in tua quidem quum-esses terra, destiturus a-fallaciis,
295
verborumque fraudibus, quæ tibi ab-ortu amicæ sunt?
Sed age, ne-amplius hæc inter-nos-seramus, scientes ambo
dolos: quia tu quidem es hominum longe optimus omnium
consilio et verbis; ego autem inter omnes deos
consilioque celebror et dolis: nec tu-scilicet novisti
300
Palladem Minervam, filiam Jovis, quæ tibi semper
in omnibus laboribus asto, et te servo,
et vero te Phæacibus gratum reddidi.
Nunc vero rursus huc veni, ut tibi consilium contexam,
bonaque abscondam, quotquot tibi Phæaces illustres
305
dederunt, domum proficiscenti, meo consilioque menteque;
dicamque, quantos tibi fatale est ædibus in structis
dolores perferre; tu vero tolera etiam necessitate;
neu cuiquam eloquere, nec virorum nec mulierum,
omnium, quod veneris vagans: sed tacite
310
patere dolores multos, injurias sustinens virorum.
Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:[TR1]
difficile est te, dea, cognoscere mortali congresso,
etiam admodum scienti: te enim ipsam cuilibet assimilas.
Hoc autem ego bene novi, quod mihi antea benigna eras,
315
dum in Troja pugnabamus filii Achivorum.
At postquam Priami urbem destruximus altam,
ivimusque in navibus, deusque dissipavit Achivos,
haud te postea vidi, filia Jovis, neque animadverti
navem meam ingressam, ut aliquem mihi dolorem arceres.
320
[sed semper mente propria habens distractum cor
vagabar, donec me dii malo solverunt:
prius-quam quando Phæacum virorum in opulento populo
animastique verbis me, et in urbem duxisti ipsa.]
Nunc vero te per patrem supplex-oro: non enim puto
325
venisse me in Ithacam late-conspicuam, sed aliquam aliam
per-terram versor; te autem illudentem puto
hæc dicere, ut meam mentem decipias:
dic mihi, an vere dilectam in patriam venerim.
Huic vero respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:
330
semper tibi talis in pectore est cogitatio:
propterea etiam te non possum deserere, infelix quando es,
quoniam facundus es, et mente-promtus, et prudens.
Libenter enim alius vir errans, reversus,
cuperet in ædibus videre filiosque uxoremque:
335
tibi vero neutiquam gratum est scire, neque exquirere,
priusquam etiam tuæ uxoris periculum-feceris, quæ tibi sic
sedet in ædibus: luctuosæ vero ei semper
pereunt noctesque et dies lacrimas-fundenti.
At ego de-hoc quidem nunquam diffidebam, sed in animo
340
sciebam, quod rediturus-esses, amissis omnibus sociis.
Verum sane nolui Neptuno obsistere
patruo, qui adversus-te iram induxit-in animum,
iratus, quod ei filium dilectum excæcasti.
Sed age, tibi ostendam Ithacæ sedem, ut credas.
345
Phorcynis quidem hic est portus, marini senis;
hæc autem in vertice portus patulis-ramis oliva:
[prope vero ipsam antrum amabile, obscurum,
sacrum Nympharum, quæ Naiades vocantur:]
hæc autem tibi spelunca est umbrosa, ubi tu multas
350
sacrificabas Nymphis perfectas hecatombas:
hic vero Neritus est, mons vestitus silva.
Sic fata dea dissipavit nebulam; apparuit autem terra:
lætatusque-est deinde audens divinus Ulysses,
gaudens sua terra; osculatus-est autem almam tellurem;
355
statimque Nymphis supplicavit, manibus sublatis:
Nymphæ Naiades, filiæ Jovis, nunquam ego
visurum me vos putabam: nunc vero ob-vota blanda exaudita
salvete: sed et dona dabimus, sicuti antea quidem,
si sinat lubens Jovis filia prædatrix
360
ipsumque me vivere, et mihi carum filium auctet.
Hunc autem rurus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint.
Sed bona quidem in-recessu antri divini
ponamus statim nunc, ubi quidem hæc tibi salva maneant:
365
ipsi vero consultemus, quo-pacto omnia quam optime fiant.
Sic locuta dea subiit specum obscurum,
explorans latibula per specum: atque Ulysses
propius omnia portabat, aurum et indomitum æs,
vestimentaque bene-elaborata, quæ ei Phæaces dederant.
370
Et hæc quidem bene deposuit; lapidem vero imposuit foribus
Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis.
Hi autem sedentes sacræ ad radicem olivæ,
moliebantur procis insolentibus exitium.
Inter eos vero sermonem orsa-est dea cæsiis-oculis Minerva:
375
Generose Laertiade, sollertissime Ulysse,
considera, quomodo procis impudentibus manus inferas,
qui jam tibi triennio per domum dominantur,
ambientes divinam uxorem, et sponsalia dantes:
illa vero tuum semper reditum cum-fletu-desiderans in animo,
380
omnes quidem sperare-facit et pollicetur viro cuique,
nuntios mittens; mens autem ei alia versat.
Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
dii boni! profecto plane Agamemnonis Atridæ
periturus malo fato in ædibus eram,
385
nisi mihi tu singula, dea, accurate dixisses.
Verum age, consilium texe, quo-pacto ulciscar ipsos;
et mihi ipsa asta, animum valde-audacem immittens,
qualem immisisti mihi quando Trojæ solvebamus splendidas pinnas.
Si mihi sic studiosa astare-velis, Minerva,
390
etiam cum-trecentis ego viris pugnaverim,
ope tua, veneranda dea, quando me promto-animo adjuves.
Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:
et omnino tibi ego adero, nec me latebis,
quandocunque demum hæc obeamus; atque aliquem puto
395
sanguineque cerebroque fœdaturum immensum solum
virorum procorum, qui tibi victum absumunt.
Sed age, te incognitum reddam omnibus mortalibus:
arefaciam quidem cutem pulcram in flexilibus membris;
flavosque ex capite delebo crines; circumque pallium
400
induam, quod aversetur conspicatus homo habentem:
deformabo etiam tibi oculos, antea præpulcri qui-fuere:
ut turpis omnibus procis appareas,
tuæque uxori, et filio, quem in ædibus reliquisti.
Ipse vero omnium-primum subulcum adi,
405
qui tibi suum custos est, attamen in-te benevolo animo-est,
filiumque tuum diligit et prudentem Penelopen.
Invenies-hunc suibus assidentem; hæ vero pascuntur
apud Coracis petram, et ad fontem Arethusam,
comedentes glandem suavem, et nigram aquam
410
bibentes, quæ suibus alunt florentem pinguedinem.
Illic mane, et omnia assidens interroga,
dum ego ivero ad Spartam pulcris-mulieribus-abundantem,
Telemachum accersitura, tuum dilectum filium, Ulysse:
qui tibi in spatiosam Lacedæmonem ad Menelaum
415
abiit, sciscitaturus de-tua fama, sicubi adhuc esses.
Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
et cur non ei dixisti, in mente omnia sciens?
an ut alicubi et ille errans dolores patiatur?
pontum super infructuosum? victum autem ei alii edunt.
420
Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:
ne jam tibi ille valde in-animo sit:
ipsa eum deducebam, ut famam bonam adipisceretur,
illuc profectus: at nullam habet molestiam, sed quietus
sedet in Atridæ ædibus, et copiosa ei apposita-sunt.
425
Profecto ei insidiantur juvens cum navi nigra,
cupientes interficere, antequam in-patriam terram perveniret:
sed hæc futura non puto; prius etiam aliquem terra habebit,
[virorum procorum, qui tibi victum devorant.]
Sic igitur ipsum locuta virga tetigit Minerva:
430
arefecit quidem ei cutem pulcram in flexilibus membris;
flavosque ex capite delevit crines, circùm vero pellem
omnibus membris antiqui posuit senis:
deformavit autem ei oculos, antea præpulcri qui-fuere:
circum autem ipsum lacernam aliam malam jecit, et tunicam,
435
laceras, squalentes, malo fœdatas fumo:
circumque ipsum magnam pellem velocis induit cervi,
depilem; deditque ei baculum et turpem peram,
crebris-locis laceram: inerat vero tortum lorum-ad-portandum.
Illi ita consilio-inito discessere: hæc quidem deinde
440
in Lacedæmonem divinam ivit ad-accersendum filium Ulyssis.