[TR1] "Ulysses" → "Ulysses:"
ARGUMENT: THE CONVERSATION WITH EUMAEUS.
Ulysses arrives in disguise at the house of Eumaeus, where he is received, entertained, and lodged with the utmost hospitality. The several discourses of that faithful old servant, with the feigned story told by Ulysses to conceal himself, and other conversations on various subjects, take up this entire book.
TEXT:
1
At hic ex portu ingressus-est asperam viam,
locum per silvosum, per juga, qua ei Minerva
designaverat divinum subulcum, qui ei victum maxime
curabat famulorum, quos comparaverat divinus Ulysses.
5
Hunc autem in vestibulo invenit sedentem, ubi ei caula
alta ædificata-erat, undique-conspicuo in loco,
pulcraque, magnaque, vacuis-spatiis-circumdata; quam subulcus
ipse ædificaverat suibus, absente rege,
sine (non jubentibus) domina et Laerte sene,
10
advectatis lapidibus, et cinxerat sepe-spinea.
Palos autem extra adegerat prorus hinc atque illinc,
densos et crebros, nigra-parte roboris circumfissa;
intra vero caulam suilia duodecim fecerat,
prope invicem, cubilia suibus, in singulis autem
15
quinquaginta sues humi-cubantes concludebantur;
feminæ genitrices; at mares foris dormiebant,
multo pauciores; hos enim minuebant comedentes
divini proci; quippe mittebat subulcus
semper saginatorum porcorum optimum omnium:
20
hi vero trecentique et sexaginta erant.
Juxtà autem canes, feris similes, semper cubabant
quatuor, quos nutrivit subulcus, princeps virorum.
Ipse autem circa pedes suos aptabat calceamenta,
incidens pellem bubulam, bene-coloratam: ceteri vero subulci jam
25
abierant alio alius, cum congregatis suibus
tres; quartum autem dimiserat ad-urbem,
suem ut-ageret procis insolentibus, necessitate;
ut sacris-factis, carnibus satiarent-sibi animum.
Extemplo vero Ulyssem viderunt canes latratores:
30
hi quidem clamantes accurrerunt; at Ulysses
sedit astutia, baculumque ei excidit manu.
Tunc suum apud stabulum indignum sustinuisset dolorem:
sed subulcus ocyus pedibus velocibus subsecutus
ruit per vestibulum, corium vero ei excidit manu.
35
Hos quidem increpans pepulit alios alio, canes,
crebris lapidibus; ipse vero affatus-est dominum:
O senex, profecto pæne te canes disperdiderunt
repente; et mihi opprobrium offudisses.
Et vero mihi alios dii dedere doloresque gemitusque:
40
deo-parem enim ob-herum lugens et dolens
sedeo; aliis autem sues pingues nutrio
ad-comedendum: at ille egens alicubi cibi
vagatur apud alienæ-linguæ virorum populumque urbemque,
sicubi adhuc vivit, et videt lumen solis.
45
Verum sequere, ad-casam eamus, senex, ut et ipse
cibo et vino saturatus in animo,
dicas, unde sis et quantas ærumnas toleraveris.
Sic locutus ad-casam præivit divinus subulcus;
et sedere-fecit illum introductum; virgulta vero subjecit densa;
50
instravitque pellem villosæ agrestis capræ,
in-eo ut-cubare-posset, magnum et densum. Gaudebat autem Ulysses,
quod ipsum sic exciperet; verbumque dixit et elocutus-est:
Jupiter tibi det, hospes, et immortales dii alii,
quodcunque maxime cupis, quia me lubens excepisti.
55
Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:
hospes, non mihi fas est, nec si pejor te venerit,
hospitem indigne-tractare; a Jove enim sunt omnes
hospitesque, mendicique; munus vero exiguumque carumque
fit nostrum: hic enim servorum mos est,
60
semper timentium, quando dominantur heri
juvenes: certe enim illius-quidem dii reditum impedierunt,
qui me studiose dilexisset, et possessionem dedisset,
qualia quidem suo famulo dominus benignus dederit,
domumque, et peculium, et multum-ambitam uxorem;
65
qui ei multum laboraverit, cuique deus laborem incremento-juverit;
ut et mihi hic labor incrementum-habet, in-quo versor:
ideo me multum juvisset dominus, si hic senesceret:
sed periit: utinam Helenæ genus disperiisset
funditus; quoniam multorum virorum genua solvit.
70
Etenim ille ivit Agamemnonis propter honorem
in Ilium bonis-equis-fœcundum, ut cum-Trojanis pugnaret.
Sic locutus, cingulo celeriter constringebat tunicam:
profectus est-ire ad suilia, ubi greges conclusi-erant porcorum:
illinc sumtos duos attulit, et ambos mactavit;
75
ustulavitque conciditque, et verubus transfixit.
Assata autem omnia ferens apposuit Ulyssi,
calida ipsis in-verubus: atque farinam albam inspersit;
in poculo autem miscebat dulce vinum:
ipse vero ex-adverso sedit, adhortansque allocutus-est:
80
Comede nunc, o hospes, quæ servis adsunt
porculorum-carnes: at pingues sane sues proci comedunt,
non ultionis-divinæ memores in mentibus, nec misericordiæ.
Non quidem improba opera dii beati amant,
sed justitiam honorant, et æqua opera hominum.
85
Etiam infesti quidem et insolentes, qui terram
alienam invaserint, et ipsis Jupiter prædam dederit,
impletisque navibus abierint domum redituri:
etiam his ultionis-divinæ vehemens metus animis incidit.
Isti vero etiam aliquid sciunt, deique aliquam audiere vocem,
90
illius tristem mortem, quandoquidem nolunt rite
ambire, nec redire ad sua: sed tranquilli
bona absumunt immodice, neque iis inest parsimonia.
Quotquot enim noctesque et dies a Jove oriuntur,
nunquam unam mactant victimam, neque duas solas;
95
vinum vero consumunt immoderate exhaurientes.
Certe ei victus erat copiosus; nemini tantus
virorum heroum, nec continentis nigræ,
neque ipsius Ithacæ, nec simul-viginti virorum
sunt divitiæ tantæ: ego vero tibi recensebo.
100
Duodecim in continente armenta sunt; tot greges ovium,
tot suum pascua, tot stabula lata caprarum
pascunt mercenariique et ipsius pastores viri.
Hic autem stabula alta caprarum undecim omnia in
extremitate-agri pascuntur; ac viri probi immittuntur custodes.
105
Quorum semper ipsis unusquisque in die pecudem fert,
saginatorum caprorum, quicunque appareat optimus.
At ego sues hasce custodioque, tueorque,
et ipsis porcorum optimum quemque selectum mitto.
Sic dixit: ille autem intente carnes edebat, bibebatque vinum
110
avide, tacitus; mala autem procis meditabatur.
Ac postquam cœnerat et refecerat animum cibo,
etiam ei impletum dedit Eumæus poculum, quo bibebat,
vino plenum: is vero accepit, gaudebatque animo,
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
115
O amice, quisnam te emit possessionibus suis,
ita valde dives et fortis, ut prædicas?
dicis autem ipsum periisse Agamemnonis propter honorem.
Dic mihi, si forte norim eum, qui-talis fuerit.
Jupiter enim hoc scit, et immortales dii alii,
120
si de-eo nuntiare-possim viso; per multa vero loca erravi.
Huic autem respondit deinde subulcus, princeps virorum:
o senex, nullus illum vir vagatus adveniens
nuntians persuaserit uxorique et dilecto filio:
sed temere curationis indigentes viri errones
125
mentiuntur, nec volunt vera loqui.
Quicunque vero errans Ithacæ in populum venerit,
profectus ad dominam meam, fallacia loquitur:
hæc vero benigne exceptum diligit, et singula inquirit:
et ei lugenti de palpebris lacrimæ cadunt;
130
qua fas est mulieri, quando maritus alibi perierit.
Statim etiam tu, senex, fabulam fabricaveris.
[si quis tibi lænamque tunicamque vestimenta daret.]
Illius autem jam debent canes velocesque alites
cutem ab ossibus detraxisse; anima vero eum reliquit:
135
vel illum in ponto comederunt pisces, ossa autem ipsius
jacent in litore, arena involuta multa.
Sic ille quidem illic periit; amicis vero dolores postea
omnibus, mihi autem maxime, effecti-sunt: non enim amplius alium
mitem adeo dominum inveniam, quocunque profectus-fuero:
140
neque si patris et matris iterum ivero
domum, ubi primum natus sum, et qui me educarunt ipsi.
Neque omnino hos adhuc tantum lugeo, cupiens licet
oculis ut-videam eos, degens in patria terra;
sed me Ulyssis desiderium capit absentis.
145
Hunc quidem ego, o hospes, etiam non præsentem nomine-vocare
vereor; valde enim me diligebat et curabat in-animo:
sed ipsum carum appello velut alloquens, etiam absentem.
Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses:
o amice, quandoquidem prorsus negas, neque amplius credis
150
illum venturum-esse, animus vero tibi semper incredulus:
verum ego non temere loquar, sed cum jurejurando,
quod redibit Ulysses; ac pretium-læti-nuntii mihi esto
statim, postquam ille reversus ad-suas ædes pervenerit;
[ut-induat mihi lænamque tunicamque, vestimenta pulcra:]
155
ante autem, etiamsi valde indigens, nequaquam acciperem.
Inimicus enim mihi is æque atque-Orci portæ
est, qui egestati cedens fallacia loquitur.
Sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa,
focusque Ulyssis eximii, ad-quam veni:
160
certe quidem hæc omnia perficientur, sicut dico.
Hoc ipso anno veniet huc Ulysses;
hoc quidem exeunte mense, altero autem ineunte,
domum revertetur, et ulciscetur, quicunque illius
hic probro afficit uxorem et splendidum filium.
165
Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:
o senex, neque ego pretium-læti nuntii hoc persolvam,
neque Ulysses amplius domum veniet: sed quietus
bibe, et alia præter hæc memoremus, neu mihi hæc
in-mentem-revoca: certe enim animus in pectore meo
170
dolet, quando aliquis meminerit honorandi domini.
Verum enimvero jusjurandum quidem mittamus: sed Ulysses
veniat, ut ipsum ego cupio, et Penelope,
Laertesque senex, et Telemachus deo-similis.
Nunc rursus nati causa usque lugeo, quem genuit Ulysses,
175
Telemachi: quem postquam nutrierant dii, plantæ similem,
et ipsum putabam fore in viris haud pejorem
patre suo caro, mente et specie admirabilem:
ejus tamen aliquis immortalium læsit mentem intus æquam,
vel aliquis hominum; is vero ivit, ad-quærendam patris famam,
180
in Pylum divinam: ei autem proci superbi
domum redeunti insidias-struunt, ut genus dispereat
sine-nomine ex Ithaca Arcesii deo-paris.
Verum enimvero illum quidem sinamus, sive opprimatur,
sive effugiat, et eum protegat manu Saturnius.
185
Sed age mihi tu, senex, tuas ipsius ærumnas enarra,
et mihi hoc dic verum, ut bene sciam,
quis et unde es virorum? ubi tibi urbs et parentes?
quanam autem in nave venisti? et quomodo te nautæ
duxerunt in Ithacam? quosnam se esse profitentur?
190
nequaquam enim te pedibus puto huc venisse.
Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:
enimvero ego tibi hæc valde accurate enarrabo.
Si sit nunc quidem nobis in tempus et cibus
et vinum dulce, casam intra manentibus,
195
ad-epulandum quietis, alii autem opus obeant:
facile inde et in annum integrum
neutiquam perficerem, narrans meos dolores animi,
quantos vere cunctos deorum voluntate pertuli.
Ex Creta quidem genere glorior me esse lata,
200
viri divitis filium: multi vero et alii
filii in domo nostra et educati-sunt, et nati,
legitimi ex uxore: me autem emta peperit mater,
pellex; sed me æque-ac legitimos honorabat
Castor Hylacides, cujus ego genus glorior me esse:
205
qui quondam inter Cretenses, dei instar, honorabatur a-populo,
opibusque, divitiisque, et filiis gloriosis.
Verum tamen illum fata iverunt mortis ferentia
in Orci domos: illi vero victum (opes) diviserunt,
filii magnanimi, et de eo sortes jecerunt:
210
ac mihi valde pauca dederunt, et ædes tribuerunt.
Duxi autem uxorem locupletissimorum hominum
meæ gratia virtutis: quia non despicabilis eram
nec fugax-in-bello: nunc autem jam omnia defecere:
sed tamen stipulam saltem te arbitror intuentem
215
cognoscere: profecto enim me calamitas tenet cumulate multa.
Sane quidem audaciam mihi Mars dederunt et Minerva,
et vires-bellicas: quum legebam ad-insidias
viros optimos, mala hostibus serens,
nunquam mihi mortem ante-oculos-ponebat animus generosus,
220
sed multo primus insiliens hasta occidebam
virorum infestorum quicunque mihi cederet pedibus.
Talis eram in bello: opus vero mihi haud gratum erat,
nec grata rei-familiaris-cura, quæ nutrit claros filios:
sed mihi semper naves remigio-instructæ gratæ erant,
225
et bella, et tela bene-polita, et sagittæ,
tristia, quæ aliis quidem horrenda sunt.
At mihi ea grata erant, quæ fere deus in animo posuit:
alius etenim aliis vir delectatur operibus.
Antequam enim in-Trojam profecti-sint filii Achivorum,
230
novies viris imperavi, et velocibus navibus,
viros adversus externos; et mihi abunde contigerant omnia.
Ex-quibus eligebam quæ-placebant; multa autem post
sortito-obtinebam: statim vero domus augebatur, et deinceps
gravisque reverendusque inter Cretenses factus-sum.
235
Sed quum jam hoc odiosum iter late-sonans Jupiter
decrevit, quod multorum virorum subtus genua solvit:
tunc vero me jusserunt et inclytum Idomeneum
navibus duces-esse in Ilium; neque ulla ratio
erat denegandi, gravis vero obtinebat vulgi vox.
240
Ibi quidem per-novem-annos belligerabamus filii Achivorum,
decimo autem urbem Priami populati, ivimus
domum-versus cum navibus; deus vero dissipavit Achivos.
Ac mihi misero mala struebat providus Jupiter:
mensem enim solum mansi oblectans-me filiis,
245
ingenuaque uxore, et facultatibus: ac postea
in-Ægyptum me animus impulit navigare,
navibus bene adornatis, cum eximiis sociis;
novem naves adornavi; cito autem coactæ-sunt copiæ.
Per-sex-dies quidem inde mei dilecti socii
250
convivabantur; at ego victimas multas præbebam
diisque ad-sacrificandum, ipsisque ad-epulas parandas.
Septimo autem navibus conscensis a Creta lata,
navigavimus Borea vento vehementer-flante, bono,
facile, veluti secundo flumine: neque ulla inde mihi
255
navium læsa-est, sed sospites et incolumes
sedebamus: has autem ventusque gubernatoresque dirigebant.
Quinto-die autem ad-Ægyptum pulcre-fluentem venimus:
statui vero in Ægypto fluvio naves utrinque-recurvas.
Ibi quidem ego jubebam caros socios
260
illic apud naves manere, et naves tueri;
speculatores autem ad speculas hortabar ut-irent.
Hi vero insolentiæ cedentes, sequentes impetum suum,
statim admodum Ægyptiorum virorum perpulcros agros
populabantur, ac mulieres abducebant, et infantes liberos,
265
ipsosque interficiebant; cito autem ad urbem pervenit clamor.
Illi autem clamorem audientes, simul-cum aurora illucescente,
venerunt: impletus-est vero totus campus peditibusque et equitibus,
ærisque fulgore: Jupiter autem gaudens-fulmine
fugam meis sociis malam immisit: nec quisquam sustinuit
270
consistere contra: circùm enim mala undique stabant.[TR1]
Ibi nostrum multos quidem interfecerunt acuto ære;
alios autem duxerunt vivos, sibi operaturos necessitate.
At mihi Jupiter ipse in mente hoc cogitatum
effecit (utinam mortuus-fuissem et fatum assecutus
275
illic in Ægypto; adhuc enim me malum excepit):
statim de capite galeam fabrefactam deposui,
et scutum ab-humeris; hastamque projeci ex manu:
atque ego regis obviam ivi equis,
et osculatus-sum genua ejus prehensa: hic autem servavit et mei misertus-est:
280
in currumque me locatum duxit domum lacrimas-fundentem.
Profecto me valde multi adoriebantur fraxineis-hastis,
cupientes interficere (namque irati-erant valde);
sed ille arcebat; Jovis vero veritus-est iram
Hospitalis, qui maxime indigne-fert mala opera.
285
Tum quidem per-septem-annos mansi ibidem, multasque collegi
divitias inter Ægpytios viros: dederunt enim omnes.
Sed quum jam octavus mihi revolvens annus venit,
tum vero Phœnicius venit vir, fallacia sciens,
veterator, qui jam multa mala hominibus fecerat:
290
qui me duxit persuasum ipsius ingenio, donec venissemus
in-Phœnicen, ubi ipsius domus, et possessiones erant.
Ibi apud ipsum mansi integrum in annum.
Sed quando jam mensesque et dies exacti-erant,
iterum circumvolvente anno, et supervenerant horæ,
295
in Libyam vecturum me navi imposuit pontum-transeunti,
mendacia meditatus, ut secum merces agerem;
illic vero me ut venderet, et magnum pretium acciperet.
Hunc sequebar in navi, suspicans licet, necessitate.
Illa vero currebat Borea vento valide-flante, bono,
300
per-medium supra Cretam: Jupiter autem eis moliebatur exitium.
Sed quum jam Cretam quidem liquissemus, neque ulla alia
appareret terrarum, sed cœlum ac mare,
tum vero atram nubem statuit Saturnius
nave super cava; obscuratus-est autem pontus ab ipsa.
305
Jupiter vero crebro tonuit, et injecit navi fulmen:
hæc autem contorta-est tota, Jovis percussa fulmine,
ac sulphure impleta-est; ceciderunt autem ex navi omnes.
Hi vero cornicibus marinis similes, circa navem nigram
in-fluctibus ferebantur: deus autem iis auferebat reditum.
310
At mihi Jupiter ipse, habenti quidem dolores animo,
malum longum navis cærulea-prora
manibus imposuit, ut adhuc malum effugerem.
Hunc inde amplexus, ferebar perniciosis ventis;
per-novem-dies ferebar, decima autem me nocte nigra
315
terræ Thesprotorum appulit magna unda volvens.
Ibi me Thesprotorum rex excepit Phidon
heros gratis; hujus enim dilectus filius quum-supervenisset,
frigore et labore afflictum duxit in domum,
manu sublevatum, donec pervenisset ad-ædes patris:
320
ac mihi lænamque tunicamque vestimenta induit.
Ibi de-Ulysse ego audivi: ille enim dicebat,
hospitio-excepisse se illum et amice-tractasse euntem in patriam terram.
Et mihi bona ostendit, quanta collegerat Ulysses,
æsque, aurumque, multumque-elaboratum ferrum.
325
Et sane iis in decimam generationem alium adhuc aleret;
tantæ ei res-pretiosæ jacebant in ædibus regis.
Ipsum autem in Dodonam dicebat ivisse, ut dei
ex quercu alte-comante Jovis consilium audiret,
quomodo rediret Ithacæ in opulentum populum,
330
jam diu absens, utrum palam, an occulte.
Juravit autem coram me ipso, libans in domo,
navem deductam-esse et paratos esse socios,
qui jam ipsum deducturi-sint caram in patriam terram.
Sed me prius dimisit: contigit enim ut-iret navis
335
virorum Thesprotorum in Dulichium tritici-ferax.
Tunc ille me jussit deduci ad-regem Acastum
cum-cura; illis autem malum in-anio placebat consilium
de me, ut adhuc omnino calamitatis in pestem inciderem.
Sed quando a-terra longe progressa-est pontum-transiens navis,
340
statim servilem diem mihi moliebantur:
exuerunt quidem me lænaque, tunicaque vestimentis,
circumque me pannum alium malum jecerunt, et tunicam,
lacera, quæ et ipse in oculis vides.
Vespertini autem Ithacæ late-conspicuæ ad culta pervenere:
345
ibi me quidem ligaverunt bene-tabulata in navi
fune bene-torto arcte; ipsi vero egressi
festinanter ad litus maris, cœnam sumsere.
At mihi vinculum quidem resolvere dii ipsi
facile: capiti autem panno obvoluto,
350
lævigatum per-clavum delapsus applicui mari
pectus; deinde autem manibus remigavi ambabus
natans; valdeque cito foris eram seorsum ab-illis.
Tunc quum-ascendissem, ubi senticetum erat floridæ silvæ,
jacebam stratus: illi vero valde gementes
355
ibant; sed enim ipsis non videbatur melius esse
inquirere ulterius: hi quidem retro itrum ibant
navem in cavam; me autem absconderunt dii ipsi
facile, et me stabulo appulerunt ducentes
viri prudentis; adhuc enim mihi fatum est vivere.
360
Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:
ah miser hospitum, certe mihi valde animum commovisti,
hæc singula dicens, quanta jam passus-es, et quantum vagatus.
Sed ea non pro decenti dicta arbitror, nec mihi persuadebis
locutus de Ulysse: quid te oportet, talis quum-sis,
365
temere mentiri? ego vero certe novi et ipse
de-reditu mei domini, quod is odio-habetur omnibus diis
prorsus valde, quia ipsum non inter Trojanos domuere,
vel amicorum in manibus, postquam bellum confecerat.
Tunc ei tumulum quidem fecissent universi-Achivi,
370
atque etiam suo filio magnam gloriam peperisset in-posterum.[TR2]
Nunc autem ipsum inglorie Harpyiæ abripuerunt.
At ego apud sues maneo semotus: neque ad urbem
eo, nisi quando forte prudens Penelope
venire jubeat, quando nuntius alicunde venerit.
375
Sed illi quidem singula assidentes interrogant,
sive qui dolent diu absente rege,
sive qui gaudent victum impune absumentes.
Sed mihi non gratum est inquirere et interrogare,
ex quo quidem me Ætolus vir decepit sermone;
380
qui, viro interfecto, multas per regiones vagatus,
venit meas ad domos: ego vero ipsum amice-complectebar.
Dixit autem se eum inter Cretenses apud Idomeneum vidisse
naves reficientem, quas ei confregerant procellæ:
et dixit venturum, vel in æstatem, vel in autumnum,
385
multas opes advehentem, cum divinis sociis.
Et tu, senex infelix, postquam te mihi adduxit deus,
neu quid mihi mendaciis gratificare, neu mulce:
non enim ob-id ego te honorabo, nec diligam,
sed Jovem Hospitalem veritus, teque-ipsum miseratus.
390
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
certe valde quidam tibi animus in pectoribus incredulus,
quoniam te ne cum-jurejurando quidem ad-credendum adduxi, nec tibi persuadeo.
Sed age nunc sponsionem faciamus: ac desuper
testes ambobus dii sunto, qui Olympum tenent.
395
Si quidem redierit herus tuus in hanc domum,
indutum me lænaque tunicaque vestimentis deduc
ad-Dulichium, ut-eam, quo mihi ire gratum est animo;
sin vero non venerit herus tuus, ut prædico,
famulis incitatis me dejice magna de rupe,
400
ut et alius mendicus caveat decipere.
Hunc autem respondens allocutus-est divinus subulcus:
hospes, sic enim mihi bona-fama virtutisque-nomen
esset inter homines simul nunc, et in-posterum,
qui te, postquam in casam duxissem, et hospitalia dedissem,
405
deinde tamen interficerem, dilectumque animum eriperem:
ex-animo sane deinde Jovi Saturnio supplicarem.
Nunc vero hora cœnæ est: citissime mihi intus socii
adsint, ut in casa lautam apparemus cœnam.
Sic hi quidem talia inter se dicebant,
410
prope autem suesque et viri venere subulci.
Has quidem deinceps incluserunt in stabula ad-cubandum
strepitus vero ingens ortus-est suum stabulantium.
Verum ille suos socios hortabatur, divinus subulcus.
Ducite suum optimum, ut hospitis gratia mactem
415
longinqui: una autem ipsi recreabimur, qui ærumnam
diu habemus, patientes suum gratia albis-dentibus:
alii vero nostrum laborem impune edunt.
Sic igitur locutus, scidit ligna acuto ære:
illi autem suem adduxere valde pinguem, quinquennem:
420
eum quidem inde statuerunt ad focum; neque subulcus
oblitus-est immortalium: mente enim utebatur bona;
sed hic auspicans, capitis pilos in ignem jecit
albis-dentibus suis, et precabatur omnes deos,
ut-rediret Ulysses prudens suam domum.
425
Feriit autem suem manu sublata segmine quercus, quod reliquerat findens;
et hunc reliquit anima. Ipsi vero jugularunt et ustularunt,
statimque eum divisere; ac frusta cruda-ponebat subulcus,
undique auspicans a-membris, in pinguem adipem:
et alia quidem in ignem jecit, conspersa frumenti farina,
430
minutatimque-secuere cetera, et verubus transfixere
assaruntque scite, extraxeruntque igne omnia:
posuerunt autem in mensis simul omnia: ac subulcus
surrexit divisurus; valde enim mente æque norat.
Atque illa quidem septifariam omnia partitus-est dividens;
435
partem quidem unam Nymphis et Mercurio, Maiæ filio,
posuit precatus; ceteras vero distribuit singulis:
tergo autem Ulyssem perpetuo honorabat
albis-dentibus suis; lætificabat vero animum domini;
et ipsum compellans allocutus-est ingeniosus Ulysses:
440
Utinam sic, Eumæe, dilectus Jovis patri sis,
ut mihi, quandoquidem me, talis quum-sim, bonis honoras.
Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:
comede, mirifice hospitum, et delectare hisce,
qualia adsunt; deus autem hoc quidem dabit, illud vero sinet,
445
quodcunque suo animo voluerit: potest enim omnia.
Dixit, et primitias sacrificavit diis sempiternis:
libatoque nigro vino, Ulyssi urbium-vastatori poculum
in manibus posuit; hic autem sedebat suam juxta partem.
Panem autem ipsis distribuit Mesaulius, quem subulcus
450
ipse sibi comparaverat solus, absente domino,
sine (pretium non præbentibus) domina et Laerte sene:
eum vero a Taphiis emit ex-possessionibus suis.
Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant.
Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,
455
panem quidem eis abstulit Mesaulius; illi autem ad cubitum,
pane et carnibus saturati,[TR3] properabant.
Nox vero dein supervenit mala obscura-sine-luna; pluebat autem Jupiter
tota-nocte; ac flabat Zephyrus magnus semper aquosus.
Inter-hos vero Ulysses locutus-est, subulcum tentans,
460
si qua sibi exutam lænam præberet, vel aliquem sociorum
alium dare hortaretur, siquidem ipsum curabat valde:
Audi nunc, Eumæe, et ceteri omnes socii,
gloriabundus aliquod verbum dicam: vinum enim jubet
stultum, quod impulit sapientem etiam valde cantare,
465
et ad molliter ridendum, et ad saltandum incitavit,
et aliquod verbum emisit, quod indictum esset melius.
Sed postquam primum vocem-rupi, non celabo.
Utinam sic pubescerem, viresque mihi integræ essent,
sicut quando sub Trojam insidias duximus instructas:
470
ducesque-erant Ulyssesque et Atrides Menelaus;
cum-his vero una tertius dux-eram ego: ipsi enim jubebant.
Sed quando jam veneramus ad urbem, altumque murum,
nos quidem circa urbem per virgulta densa,
in arundinibus et palude sub armis prostrati,
475
jacebamus. Nox autem supervenit mala, Borea oborto,
glacialis; at superne nix facta-est veluti pruina,
frigida, et scutis cricum-accrescebat glacies.
Ibi ceteri omnes lænas habebant, et tunicas,
dormiebantque quieti, scutis cooperti humeros:
480
at ego lænam quidem profectus sociis reliqueram,
stulte, quoniam non putabam me frigus-passurum omnino:
sed sequebar, scutum solum habens et cingulum nitidum.
Sed quando jam tertia-pars noctis erat, et astra transierant,
tunc ego Ulyssem allocutus-sum, prope qui-erat,
485
cubito pungens; is vero promte auscultavit:
Nobilissime Laertiade, sollers Ulysse,
nequaquam amplius vivis interero; se me hiems
domat; non enim habeo lænam: decepit me deus,
sola-cum tunica ut-irem; nunc vero non-amplius effugium est.
490
Sic dixi; is autem dein mentem habebat hanc in animo,
qualis ille erat ad-consultandum et pugnandum:
locutus autem submissa voce, me sermone affabatur:
Sile nunc, ne-quis te Achivorum alius audiat.
Dixit; et in cubito caput tenuit, dixitque sermonem:
495
Audite, amici: divinum mihi in-somnis astitit somnium.
Valde enim a-navibus longe venimus: sed aliquis eat
nuntiatum Atridæ Agamemnoni, pastori virorum,
si plures a navibus excitare velit ut-veniant.
Sic dixit: surrexit autem deinde Thoas, Andræmonis filius,
500
confestim, ac lænam deposuit purpuream,
profectusque-est currens ad naves: ego vero in vestimento illius
jacui libenter; illuxit autem in-aureo-solio Aurora.
Ita utinam nunc pubescerem, viresque mihi integræ essent;
daret aliquis lænam in stabulis subulcorum,
505
utrumque, ex-amicitia ac reverentia viri boni:
nunc autem me despiciunt, mala corpore vestimenta habentem.
Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:
o senex, narratio quidem tibi bona, quam dixisti,
neque ullum præter decorum verbum inutile locutus-es:
510
ideo nec veste indigebis, neque ulla alia-re,
quarum decet supplicem miserum compotem-factum-esse,
nunc; at mane quidem tuos pannos manibus-excuties.
Non enim multæ lænæ, mutatoriæque tunicæ
hic sunt ad-induendum; una autem sola est viro cuique.
515
[At postquam venerit Ulyssis dilectus filius,
ipse tibi lænamque tunicamque vestimenta dabit,
deducetque, quo te cor animusque jubet.]
Sic locutus cito-surrexit; ponebat autem ei prope ignem
lectum; atque oviumque et caprarum pelles injiciebat.
520
Ibi Ulysses decubuit; injecit autem lænam ipsi
densam et magnam, quæ ei prope-jacebat mutatoria
ad-induendum, quando aliqua tempestas gravis oriretur.
Sic quidem tunc Ulysses decubuit; ac prope ipsum
viri cubuere juvenes; non-autem subulco
525
placuit illic lectus, a-suibus seorsum ut-cubaret:
sed is extra profectus armabat-se: gaudebat vero Ulysses,
quod sibi facultatum curam-habebat, ipse dum-abesset.
Primum quidem ensem acutum circa fortes suspendit humeros;
tum lænam sibi-circumdedit arcentem-ventos, valde densam;
530
ac pellem sumsit capræ bene-nutritæ, magnæ:
sumsitque acutum jaculum, canum propulsatorem et virorum.
Ivitque decubiturus, ubi quidem sues albis-dentibus
rupe sub cava dormiebant, Boream arcente-in-loco.
ARGUMENT: THE RETURN OF TELEMACHUS.
The goddess Minerva commands Telemachus in a vision to return to Ithaca. Pisistratus and he take leave of Menelaus, and arrive at Pylos, where they part: and Telemachus sets sail, after having received on board Theoclymenus the soothsayer. The scene then changes to the cottage of Eumaeus, who entertains Ulysses with a recital of his adventures. In the meantime Telemachus arrives on the coast, and sending the vessel to the town, proceeds by himself to the lodge of Eumaeus.
TEXT:
1
In spatiosam vero Lacedæmonem Pallas Minerva
ibat, Ulyssis magnanimi splendidum filium
de-reditu submonitura et hortatura ut-rediret.
Invenit autem Telemachum et Nestoris inclytum filium
5
cubantes in vestibulo-domus Menelai gloriosi:
Nestoriden quidem molli domitum somno;
Telemachum vero non somnus tenebat dulcis, sed eum in animo
noctem per divinam curæ de-patre excitabant.
Prope autem stans eum allocuta-est cæsiis-oculis Minerva:
10
Telemache, non-amplius bene a tua domo procul vagaris,
possessionibusque relictis, virisque in tuis ædibus
ita insolentibus; cave ne tibi omnia comedant,
possessionibus divisis, tu vero inane iter feceris.
Sed hortare citissime bello strenuum Menelaum
15
ut-dimittat te: ut adhuc domi eximiam matrem invenias.
Jam enim paterque fratresque eam jubent
Eurymacho nubere; is enim superat omnes
procos donis, et nimium-auxit sponsalia:
ne quid, te invito, ex ædibus bonum efferatur.
20
Scis enim, qualis animus in pectoribus est mulieris:
illius vult domum augere, qui se duxerit,
filiorum autem priorum, et mariti cui-virgo-nupserat dilecti,
non-amplius recordatur, quando-mortuus-est, neque inquirit.
Sed tu ubi-veneris ipse, committas singula
25
famularum ei quæcunque tibi optima videatur esse;
donec tibi ostenderint dii illustrem uxorem.
Aliud autem tibi verbum dicam; tu vero repone animo.
Procorum tibi studiose principes insidiantur
in freto Ithacæque Samique asperæ,
30
cupientes te occidere, antequam in-patriam terram perveneris.
Sed ea non futura puto: prius etiam aliquem terra habebit
virorum procorum, qui tibi victum devorant.
Sed longe ab-insulis abstine bene-fabricatam navem,
cumque-nocte simul naviga: mittet autem tibi ventum-secundum a-tergo
35
immortalium quicunque te custoditque tueturque.
At ubi ad-primum litus Ithacæ perveneris,
navem quidem in urbem mitte et omnes socios:
ipse vero omnium-primum subulcum adi,
qui tibi suum custos est, simulque in-te benevolo animo-est.
40
Illic autem noctem perage; ipsum vero mitte in urbem
nuntium laturum prudenti Penelopæ,
quod ei salvus sis, et ex Pylo veneris.
Hæc quidem sic locuta abiit ad magnum Olympum.
At ille Nestoriden ex dulci somno excitavit
45
[illato pede motum; et ei verbum dixit:]
Surge, Nestoride Pisistrate, solidis-ungulis equos
junge sub currum ducens, ut conficiamus iter.
Hunc autem Nestorides Pisistratus contra allocutus-est:
Telemache, nequaquam licet, deproperantes licet iter,
50
noctem per tenebrosam aurigare; cito vero aderit aurora.
Sed mane, dum dona ferens in-curru posuerit
heros Atrides, hasta-inclytus Menelaus,
et verbis placidis compellatum dimiserit.
Etenim hospes recordatur dies omnes
55
viri hospitalis, qui amicitiam exhibuerit.
Sic dixit: statim autem in-aureo-solio venit Aurora.
Prope autem ad-eos venit bello strenuus Menelaus,
ubi-surrexit e lecto, ab Helena pulcris-comis.
Hunc autem postquam animadvertit Ulyssis dilectus filius,
60
festinans inde tunicam circa corpus splendidam
induit, et magnum pallium fortibus injecit humeris
heros: ivit autem foras, astansque eum allocutus-est:
[Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini:]
Atride Menelae, Jovis-alumne, princeps civium,
65
jam nunc me dimitte dilectam in patriam terram:
jam enim mihi animus cupit domum ire.
Huic autem respondit deinde bello strenuus Menelaus:
Telemache, non te equidem in-longum tempus hic detinebo,
cupientem reditus: succenseo autem et alii
70
viro hospitali, qui immoderate quidem diligat,
immoderate autem oderit; meliora vero sunt æqua omnia.
Æquale sane malum est, qui et nolentem redire
hospitem impellat, et qui ire-festinantem detineat.
[Oportet hospitem præsentem amice-tractare, volentemque dimittere.]
75
Sed mane, dum dona ferens in-curru posuero
pulcra; tu autem oculis videris: dicam vero mulieribus
jentaculum in ædibus ut-parent abunde ex-intus repositis:
utrumque, gloriaque et splendor, et utilitas est,
pastos ire multam super immensam terram;
80
sin vero vis divertere in Helladem, et medium Argos:
ut te ipse sequar, subjungam autem tibi equos,
ad-urbesque hominum ducam; nec quisquam nos
sic remittet; sed dabit aliquid unum saltem ferendum,
aut aliquem tripodum bene-æratorum, aut lebetum,
85
aut duos mulos, aut aureum poculum.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
Atride Menelae, Jovis-alumne, princeps civium,
volo jam redire ad nostra; non enim post me
custodem discedens reliqui apud possessiones meas:
90
ne patrem deo-parem quærens, ipse peream,
aut aliquod mihi ex ædibus supellectile-præstans pereat.
Ac postquam hoc audierat bello strenuus Menelaus,
statim suam uxorem et famulas jussit
jentaculum in ædibus parare abunde ex-intus repositis.
95
Prope autem ipsi venit Boethoides Eteoneus,
ubi-surrexerat e lecto; quippe non procul habitabat ab ipso;
hunc ignem accendere jussit bello strenuus Menelaus,
assareque carnes; is vero non inobsequens-fuit, ubi-audierat.
Ipse autem in thalamum descendit odoratum,
100
non solus; simul cum-ipso Helena ivit et Megapenthes.
Sed quando jam eo pervenerant, ubi ei bona-recondita jacebant,
Atrides quidem deinde poculum cepit duplex,
filium autem cratere portare Megapenthem jussit
argenteum: Helena vero astitit arcis,
105
ubi erant ei pepla omni-artificio-varia, quæ elaborarat ipsa.
Horum unum sublatum Helena ferebat, divina mulierum,
qui pulcerrimus erat ornatu-versicolori, et maximus,
ut stella autem resplendebat: jacebat vero ultimus omnium.
Iveruntque inde ulterius per domum, donec pervenirent
110
ad-Telemachum: hunc autem affatus-est flavus Menelaus:
Telemache, sane reditum, ut animo tuo cupis,
sic tibi Jupiter perficiat, altitonans maritus Junonis.
Donorum autem, quotquot in mea domo recondita jacent,
dabo quod optimum et pretiosissimum est.
115
Dabo tibi craterem elaboratum; argenteus autem
est totus, auro vero labra munita sunt;
opus est Vulcani: donavit autem eum mihi Phædimus heros,
Sidoniorum rex, quando ejus domus suscepit
illic me in-reditu-profectum: tibi autem volo hoc præbere.
120
Sic locutus, in manibus ei ponebat poculum duplex
heros Atrides: ille vero craterem splendidum
posuit ante ipsum ferens, fortis Megapenthes,
argenteum: Helena autem astitit pulcris-genis,
peplum habens in manibus, verbumque dixit et elocuta-est:
125
Donum tibi et ego, fili dilecte, hoc do,
monumentum Helenæ manuum, optabilium in nuptiarum tempus
tuæ uxori gestandum: interim vero dilectam apud matrem
jaceat in domo: tu vero mihi gaudens pervenias
ad-domum bene ædificatam, et tuam in patriam terram.
130
Sic locuta in manibus ei posuit: hic autem accepit gaudens.
Et hæc quidem in sirpea posuit Pisistratus heros
accepta, et omnia suo admiratus-est animo.
Hos autem duxit ad domum capite flavus Menelaus:
sederuntque deinde in sedibusque soliisque.
135
Aquam autem famula gutturnio defudit ferens,
pulcro, aureo, super argenteum lebetem,
ad-lavandum; juxtaque politam extendit mensam.
Panem vero veneranda proma apposuit ferens:
[fercula multa imponens, gratificans de-præsentibus;]
140
juxtaque Boethoides carnes dividebat et distribuebat portiones;
sed vinum-fundebat filius Menelai inclyti.
Hi autem ad[TR1] cibos paratos appositos manus extendebant.
Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,
tum vero Telemachus et Nestoris illustris filius
145
equosque junxerunt, currusque variegatos conscenderunt;
exegerunt autem e-vestibulo et porticu sonora.
Post hos vero Atrides ivit flavus Menelaus,
vinum habens in manu dulce dextra,
aureo in poculo, ut, ubi-libassent, proficiscerentur;
150
stetit autem ante equos, propinquans eos allocutus-est:
Valete, o juvenes, et Nestori pastori virorum
dicite salutem; certe enim mihi, ut pater, benignus erat,
quamdiu in Troja pugnabamus filii Achivorum.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
155
et omnino illi, Jovis-alumne, sicut dicis,
omnia hæc profecti narrabimus: utinam enim ego sic,
reversus in-Ithacam, ubi-advenero, Ulyssi in domo
dixerim, ut a te potitus amicæ-exceptionis omnigenæ
veniam, atque afferam opes multas et bonas.
160
Sic igitur ei locuto supervolavit dextera avis,
aquila album anserem ferens unguibus ingentem,
mansuetum e chorte: ac clamantes sequebantur
viri et mulieres: hæc vero ipsos prope quum-venisset,
dextera emicuit ante equos: hi autem conspicati
165
gavisi-sunt, et omnibus in mentibus animus exhileratus-est.
His autem Nestorides Pisistratus orsus-est sermonem:
Considera jam, Menelae Jovis-alumne, princeps virorum,
an nobis hoc ostenderit deus portentum, an tibi ipsi.
Sic dixit; cogitabat autem Marti-carus Menelaus,
170
quomodo ei rite responderet meditatus.
Hunc autem Helena lato-peplo præveniens dixit verbum:
Audite me; at ego vaticinabor, sicut in animo
immortales mihi suggerunt, et sicut perfectum-iri puto.
Sicut hæc anserem rapuit, nutritum in domo,
175
profecta ex monte, ubi ei genusque partusque:
sic Ulysses mala multa passus, et multum vagatus,
domum redibit, et ulciscetur; aut jam
domi est; quin-etiam procis malum omnibus serit.
Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
180
sic nunc Jupiter faciat, altitonans maritus Junonis;
ita tibi et illic, deo tanquam, vota-fecerim.
Dixit, et equis scuticam incussit: hi autem valde celeriter
ruerunt ad-campum per urbem promti;
iique toto-die quatiebant jugum utrinque habentes.
185
Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ:
ad Pheras autem pervenere Dioclei ad domum,
filii Orsilochi, quem Alpheus genuit filium.
Illi vero noctem dormierunt: is vero eis hospitalia apposuit.
Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
190
equosque junxere, currusque variegatos conscenderunt;
exegeruntque e-vestibulo et porticu sonora;
et scutica-percussit Pisistratus, ut-currerent; hi autem non inviti volarunt.
Statim vero inde venerunt ad Pyli altam urbem;
et tunc Telemachus allocutus-est Nestoris filium:
195
Nestoride, quomodo mihi pollicitus perfeceris
verbum meum? hospites autem penitus nos profitemur esse
ex patrum amicitia; atqui et æquales-ætate sumus;
hoc autem iter etiam magis concordia nos conciliabit.
Ne me præter navem agas, Jovis-alumne, sed relinque illic;
200
ne me senex invitum detineat sua in domo,
cupiens amice-tractare; mihi autem opus est cito pervenire.
Sic dixit: Nestorides autem suo consultabat animo,
quomodo ei hoc rite pollicitus perficeret.
Sic vero ei cogitanti visum-est satius esse:
205
vertit equos ad navem velocem et ad litus maris:
navis autem in puppim depromebat pulcra dona,
vestes, aurumque; quæ ei Menelaus dederat:
et ipsum adhortans verbis alatis allocutus-est:
Festinanter nunc conscende, jubeque inscendere omnes socios,
210
priusquam ego domum ivero, renuntiaveroque seni.
Bene enim ego hoc novi in mente et in animo:
qualis est illius animus vehemens, non te dimittet,
sed ipse invitaturus huc veniet; neque eum puto
retro iturum vacuum (sine te); valde enim irasceretur omnino.
215
Sic igitur locutus impulit pulcris-jubis equos
retro Pyliorum in urbem, celeriterque domum pervenit.
Telemachus vero sociis hortans præcepit:[TR2]
Ordinate armamenta, socii, in-nave nigra;
ipsique conscendamus, ut perficiamus iter.
220
Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt et paruere.
Statim vero ingrediebantur, et in transtris consedere.
Atque is quidem hæc properabat et supplicabat; sacrificabatque Minervæ
navis ad puppim; prope autem ad-eum venit vir
longinquus, fugiens ex Argo, viro interfecto,
225
vates; at genere Melampodis proles erat,
qui olim quidem aliquando habitarat in Pylo, matre ovium,
dives inter-Pylios valde egregias ædes habitans:
tum vero aliorum ad-populum pervenit, patriam fugiens,
Neleumque magnanimum, clarissimum viventium,
230
qui ei opes multas integrum in annum
tenebat vi. Is vero tamdiu quidem in ædibus Phylaci
vinculo in duro ligatus-erat, vehementes dolores patiens,
Nelei gratia filiæ, noxæque gravis,
quam ei in mente posuit dea horrenda Erinnys.
235
Sed is quidem effugit mortem, et abegit boves valde-mugientes
in Pylum ex Phylace, et ultus-est factum indignum
in-deo-pari Neleo, fratrique uxorem
duxit ad domum. Ipse vero aliorum venit ad-populum,
in Argos equos-pascens: ibi enim ei fatale erat
240
habitare, multis imperantem Argivis:
ibi autem duxit uxorem et altam posuit domum,
genuitque Antiphaten et Mantium, filios fortes.
Antiphates quidem genuit Oicleum magnanimum;
at Oicleus populi-concitatorem Amphiaraum,
245
quem ex animo diligebat Jupiterque ægidem-tenens et Apollo
omnigeno amore: nec pervenit is ad-senectutis limen;
sed periit in Thebis, muliebrium gratia donorum.
Huic autem filii nati-sunt Alcmæon, Amphilochusque.
Mantius rursum genuit Polyphidemque, Clitumque:
250
sed Clitum quidem aureo-solio-insidens rapuit Aurora,
pulcritudinis gratia ipsius, ut immortalibus interesset;
sed magnanimum Polyphidem vatem Apollo
reddidit mortalium longe optimum, postquam obierat Amphiaraus:
qui in-Hyperesiam migravit, patri iratus;
255
ubi ille habitans vaticinabatur omnibus mortalibus.
Hujus quidem filius advenit, Theoclymenus autem nomen ei erat,
qui tunc prope Telemachus stetit: hunc vero invenit
libantem supplicantemque velocem apud navem nigram;
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
260
O amice, quoniam te sacrificantem invenio hoc in loco,
oro per sacra et per deum, ac deinde
per tuumque ipsius caput, et socios, qui te comitantur,
dic mihi interroganti vera, neu celes:
quis et unde es hominum? ubi tibi urbs et parentes?
265
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
etenim ego tibi, hospes, hæc valde accurate dicam.
Ex Ithaca genere sum, pater autem mihi est Ulysses,
si quando erat: nunc vero jam periit tristi interitu.
Propterea nunc sociisque assumtis et nave nigra,
270
veni interrogaturus de-patre diu absente.
Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis:
sic tibi et ego ex patria exii, viro interfecto
tribule: multi vero fratresque sodalesque sunt,
Argos per equos-pascens, multumque pollent inter-Achivos:
275
horum elapsus cædem et fatum nigrum
fugio: quippe mihi fatale est inter homines vagari.
Sed me navi impone, quia tibi in-fuga supplicavi,
ne me interficiant: persequi enim eos me puto.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
280
non quidem jam te conscendere volentem depellam a-navi æquali:
sed sequere; at illic amice-excipieris ex eiis qualia habemus:
Sic igitur locutus, ejus accepit æream hastam;
et hanc super tabulata extendit navis utrinque-recurvæ:
conscendit autem et ipse navem pontum-transeuntem.
285
In puppi vero deinde consedit, juxtaque se ipsum
sedere-fecit Theoclymenum: illi autem rudentes solverunt.
Telemachus vero socios hortatus jussit
armamenta capessere: illi autem festinanter obedierunt.
Malum autem abiegnum concava in basi
290
statuerunt erectum; ac pedibus navis astrinxerunt;
traxeruntque vela alba bene-tortis loris.
His autem secundum ventum misit cæsiis-oculis Minerva,
acrem ingruentem per aerem, ut citissime
navis emetiretur currens maris salsam aquam.
295
[Præteriere vero Crunos et Chalcidem pulcre-fluentem.]
Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ:
illa autem Pheas appellebat, impulsa Jovis vento-secundo;
et apud Elidem divinam, ubi dominantur Epei.
Hinc vero rursus insulis immisit eam Acutis,
300
cogitans, utrum mortem fugeret, an caperetur.
Illi autem in casa, Ulysses et divinus subulcus,
cœnabant; apud ipsos vero cœnabant et viri alii.
Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,
inter-eos Ulysses locutus-est, subulcum tentans,
305
utrum ipsum amplius studiose curaret, manereque juberet
illic in stabulo, an hortaretur ad-urbem ire:
Audi nunc, Eumæe, ceterique omnes socii;
mane ad urbem cupio discedere
mendicaturus, ut ne te atteram et socios.
310
Sed me bene mone, et simul ductorem bonum præbe,
qui me illuc ducat: per urbem autem ipse necessitate
vagabor, si forte quis poculum et panis-frustum porrexerit.
Et profectus ad ædes Ulyssis divini,
nuntium dixero prudenti Penelopæ,
315
et procis insolentibus me-immiscuero,
si mihi cœnam dederint, cibum infinitum habentes.
Statim bene perfecero inter ipsos, quicquid voluerint.
Etenim tibi dicam; tu vero attende, et mihi ausculta.
Mercurii voluntate internuntii, qui utique omnium
320
hominum operibus gratiam et gloriam præbet,
officio-servili non mihi contenderit mortalis alius,
ad-ignemque bene cumulandum, ac ligna sicca discindenda,
carnesque dividendas, et ad-assandum, et ad-vinum-infundendum;
qualia optimatibus præstant inferiores.
325
Hunc autem valde indignatus allocutus-es, Eumæe subulce:
hei mihi, hospes, cur tibi in mente hoc cogitatum
fuit? certe tu omnino cupis illic perire,
si revera procorum vis ingredi cœtum,
quorum injuriaque violentiaque ad-ferreum cœlum pervenit.
330
Nequaquam tales sunt ministri illorum;
sed juvenes, lænas bene induti ac tunicas,
semperque nitidi capitibus et pulcris vultibus,
qui ipsis subministrant: bene-politæ autem mensæ
pane, et carnibus, et vino oneratæ sunt.
335
Sed mane; non enim quisquam te molestatur præsente,
neque ego, nec quisquam alius sociorum, qui mihi sunt.
At postquam venerit Ulyssis dilectus filius,
ille te lænaque tunicaque vestimentis induet,
deducetque eo quo te cor animusque jubet.
340
Huic autem respondit deinde audens divinus Ulysses:
utinam sic, Eumæe, dilectus Jovi patri fieres,
ut mihi, quod me cessare-fecisti a-vagando et ærumna gravi.
Vagatione vero non est pejus aliud mortalibus:
sed propter perditum ventrem malas curas habent
345
viri, quemcunque invaserit vagatio, calamitasque, et dolor.
Nunc vero quoniam detines, manereque me illum jubes,
dic, age, mihi de matre Ulyssis divini,
de-patreque, quem reliquit, profectus, in senectutis limine,
sicubi adhuc vivant sub radiis solis,
350
an jamjam mortui-sint, et in Plutonis ædibus.
Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum:
etenim ego tibi, hospes, hæc valde accurate narrabo.
Laertes quidem adhuc vivit, Jovi autem supplicatur semper,
ut-anima sibi a membris pereat suis in ædibus:
355
vehementer enim de-filio dolet absente,
deque-ingenua uxore, prudente; quæ ipsum maxime
tristitia-affecit obiens et in præmatura senectute posuit.
Illa autem dolore de-suo filio periit glorioso
lugenda morte: sic ne moriatur, quicunque mihi
360
hic habitans amicus sit, et amica faciat.
Quamdiu illa igitur quidem erat, dolens quantumvis,
tamdiu aliquid mihi dilectum erat sciscitari et interrogare,
quoniam me ipsa nutrivit, una-cum Ctimena peplum-trahente,
filia eximia, quam minimam-natu peperit liberorum:
365
cum-hac simul nutriebar, paulo autem meminus honorabat.
Ac postquam ad-pubertatem optabilem perveneramus ambo,
hanc quidem postea in-Samum nuptum-dedere, et infinita acceperunt:
at me lænaque tunicaque vestimentis illa
pulcris valde ubi-induerat, pedibusque calceamenta dederat,
370
in-agrum emisit; diligebat autem me corde magis.
Nunc vero jam his indigeo; sed mihi ipsi
opus incremento-augent beati dii, in-quo versor:
ex-his comedique, bibique, et venerandis hospitibus dedi.
Ex domina autem haud dulce licet audire
375
nec verbum, neque aliquod opus: quoniam malum incidit domui,
viri insolentes: valde vero famuli indigent
coram domina loqui, et singula interrogare,
et edere, bibereque: deinde autem et aliquid portare
in-agrum, qualia quidem animum semper famulis lætificant.
380
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
dii boni! ut parvulus adhuc, Eumæe subulce,
multum jactatus-es seorsum a-tua patria ac parentibus.
Sed age mihi hoc dic et accurate enarra,
utrum vastata sit urbs virorum viis-latis,
385
in qua habitabat pater et veneranda mater;
an te solum-relictum apud oves, vel apud boves,
viri hostiles navibus ceperint, et vendiderint
hujusce viri in ædes, hic autem dignum pretium dederit.
Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum:
390
hospes, quoniam jam hæc me percontaris et interrogas,
silentio nunc attende et delectare, bibeque vinum,
sedens; hæ autem noctes immensæ: licet quidem dormire,
licet etiam sese-oblectantibus audire; nec te oportet,
ante horam cubitum-ire: nocumentum est etiam multus somnus.
395
Ceterorum autem quemcunque cor et animus jubet,
decumbat egressus: simul autem cum-aurora illucescente
jentaculo-sumto, una sues heriles sequatur.
Nos autem in casa bibentesque edentesque,
doloribus alter-alterius delectemur tristibus,
400
recordantes; namque etiam doloribus delectatur vir,
qui-quidem valde multa passus-fuerit, et multum erraverit.
Hoc autem tibi dicam, quod me percontaris et interrogas.
Insula quædam Syria vocatur, si forte audisti;
Ortygiam supra, ubi sunt conversiones solis,
405
non ita valde-magna; sed bona quidem,
fertilis-boum, fertilis-ovium, vino-abundans, tritici-ferax.
Fames vero nunquam populum invadit, neque ullus alius
morbus odiosus ibi incidit miseris mortalibus;
sed quando senescunt in urbe gentes hominum,
410
veniens argenteum-arcum-gestans Apollo cum Diana,
suis lenibus telis aggrediens interficit.
Illic duæ urbes; bifariam autem ipsis omnia divisa-sunt:
in-his vero ambabus pater meus imperabat,
Ctesius Ormenides, assimilis immortalibus.
415
Illuc autem Phœnices re-nautica-inclyti venerunt viri,
veteratores, innumeras ducentes merces-ludicras nave nigra.
Erat autem patris mei mulier Phœnissa in domo,
pulcraque magnaque, et splendida opera sciens:
hanc autem Phœnices percallidi decipiebant:
420
cum-ea-lavante quidam primum mixtus-est, cavam apud navem,
concubitu et amore: quæ quidem mentes decipiunt
imbecillis mulieribus, etiam tali quæ frugi fuerit.
Interrogabat autem postea, quænam esset, et unde venisset:
hæc autem cito admodum patris indicavit altam domum:
425
Ex Sidone quidem abundante-æris me-glorior esse;
filia vero sum Arybantis ego abunde divitis:
sed me abripuerunt Taphii, latrones viri,
ex-agro venientem; vendideruntque me huc deductam
hujusce viri ad-ædes; hic autem dignum pretium dedit.
430
Hanc autem rursus allocutus-est vir, qui ei coierat clam:
numquid jam retro rursus una nos domum sequereris,
ut videas patris et matris altam domum,
ipsosque? certe enim etiamnum sunt, et divites vocantur.
Hunc vero rursus allocuta-est mulier, et respondit sermone:
435
fieri-possit et hoc, si mihi velitis, nautæ,
jurejurando fidem dare, vos incolumem me domum abducturos.
Sic dixit: illi autem omnes jurabant, sicut jussit.
Ac postquam jurarantque peregerantque jusjurandum,
inter-eos rursus locuta-est mulier, et respondit sermone:
440
Tacite agatis nunc, ne quis me alloquatur verbis
vestrorum sociorum, obviam-factus vel in via,
vel alicubi ad fontem: ne-quis ad domum seni
profectus aperiat; is autem suspicatus liget me
vinculo in duro, vobis vero moliatur interitum.
445
Sed retinete in mente verbum, et properate emtionem viaticorum.
Sed quando jam navis plena victu fuerit,
nuntius mihi deinde celeriter ad ædes veniat:
afferam enim et aurum, quodcunque sub-manus venerit;
et vero aliud naulum ego volens sane dedero.
450
Filium enim viri boni in ædibus nutrio,
astutum jam talem, simul-cursitantem foras;
hunc duxero in navem; hic vero vobis infinitum pretium
compararit, quocunque vendendum-vexeritis ad alienos homines.
Hæc quidem sic fata, abiit ad ædes pulcras.
455
Illi autem per-annum totum apud nos ibidem manentes
in navi cava facultates multas emebant;
sed quando jam cava navis onerata-erat ipsis ad-redeundum,
tunc nuntium miserunt, qui nuntiaret mulieri.
Venit vir sollers mei ad ædes patris,
460
aureum monile habens, quod electris intersertum erat:
hoc quidem in domo famulæ et veneranda mater
manibusque tractabant, et oculis spectabant,
pretium pollicitæ: ille autem huic innuit tacite.
Atque ille postquam-innuerat, cavam ad navem ivit;
465
hæc autem me manu prehensum ædibus eduxit foras;
invenit vero in vestibulo et poculum et mensas
virorum convivarum, qui circa-meum patrem versabantur,
(illi quidem in consessum processerant, populique cœtum):
hæc autem statim tria pocula abscondita sub sinu
470
efferebat; at ego sequebar stultitia.
Occidebatque sol, obumbrabanturque omnes viæ:
nos vero in portum inclytum venimus celeriter vadentes,
ubi Phœnicum virorum erat velox-per-mare navis.
Hi quidem deinde nave conscensa navigabant humidas vias,
475
nobis navi impositis: ac Jupiter ventum-secundum mittebat.
Sex-diebus quidem simul navigabamus noctesque et dies;
sed quando jam septimum diem Jupiter induxit Saturnius,
deinde mulierem quidem feriit Diana sagittis-gaudens:
in-sentinamque ea insonuit delapsa, sicut marina fulica;
480
et hanc quidem phocis et piscibus escam futuram
ejecerunt: at ego relictus-sum, dolens corde.
Hos autem Ithacæ appulit ferens ventusque et aqua;
ubi me Laertes emit possessionibus suis.
Sic hancce terram ego vidi oculis.
485
Huic autem rursus nobilis Ulysses respondit sermone:
Eumæe, certe valde jam mihi in mente animum commovisti,
hæc singula dicens, quantos jam passus-sis dolores animo.
Verum enimvero tibi quidem etiam ad-malum bonum apposuit
Jupiter, quippe in-viri ædes pervenisti, multa perpessus,
490
mitis, qui jam tibi præbet cibumque potumque
sedulo; degis autem bonam vitam: at ego
multas hominum per urbes vagans huc veni.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur:
dormierunt vero non multum in tempus, sed paululum;
495
statim enim Aurora venit in-pulcro-solio. Verum ad terram
Telemachi socii solvebant vela; demiseruntque malum
confestim; ipsamque navem in stationem subduxere remis:
ancoras autem ejecerunt, et retinacula alligarunt:
atque ipsi egrediebantur in litus maris,
500
cœnamque parabant, miscebantque nigrum vinum.
Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,
his Telemachus prudens exorsus-est sermones.
Vos quidem nunc ad-urbem agite navem nigram;
at ego agros adibo, et pastores;
505
vespertinus vero in urbem, visis meis operibus, revertar.
Mane autem vobis viaticum-epulum apposuero,
convivium bonum carniumque et vini dulcis-potu.
Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis:
quonam ego, dilecte fili, ibo? cujus ædes accedam
510
virorum, qui in aspera Ithaca dominantur?
an recta tuam matrem adibo et tuam domum?
Hunc autem Telemachus prudens contra allocutus-est:
alias quidem te ego et nostram-ad domum juberem
ire: haud enim ibi ulla hospitalium inopia est; sed tibi ipsi
515
pejus esset: quoniam tibi ego quidem abero, nec te mater
videbit; nequaquam enim frequenter procis in domo
apparet, sed seorsum ab-his in-cœnaculo telam texit.
At tibi alium virum indicabo, quem adeas,
Eurymachum, Polybi prudentis inclytum filium,
520
quem nunc instar dei Ithacenses suspiciunt:
etenim longe optimus vir est, cupitque maxime
matrem meam ducere-uxorem, et Ulyssis munus habere.
Sed hæcce Jupiter novit Olympius, in-æthere habitans,
an ipsis ante nuptias perficiat malum diem.
525
Sic igitur ei locuto supervolavit dextera avis,
accipiter, Apollinis velox nuntius; in pedibus autem
vellebat columbam tenens, ac pennas defundebat ad-terram,
in-medio inter-navemque et ipsum Telemachum.
Illum autem Theoclymenus a-sociis seorsum ubi-vocarat,
530
inhæsitque ei manu, verbumque dixit et elocutus-est:
Telemache, nequaquam sine deo volavit dextera avis;
cognovi enim ipsam, contra intuitus, alitem-auguralem esse.
Vestro autem non est genere regalius aliud
in populo Ithacæ; sed vos potentes eritis semper.
535
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
utinam enim hoc, hospes, verbum perfectum sit;
ita cito cognoveris amicitiamque et acceperis multa dona
ex me, adeo-ut aliquis te occurrens beatum-diceret.
Dixit, et Piræum allocutus-est, fidum socium:
540
Piræe Clytide, tu vero mihi ceteris in rebus maxime
obsequeris meorum sociorum, qui me in Pylum comitati-sunt:
etiam nunc mihi hunc hospitem ducens in ædibus tuis
sedulo amice-tracta et honora, donec ipse venero.
Hunc autem rursus Piræus hasta-inclytus contra allocutus-est:
545
Telemache, etiamsi tu multo tempore hic maneas,
hunc ego curabo; hospitalium autem ei desiderium non erit.
Sic locutus, navem conscendit, jussitque socios
ipsosque ascendere, et retinacula solvere.
Hi autem statim inscendebant, et in transtris consedere.
550
Telemachus vero sub pedibus ligavit pulcros calceos,
sumsitque validam hastam, præfixam acuto ære,
navis a tabulatis: illi autem retinacula solverunt.
Hi quidem navem in-altum-agentes navigabant in urbem, ut jusserat
Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini.
555
Hunc autem celeriter progredientem pedes ferebant, donec venit in-caulam,
ubi ei erant sues perplurimæ, apud-quas subulcus,
bonus ut-erat, dormiebat, dominis bene cupiens.