Restat liber ille qui quasi prooemium totum opus exordiebatur. orationem esse natura tripartitam ibi Varronem exposuisse, initio libri octaui probatur ubi hoc in superioribus libris legi dicit, cui rei uix aptiorem locum inuenies. de uniuersa ergo oratione egit; quo loco de ratione, quae inter res et uerba intercedat, in qua re cardo totius doctrinae stoicorum uertitur, non potuit non disputare. peropportune igitur accidit, ut etiam hunc locum quomodo fere tractauerit, ex Augustino (fr. 1*) cognoscere possimus. uerbum uniuscuiusque rei signum esse statuit, quod ab audiente possit intellegi a loquente prolatum, omne ergo uerbum sonare; de sono autem uerbi (stoicorum locus περὶ φωνῆς) in his libris non esse agendum, sed de uerbo quantum ei res quaedam subiecta sit (stoicorum locus περὶ πραγμάτων). sequitur lubrica illa rerum uerborumque coniunctio, quae quasi per gradus quosdam uerbum dicibile dictionem rem amplectitur, quae uocabula graecis φωνὴ λεκτὸν λέξις πρᾶγμα (L. D.VII 57) respondentia, num a Varrone sumpserit Augustinus pro certo adfirmare non audeo. deinde pluribus de uerbis disputare debuit, ibique fortasse unam uel plures etymologiarum posuit, quas Augustinus habet, quarumque illas quae a uero uerbum ducunt huic loco perquam aptas Varronique quasi surreptas esse uides. a uerbo ad tres praecipuas disciplinas, quae ad uerba spectant transiit, cui argumenti quod tractandum sibi sumpserit circumscriptioni breuem sine dubio omnium librorum conspectum subiecit (cf. Augustin. de ciu. dei VI 3. A. Popma biblioth. uarr. p. 500).
De postrema hexade aliter ac nos statuit O. Mueller (praef. p. L); cum enim syntaxin Varronis tempore minus elaboratam fuisse, quam ut duodecim libris a Varrone potuerit tractari sibi persuaserit, ‘ad usum uocabulorum et orationis ornatum et similia eum transgressum’ esse existimauit. quam sententiam secutus Ritschelius (nou. mus. Rh. VI p. 526), cum ita Varronem promissis tres fore totius operis partes non stetisse uideret, hanc inconstantiam firmissimum argumentum iudicauit ad stabiliendam O. Muelleri coniecturam (praef. p. I sq.), numquam hos libros absolutos et a scriptore editos esse. quem scrupulum nescio an disputatio nostra exemerit. de illa uero sane speciosa coniectura O. Muelleri, libros nostros cum scriptor a. u. c. DCCVIIII proscriptus esset e bibliotheca protractos esse paucis disputabo, nam optime de eadem re nuper L. Spengelium (ueb. d. crit. d. uarr. buech. de l. l. Abhdl. de bayer. akad. I. bd. VII, II p. 443 sq.) dixisse uideo. Primum et de tempore quo hoc opus absoluerit Varro et de ipso opere sagacius iudicauit O. Mueller quam uerius. Cum enim Varronem post pugnam Pharsalicam a. u. DCCVI (cf. L. Roth leben d. Varro p. 21) ad libros et studia reuersum esse ex ipsius Ciceronis testimonio in epistulis ad Varronem (ad fam. VIIII 1, 2. 6, 4) constet, ex eiusdem uero querelis (Acad. post. I 1, 2 et epistula ad Att. XIII 12, quam N. Maduig praef. Cic. de finib. p. LX n. mense Quinctili scriptam censet) a. u. DCCVIIII iactatis, se nescire quid, immo num quid Varro quamuis iamdudum id pollicitus ad se scriberet, nihil efficiatur, nisi tum M. Terentium opus quod moliretur nondum transmisisse et quid elaboraret tacuisse, non erat cur O. Mueller p. V. VI dubitaret, maiorem operis partem iam tum Varronem absoluisse, sed consulto, ut tanta librorum mole simul transmissa inprudenti stimulatori ruborem adferret, retinuisse et biennio proximo (a. u. DCCXI mense Decembri Cicero necatus est) edidisse. et traditum esse uidetur altera demum anni u. DCCX parte uel postea, nisi Ciceronem eadem qua Varronem ad scribendum excitauerit inmodestia de opere sibi misso iudicasse existimes, qui in libro primo de gloria, mense Quinctili anni u. DCCX scripto (cf. E. W. Fischer roem. zeittaf. p. 321), oppida quod opem darent esse dicta (Fest. p. 202 Oppidum) posuit, adiciens ut imitetur ineptias (inertias sch. Laeti) stoicorum. (cf. de l. l. V 131 p. 143). Etiam de ‘ingente opere’ paullo aliter ac Mueller putauit statuendum est. nam si tantum temporis, quam ille eum in hoc collocasse uoluit, in singulis operibus consumpsisset, uix dimidiam partem quomodo perfecerit librorum, quos eum edidisse O. Muelleri tempore minus quam nunc constabat, uix est perspicuum. huius autem operis indoles profecto non ea est, ut plus laboris quam alia sibi uindicasse concedamus. quae enim graeci philosophi et grammatici de graeca elaborarant lingua in latinam transtulit, quorum uestigia quam arte sequatur uel ex paene puerili modo contra pro de rebus disputandi adparet. singularum rerum autem permultae tritissimae ei erant, alias ex collectionibus non ad hos tantum libros conscribendos confectis hausit, ut totum fere librum septimum ex schedis, in quibus poetarum γλώσσας conlegerat (cf. O. Mueller praef. p. XI. Ritschl parerga plaut. I p. 77. 180), alias ex libris ab ipso editis repetiit, uelutlibri sexti (86 p. 262 sq.) locum de tabulis censoriis, quem ibi positum mirabere, e libro antiquitatum humanarum XX transcriptum esse e Noni (u. sortirent p. 471 M) testimonio (cf. W. Christ philol. XI p. 451), et non pauca de diebus festis in eodem libro ex eisdem antiquitatum libris, ad quos bis (VI 13 p. 195. 18 p. 200) lectores relegat, fluxisse adparet.
Deinde O. Mueller ad indicia partim e natura orationis et expositionis, partim e rebus traditis ducta transit. Duo inuenit e rebus sumpta, quorum alterum nullius est momenti, alterum contra eum pugnat. primum enim, cum inter omnes qui grammaticorum graecorum et latinorum scripta nouerunt, quam saepe eadem repetere et de eisdem inter se pugnantia scribere soleant, constet (cf. K. Lehrs nou. mus. Rh. II p. 119. Herodiani scripta III p. 417 sq.), talia inde (p. VII) effici non possunt. Alterum e temporum rationibus ductum est. cum e mensis intercalaris (VI 13 p. 195) mentione librum ante Caesaris fastorum emendationem scriptum esse uideret, quod conprobauit Th. Mommsen25), repugnare existimauit haece (VI 22 p. 204): Saturnalia dicta ab Saturno quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia Opis, quod Varronem Caesaris fastos secutum postea disputationi addidisse putauit. in quo eum non offendit, quod Varro qui etiam de re rust. I 28, 1, quos libros eum DCCXVI uel postea scripsisse constat, de Caesaris fastis loquens adiciat dies qui nunc sunt illud continuo post correctos fastos tam nude posuerit. Saturnalia quidem et Opalia eodem die antiquitus fuisse testatur Macrobius (sat. I 10, 18), quod Caesarem ita mutasse ut illa die quo semper fuerant relinqueret, haec transferret, uereor ne citius Popmae (ad h. 1.) hoc contendenti non demonstranti O. Mueller crediderit. et re uera nihil de tali mutatione traditum est, sed Caesar omnes quantum sciamus dies festos integros reliquit. contra Augustum Macrobius (I 10, 4. 23), cum post Caesarem Saturnalia alii eodem die quo antea, alii eo qui tum ut antea notabatur, deinde omnes pluribus diebus celebrarent, per triduum festos dies instituisse testatur, eundemque ut principium et finem certo definiret, Opalia transtulisse existimo. similiter iudicauit R. Merkel praef. Ouid. Fest. p. XVIII, quem secuntur I. Marquardt R. A. IIII p. 460, L. Preller roem. myth. p. 416. hanc autem Augusti mutationem cum quibusdam aliis coniunctam probabiliter Merkel l. l. p. IIII ad fastorum ordinationem ab eo factam rettulit eamque a. u. DCCXXXXVI adscripsit. quod si uerum est, ilia a Varrone, qui DCCXXVI mortuus est, scribi non potuerunt. sciolus ergo quidam Varronem, non Varro se ipse correxit illiusque uerbis addidit post diem tertium, quibus deletis reliqua ut Opalia Opis optime se habent. hunc autem unicum locum cum adferre posset, ante a. DCCVIII libros scriptos esse constat.
Restant ea quibus uestigia operis nondum absoluti et additamenta posterioris retractationis agnoscere O. Mueller sibi uisus est. ex his uero solis quidquam efficere uelle quam periculosum et lubricum sit apparet in opere tam misere corrupto turbato truncato interpolato, quam uix aliud. sed etiam quae huius generis Mueller in praefatione tamquam grauissima collegit nihil probant. quid eo efficitur, quod Varro in extremo libro septimo post Naeui Enni quoque Plauti aliorum γλώσσας ponere uoluerit (p. XI), hae autem desint? potuit hoc facere, expectares fortasse factum esse, sed non fecit. nisi forte et hoc loco librarii cuiusdam pigritia reliqua a scriptore addita omisit. nec firmiusargumentum esse (p. X) dispositionem libri septimi non prorsus cum diuisione quinti sextique congruentem, uel ex eis quae de libro VIII et VIIII disputaui adparet26). Additamenta uero tria p. VIII sq. significauit (nam e locis VI 70 p. 247. X 18 p. 554 sq. nihil colligi posse quisque uidet), de quorum tertio, nam duos L. Spengel l. l. p. 19 a Muelleri incriminationibus uindicauit, pauca addam, ne quid ab eo prolatum intactum relinquam. recte intellexit (p. VIIII) locum VI 44 p. 222 sq. ut in codice scriptus extat, a scriptore profectum non esse. cum et p. 223 et p. 225 uerba memini et metuere explicari, illius autem interpretationes inter se discrepare uideret, ad coniecturam suam confugit haec altero loco, olim in margine a scriptore addita, perperam in textum inrepsisse et quae in codice ita se excipiunt, ut breuitatis causa eius paragraphis utar, 43. 44-49-46. 47. 48-45-50, sic transposuit ut paragraphorum 49 et 45 sedes inter se permutaret. leguntur 44 p. 222 haec sic reminisci cum ea quae tenuit mens ac memoria cogitando repetuntur. hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, cum finguntur in mente, quae non sunt, et ab hoc illud quod dicitur eminisci (M. reminisi cod.), cum commentum pronuntiatur. ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua descendit. hinc etiam metuo mentem quodammodo motam uel metuisti amouisti. sic quod frigidus timor, tremuisti timuisti. tremor dictum a similitudine uocis quae tunc cum ualde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili ut arista in spica ordei horrent. haec sic ferri non posse uides. accuratius examinanti interpolatoris manu deprauata ex sequentibus esse mihi constabat, quam multa autem librariorum et grammatistarum additamenta in libris nostris lateant docuit Spengel l. l. p. 12 sq. praef. Varr. p. XXXVIII sq. nec desunt exempla locorum ipsius scriptoris uerbis ex alio loco inlatis interpolatorum. ut in uerbis proxime antecedentibus (VI 43 p. 222): cogitare a cogendo dictum, mens plura in unum cogit unde eligere possit, [sic e lacte coacto caseus nominatus], sic ex hominibus contio dicta e. q. s. uncis inclusa ferri nequeunt. plura enim non coguntur in lacte ut caseus fiat, sed ipsum lac cogitur, uox sic ergo inepta. atque Varro semper fere in deriuationibus a praepositione utitur (in sequentibus cur id non fecerit adparet, praeterquam quod interest aliquid inter dicere et nominare) et in omnibus quae hic cum cogere conposuit uocabulis uocalem o seruauit, quod quamuis leuidense uideatur alicuius momenti est. sumpta sunt uerba ex libro V 108 p. 111 caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus. similiter in eodem libro sexto 69 p. 246 uerba spondet enim qui dicit a sua sponte: spondeo repetita sunt e praemissis 69 p. 245 spondere est dicere spondeo, a sponte, nam id ualet (ualet et cod. cf. Spengel l. l. p. 29) a uoluntate. et 84 p. 261 quae leguntur indidem puteus quod sic graecum antiquum non ut nunc φρέαρ dictum e libro quinto 25 p. 41 inlata. cf. quae p. 17 de libri quinti 22 p. 31 dixi. sed redeo ad locum suprascriptum. uerbi metuo quae ibi profertur explicatio misere confecta est ex ea quae infra legitur metuere a quodam motu animi cum id quod male (malum F) casurum putat refugit mens (p. 225), sed ita ut neglecto hoc ueriloquio mens uocabulum prematur et tamquam etymon ponatur, a quo reminisci e. q. s. quoque ducta. deinde uerba nec ut scripta sunt sanam praebent sententiam nec quomodo talem efficias facile est dictu, nam uix quod Spengelius proposuit hinc etiam metuisti, mentem quodammodo motam amouisti placebit. grauissimum uero est, quod praeteriti persona secunda nusquam praeterea in uerborum etymologiis ponitur nec cur hic ponatur perspicuum est. eodem modo atque metuendi etiam meminisse uerbi explicatio conglutinata est ex infra scriptis (p. 225) meminisse a memoria cum id quod remansit in mente rursus (mente in id quod rursus male F ut diu intellectum), mouetur, nisi necessitate quadam lectori non plane dormitanti ac stupido, cum reminisci et conminisci uerba a mente duci uiderit, memini quoque uerbi eandem deriuationem in mentem uenisse mauis. haec igitur, adiecta amentis originatione quae in propatulo est et ab antiquis tradita (Fest. p. 158. cl. Paul. p. 23. Isid. orig. XI 1, 11) a librario sagacitate quadam ut ipsi uidebatur haec uerba ad mentem referente in locum nostrum quo uerba quaedam a mente ducta tractari uidit, ut Varronem quasi suppleret, inculcata sunt27). Quod autem ordinem quo singula cognatarum notionum uocabula coniungerentur O. Mueller desiderauit ideoque locorum transpositionem suscepit, ei rei Varronem operam non dedisse, docet uel recordare inter curiosus et curiae (VI 46 p. 424) uel falli inter famam et famigerabile (VI 55 p. 231) interpositum et multi libri quinti praesertim loci.
Si qui uero abruptum et neglegens scribendi genus premunt, monendi sunt, Varronem omnem ornatum et elegantiorem enuntiatorum coniunctionem consulto uitasse et quasi defugisse (cf. G. Scioppius consult. de schol. et stud. rat. p. 50. Th. Mommsen roem. Gesch. III p. 565) eumque Ciceroni de industria obnixum esse, praeterea autem de omnibus subtilioribus certi quidquam statui (cf. W. A. Becker ztschr. f. altthw. 1845 p. 992. Spengel ibid. 1846 p. 143) ante non posse quam de Florentini codicis (cf. A. Mai praef. ad Cic. de republ. Romae 1822 p. 20; W. Corssen orig. poes. Rom. p. 54; Spengel emend. in Tacit, p. 4) singulis locis constet, quam ob rem uir cl. qui olim et nuper de Varrone optime meruit, ut editionem quam intus seruat in lucem edere uelit, etiam atque etiam rogandus est.
Haec si probabiliter disputata sunt, omnia O. Muelleri argumenta ipsamque coniecturam festinantius quam circumspectius prolatam concidere uidimus. neque uero perspicuum est, quomodo hos libros in lucem rediisse et ad nos uenisse cogitauerit, qui praef. Festi p. XXX Verrium Flaccum eis usum esse negat, ‘quia delitescebant etiamtum uel non ea auctoritate in publicum editi erant, ut Verrius Varronis nomini praefixo satis confideret’. plane uero necesse est, eos aut mox post illam spoliationem ab eo qui quominus tum interirent prohibuerat prolatos esse, et Varronem qui tria post hanc calamitatem lustra uidit eos siue agnouisse siue deleuisse, aut nunquam conparuisse. non magis intellegitur quomodo tam mirum fatum eruditis posterioris temporis prorsus incognitum esse potuerit, nam sane Quintilianus, si hos libros nunquam a Cicerone28) lectos, immo diu post eius et si fieri potuisset Varronis mortem protractos esse conpertum habuisset, non scripsisset sed cui nonpost Varronem sit uenia, qui agrum quia in eo agatur aliquid, et graculos quia gregatim uolent, dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex uocibus auium? (I 6, 37. de l. l. V 34 p. 35. 76 p. 81.) Erant autem in Varronis manibus, ut epitome docet, erant in doctorum manibus, ut primus Vitruuius testatur, qui circa DCCXXVII scripsit (cf. Fischer l. l. p. 382. Lachmann ant. mus. Rhen. VI p. 107) praef. libri VIIII p. 241 Schn.: item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio uidebuntur uelut coram de rerum natura disputare, de arte uero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, quibus uerbis nisi libros nostros29) significauit, nullam profecto causam habuit, cur non potius antiquitates laudaret uel Varronem Nigidio Verrioque praeferret, quorum libri Varronianos si nostros excipias numero superabant et pariter aestimati erant. Verrium Flaccum libris his usum non esse O. Muellero concedo (qui quidem paullatim tantum in memoriam reduxisse uidetur hoc solum cum inuento illo conuenire; uid. adn. Festi qu. XI 2, 8. XIII 28, 32. praef. p. XXX n.): quamquam30) enim permulta (cf. praecipue de l. l. VII 32 p. 354 sq. Fest. septentriones p. 339b) prorsus consentiunt, certi quid uix statui potest, cum non modo utrumque opus ualde truncatum sit, uerum etiam uterque eisdem auctoribus, praeterea Verrius multis aliis Varronis libris usus sit, qui fere eadem praebuerunt. sed nihil inde efficitur. consulto enim hos libros neglexit, quos praecipue ad interiores linguae rationes spectare, a suo igitur consilio alienos esse et nihil inde sumi posse quod non melius aliunde intellexerit. in sequentibus temporibus31) nulla librorum nostrorum uestigia indagari posse, quia omnium qui talibus rebus studuerunt omnia scripta perierint, non est quod moneam. postea Remmius Palaemon, cui Quintilianum discipulum Varronis inpugnationes debere existimo, Plinius Gellius eos tractarunt.
Ἐπιτομὴν de lingua latina ex libris (X)XV libros VIIII quam non nisi ex Hieronymi indice nouimus, ita ad maius opus accommodatam fuisse, ut praemisso libro singulari ternis illius libris singuli epitomae responderent Ritschelius nou. mus. Rh. VI p. 527 probabiliter statuit. tales epitomae amplorum operum non raro occurrunt. Philochorus ἐπιτομἠν τῆς ἰδίας Ἀτθίδος, Phlegon Trallianus uel duas Ὀλυμπιάδων siue Ὀλυμπιονικῶν scripsit, Theophrasti et Chrysippi plures memorantur. grammatici et aliorum opera contraxerunt ut Diogenianus Pamphili λέξεις, Aristodemus Herodiani καθολικήν, Serenus Philoxeni περὶ τῶν παρ᾽ Ὁμήρῳ γλωσσῶν, et ipsorum, ut Nicanor ex libris VI περὶ στιγμῆς τῆς καθόλου unius libri epitomen fecit, quod cur ipsum praestitisse dubitauerit Th. Beccard de schol. in Hom. Iliad. Ven. p. 37, qui bene de epitomarum usu disputauit, non uideo. scribebantur, ut opera multorum uoluminum, quae legere multi laboris, quae emere paucorum bene nummatorum erat, quam plurimis patefierent. idem Varro consequi uoluit, ut hi libri optimum documentum sint, quantum ei interfuerit ciues suos linguam intellegere rationemque dicendi plane perspectam sequi. nempe ad uitae usum omnia eius studia spectabant. De libris ipsis nihil constat.
II
Libros de sermone latino quinque fuisse testatur Hieronymus et qui hoc opere usi sunt nullum librum supra quintum conmemorant praeter Rufinum in conmentario in metra Terentiana, opusculo perquam turbato (cf. F. Ritschl d. alexandr. biblioth. p. 139), ubi legitur (p. 379. 380 Gaisf. p. 2707 P.) Varro in VII et continuo post idem Varro in eodem libra VII de lingua latina, ad Marcellum. sed corrigendum esse UII in IIII uidit O. Iahn ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850 p. 114, cui scripturae aliquid probabilitatis infra accedet. titulum operis non esse de lingua latina sed eum quem supra scripsi Hieronymi et grammaticorum scimus testimoniis32) eumque eo consilio his libris inscriptum fuisse consentaneum est, ut pro argumenti diversitate a libris de lingua latina distinguerentur. uocabulum sermo uero scriptores romani pro conloquio posuerunt ut ipse Varro in Parmenone: in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in sermonibus Plautus (ap. Non. p. 374 Poscere), qui etiam uocem sermo a conectendis uerbis ducit de ling. lat. VI 64 p. 241 sermo opinor est a serie unde serta; etiam in uestimento sartum quod comprehensum; sermo enim non potest in uno homine esse solo sed ubi oratio cum altero coniuncta; cf. Isidor. de diff. uerb. 578. qua explicatione cum doceamur ipsum loqui uel effari in sermonis notione conprehensum esse, idem aliorum scriptorum consuetudo confirmat, praesertim Ciceronis apud quem sermo non solum cotidianum loquendi morem, uerum etiam ipsam uerborum prolationem significat, de orat. III 11, 40
atque ut latine loquamur non solum uidendum est ut et uerba efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse moderandus. nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius, nolo uerba exiliter animata exire, nolo inflata et quasi anhelata grauius. nam de uoce nondum ea dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum sermone quasi coniunctum uidetur.
II 59, 241 ‘est autem haec huius generis (sc. narrationis) uirtus ut ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut sermo, ut uoltus omnes exprimantur, ut eis qui audiunt geri illa fierique uideantur’33). eandem quam altero loco pronuntiationis uim sermo habet in Nigidi Figuli, scriptoris in multis rebus Varronem secuti (cf. M. Hertz de Nigid. Fig. stud. et operib. p. 12 sq.), conmentariis grammaticis in Gelli XIII, 6, 3 ‘rusticus fit sermo si adspires perperam’. ex ipso igitur librorum indice non inprobabiliter efficeres, ibi praecipue eas esse tractatas quaestiones quae ad rectam uerborum pronuntiationem et puram elegantemque latinitatem pertinent. quod si paullo accuratius circumscribimus, Ciceronis uerbis quae modo excripsimus usi, Varroni agendum fuisse de uocis sono de spiritu de litteris recte exprimendis de uitiis orationis uidemus. quod argumentum cum optime conueniat cum eis quaestionibus quas stoici cum rhythmorum poematumque expositione ad dialecticae locum περὶ φωνῆς referebant (cf. supra p. 6), rationem quae inter libros de lingua latina et eos qui de sermone latino erant intercedat breuiter ita significare possumus, ut illis stoicorum locum περὶ πραγμάτων, his eorundem locum περὶ φωνῆς scriptor persecutus sit. quae sententia non eo spectat, ut et omnes res quas ibi stoici tractare solebant eosdemque solos uel praecipuos auctores secutus Varro hos libros conscripserit, sed priori illi operi alterum ex mente stoicorum tamquam necessarium supplementum addidit, ne neglectae sint leges quae ad linguam quatenus sonet et audiatur et conloquentium sit pertineant. quae argumenti definitio singulorum fragmentorum accurata examinatione et dispositione, ad quam nunc pergo, egregie confirmabitur.
Incipiam a prosodiis uel accentibus. quas cum certo Gelli XVIII 12, 8 (fr. 61) testimonio constet in his libris explicatas fuisse, ex eisdem sumptum est praeclarum fragmentum exquisitae doctrinae et antiquae artis refertum, quod Seruius quem dicunt seruauit in opusculo post Chr. Wasium in libro cui inscribitur Senarius siue de legibus et licentia ueterum poetarum e Seruii Ms. cap. de Accentibus (Oxonii 1687) p. 62 plenius ab Iosepho ab Eichenfeld et Stephano Endlicher in analectis grammaticis p. 525 sq. e codice Lauantino saeculi VIII uel VIIII (praef. p. XXV) edito. sed non solum codex hic tam neglegenter scriptus est, ut interdum de emendatione misere corruptorum uerborum desperes, uerum etiam libellus ipse magis excerptorum inconditorum quam iustae disputationis speciem praebet. quare primum quae in Seruiano opusculo Varroni tribuenda sint quaerendum est, deinde paucis eius referemus expositionem quorundamque locorum scripturam considerabimus.
Duae enim potissimum partes distinguendae sunt eaedemque prorsus diuersae et nullo inter se uinculo coniunctae, quarum altera rursus ex duabus particulis constat. primum enim Seruius docet quo accentu uocabula latina et graeca enuntianda sint (§ 1-6), deinde nonnullis de accentus et uocis natura interpositis (§ 7. 8), quomodo romani graeca uocabula extulerint (§ 9-15). altera parte doctissime de numero accentuum eorumque indole multis clarissimorum grammaticorum et philosophorum testimoniis adlatis disputatur (§ 17-30). quae uero priore particula de latinorum uerborum accentu proferuntur non modo similiter a Donato I 5, 1 p. 1741 P. Diomede p. 426 P. Prisciano de accentib. p. 1288 P. Mart. Cap. III 272 p. 62 Gr. exponuntur, ut posteriorum grammaticorum doctrinam hic haberi adpareat, uerum etiam cum Maximi Victorini capite34) de accentibus p. 1942 P. ita rebus uerbis exemplis consentiunt, ut alterum alterius librum expilasse manifestum sit, quem Seruium fuisse non dubium est. nam primum nullo modo explicari potest, qua de causa Seruius haud pauca de graecorum uerborum accentibus additurus in fine huius particulae uerba est autem forma acuti accentus ... posuerit quae leniter mutata apud Victorinum re confecta suo loco leguntur. deinde haec prior disputatio (§ 1-6) cum altera (§ 9-15), ut paragraphos interpositas (7. 8) nunc mittam, non modo nullo uinculo conexa est, uerum etiam ab eodem scriptore profecta esse non potest, quia cum supra (§ 5) de graecorum uocabulorum graecis litteris scriptorum accentu actum sit, de eisdem graecis uocabulis quasi re prorsus integra denuo quaeritur. accedit, quod statim prima alterius particulae (§ 9) uerba quod ad latinos accentus attinet siue statiuos siue commutabiles satis dictum ostendunt hanc ex alio fonte ac priorem particulam fluxisse, nam accentuum mutationes ibi nullo uerbo tanguntur. quem fontem in grammaticorum libris, qui hanc rem aut brevissime ut Seruius § 5 expediunt aut omnino praetermittunt, frustra quaesiuimus. cum igitur de conmuni fonte, e quo Seruius plura pauca Victorinus mutuatus sit, cogitari nequeat Seruique libellum ab excerptore quodam neglegentur conpilatum esse praeter ea quae exposui doceant uerba abrupta paragraphi sextae statimque additum dictum Quintiliani35), quod hoc loco neque intellegi nec ferri potest, alteram particulam Seruium e Victorino sumpsisse alteram e scriptore nunc deperdito transtulisse censeo. neutra uero ex Varrone fluxit, si ea sequimur quae certis argumentis probari possunt. his igitur particulis reiectis ad alteram partem magna eruditione insignem (§ 17-30) transeo, quam praeter aliquot Serui additamenta totam e Varrone haustam esse Seruius ipse satis manifeste declarat, qui eius egregiam harum quoque rerum peritiam magnis laudibus effert eumque plurimis et clarissimis auctoribus usum esse adfirmat. utrumque ad mediam quidem prosodiam spectat, sed reliqua ab eodem esse accepta et res artissime inter se coniunctae et Varronis sententia de flexa prosodia § 22 prolata reconditiorumque auctorum doctrina de eadem prosodia e scriptore quodam doctissimo hausta et testimonia aliquot ex aliis scriptoribus repetenda docent. incipiunt autem Varroniana his uerbis (§ 17) Quot ergo sint prosodiae dicendum est. quae enim praecedunt36), quamuis ea primo obtutu principium huius alterius disputationis esse facile contendas, partim Varronis sententiae repugnant, qui infra (§ 24. 8) uocis altitudinem sed non tempora syllabarum accentibus discerni dicit, partim e paragrapho prima repetita sunt, partim ad superiorem expositionem spectant. reliqua neglectis eis quae Serui esse res ipsa docet ad Varronem refero, cuius praeterea paragraphi illae duae prioribus particulis interpositae (7. 8) sunt, in quibus ex parte eadem doctrina recurrit et interiores uocis et accentuum leges tractantur, quibus cetera nituntur.
Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in utroque stoicorum placita secutus37). longitudinem tempore et syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit. omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit, hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue diligentius excribere dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere scripsisse traditur:
neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum38) assaue (uoce quarum aliaue cod.) uoce cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura esset medium minimeque mirum, ut in hancmultorum sensus non aduertat, cum illum qui (ilia quae cod.) in cithara aut tibia (quia cod.) aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum.
minus quidem reliquis prosodiis notam esse pergit, sed primum omnium rerum initia obscura et μέσην initium cantus esse, quae nescio an ad concentum fidium spectent, de quo cf. Westphal l. l. p. 109., deinde omne medium non facile cerni. praeterea auctoritatem doctissimorum scriptorum hanc prosodiam tueri eamque conmemorari praeter alios a grammaticis Glauco Samio et Hermocrate Iasio, a peripateticis Athenodoro et Theophrasto. addere poterat Aristotelem (rhet. III 1) nisi hic flexam quam omittit μέσην nominauit uel generaliter uocis humanae sonos intellexit39) (cf. classical journ. XI p. 73). praeterea non absimilia apud Aristoxenum repperisse uidetur Vitruuius (de archit. V 4, 2), qui quidem auctorem suum non admodum perspicue reddidit. a media prosodia ad flexam transiit subtilissimeque de eius natura quaesiuit, orsus a Glauci Samii sententia, qui sex protulerit prosodias. tres enim harum tralatitias acutam grauem mediam, reliquas uero diuersas tantum formas unius flexae esse, quam Eratosthenes ex acuta in grauem, Theodorus contrario quoque cursu moueri existimauerit. Theodori decretum Varro adsciuit sed singulari ratione excoluit: ‘ceterum (eam) Varro in utramque partem (utraque parte cod.) moueri arbitratur, neque hoc (hic cod.) facile fieri sine media, eamque acutum plerumque esse potius quam grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se’. in quibus uerba eamque acutam plerumque esse potius quam grauem aut tollenda sunt aut corrigenda, quae et in sequentibus prorsus negleguntur et per se inepta sunt, nam prosodiam quandam, quae plerumque acuta interdum grauis est, peculiarem sane nemo dixerit. acrius locum intuenti et a uerbis quod ea propius utramque est proficiscenti non dubium tibi uidebitur in uerbis illis suspectis aliquid de transitu acutae et grauis ad mediam ut quae utrique propior sit dictum fuisse et tale quid contextui necessarium esse. putabam igitur eamque acutae plerumque coiisse potius scribendum esse, sed cum perfectum nusquam in hac expositione conpareat, tam leni remedio non defungimur, sed aliquanto liberius procedendum et sic fere scribendum est: eamque acutae coniunctam plerumque esse potius, qua ratione si non uerba certe sententiam scriptoris recuperatam esse mihi est persuasum. unum quidem restat. de acuta sola enim dicitur, quamuis ex sequentibus quod ea propius utramque est satis eluceat utrique prosodiae eam propiorem esse quam alteri acutam alteri grauem. sed hoc quominus a librario peccatum mihique sanandum ducam excerptoris prohibeor socordia, qui num haec religiose ut debuit rettulerit uel omnino intellexerit ualde dubito. Varronis autem disputationem hanc fuisse uides, cum media prosodia et acutae et graui propior sit, quam quae utrique est contraria, in flexa prosodia uocem plerumque non magnum illum transitum ab acuta ad grauem, a graui ad acutam facere, sed hunc minorem ab acuta ad mediam, a media ad grauem40). quae quibusdamSerui nugis interpositis proxime de media uix suo loco leguntur, ad Varronem quamquam misere deprauata referenda existimo, quem de singulari natura acutae prosodiae disputasse eique reliquas opposuisse suspicor, ut ita mediam graui potius quam acutae conparauerit, nam altitudine eam non longius ab acutu, quam a graui abesse uidimus cf. Corssenum l. l. p. 24241). his expositis de prosodiarum natura et nominibus grauissimis auctoribus laudatis tractauit. prosodiam cuius uaria nomina apud Gellium XIII 6, 1, uarias definitiones habes apud Theodosium p. 61, totam in altitudine uocis positam ideoque musicis sonis finitimam esse dixit42), unde etiam nomina singulorum accentuum, quotcunque grammatici uel rhetores excogitauerint, facilem explicationem habere. in primis de acutae natura egregie disputauit quam graui breuiorem esse dixit, ut in organis musicis et citharae chorda tenuior acutiorem sonum habeat, et tibiae quo angustiores eo acutiores ‘adeo ut corniculo uel βομβυκίῳ43) addito grauior sonus reddatur; quod crassior exit in aera’. pariter in pulsu chordarum citius acutam transuolare, et chordas quarum sonus grauior longiores esse, quod laxius tendantur. fistulae quoque calamos breuissimos acutissimos esse et tibias quo acutiores eo breuiores44),
et his (ut Serui uerbis utar) foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt, tam uocem reddunt acutam; sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam istamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum tempus protrahatur.
perperam Vindobonenses haec in duo enuntiata discerpsisse uiderunt Weil et Benloew l. l. p. 10, sed quid lateat sub istamina uel stamina, quae frequens corruptio est, non adsecuti sunt. mihi non dubium uidetur, quin discrimina sonorum in uoce humana quibuscum singula tibiae foramina sonosque per ea emissos conparauerit, hic significanda fuerint, quae nos dicimus intervalle (cf. Aristox. l. l. p. 15), ideoque suspicor uocem graecam διαστήματα, quam non magis intellexit librarius quam omnia graeca, ita corruptam esse. denique de notis et ordine accentuum Varro disputauit. quod autem supra posui Varronem non solum de accentibus egisse, uerum etiam de spiritu et syllabarum longitudine et breuitate, id extrema libelli Seruiani confirmatur particula, qua de longitudine syllabarum diuersisque metricorum et rhythmicorum rationibus (cf. A. Rossbach griech. rhythm. p. 18) eum disputasse docemur.
Antequam quaerimus quo in libro has res scriptor persecutus sit, pauca de eius auctoribus et nostro Varronianae doctrinae auctore interponenda sunt. usus est Varro Tyrannionis45) libro, quem hanc tenuem θεωρίαν tractasse e Ciceronis epistula ad Atticum XII 6, 2 notum erat; minus certum uidetur num has quaestiones de generalibus prosodiarum legibus in libro περὶ τῆς Ὁμηρικῆς προσῳδίας, recte ad maiorem Tyrannionem relato ab H. Planero de Tyrann. gramm. p. 7, exposuerit. huius uero sententiam de quattuor prosodiis cum suam fecerit, non inprobabile est eum ex eodem libro haec illa de priorum grammaticorum placitis accepisse. ex his auctoribus non magis constat de Dionysio Olumpio quam de Epicharmo Syracusano 46). Glaucus Samius47) idem fuisse uidetur ac Glaucon Teius, ut eius patriam ueteres non certo explorasse uideantur, quem Aristoteles48) de actione uel de usu uocis in dicendo scripsisse testatur eundemque librum uel Tyrannio uel Varro inspexit. Theodori Byzantii, quem Plato (Phaedr. p. 226 E) λογοδαίδαλον uocat, artem rhetoricam (cf. Dionys. Hal. de Isaeo 21 p. 211 Sylb. Cic. Brut. 12, 48. L. Spengel art. script. p. 98 sq.) in usum suum Varronem, ut ita breuitatis causa loquar, conuertisse puto, nam Theodorum οὗ τὸ φωνασκικὸν φέρεται βιβλίον πάγκαλον (Laert. Diog. II 103) Gadarenum uel Rhodium (cf. Quint. III 1, 7. G. Westermann gesch. d. beredsk. I p. 186 sq.) fuisse ueri estsimile. Ephorus quoque Isocratis discipulus in libro περὶ λέξεως (cf. Theo progymn. II p. 71, 22 Sp. Cic. orat. 57, 172. 57, 191. 64, 218) de rhythmo oratorio eodemque loco de accentu puto egit. paucissima de grammaticis dicenda sunt. de Hermocrate Iasio nihil conpertum nisi eum Callimachi magistrum fuisse (Suid. Καλλίμαχος cf. Mar. Vict. I 4, 96 p. 2468 P), Eratosthenes Cyrenaeus in libro musico uel mathematico (cf. G. Bernhardy Eratosth. p. 169) suam de flexo accentu sententiam exposuit, Dionysius Thrax de tribus accentibus uolgaribus in arte grammatica (Bekker anecd. gr. II p. 629 sq.) dixit, Ammonium Alexandrinum obseruationes de rebus prosodiacis fecisse scimus (Bekk. l. l. I p. 470. III p. 1006). restant peripatetici Athenodorus et Theophrastus, quorum alterum quamquam summi acuminis uirum usquam memoratum49) non inuenio, alter num de media prosodia in libro περὶ τέχνης ῥητορικῆς uel περὶ λέξεως (cf. Max. Schmidt de Theophr. rhet.50) p. 37 sq. H. Vsener anal. Theophr. p. 20) an in libris περὶ μουσικῆς locutus sit incertum est, ex his uero tantum non omnia de musicis organis et sonorum rationibus Varronem mutuatum esse admodum ueri simile est. his adnumerare licet Aristoxenum, quem in superioribus interdum testem protulimus; quamquam enim Theophrastus in musicis rebus ab aemulo suo magno non ita longe discessisse uidetur (cf. Aristox. ap. Boeth. de mus. V 3 p. 1288 Mign. Theophr. ap. Porphyr. l. l. p. 241 sq.), Varro sine dubio omnium musicorum principem non neglexit, cuius libros eum lectitasse infra quoque uidebimus. tot antiquissimorum et magnam partem reconditorum scriptorum libros consuluit uel saltem sententias rettulit, ut optime hinc quanto studio et quali eruditione hos libros conposuerit conligamus.
Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum carminum conmentatore51), qui hunc antiquae eruditionis pannum cum ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror.
Quaerentibus in quo libro operis de sermone latino haec disputatio posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt (cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati artem poet. 202 sic scribit ‘Varro ait in III disciplinarum et ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum’. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce legimus, quo consensuVarronem in hac libelli Seruiani parte ubique fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20 sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica52) erat pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf. C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus. p. 142 sq.)
In tertio igitur libro easdem res perlustrauit Varro quas antea Aristophanem Byzantium (p. 12 ed. A. Nauck, cf. C. Goettling lehre v. acc. d. gr. spr. p. 10 sq. A. Rossbach griech. rhythmik p. 33. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. CCXVIIII sq.) consociasse Arcadius quem dicunt testatur (p. 212 Schm.): τρίχα τεμὼν τὴν κίνησιν τῆς φωνῆς, τὸ μὲν εἰς χρόνους, τὸ δὲ εἰς τόνους, τὸ δὲ εἰς αὐτὸ τὸ πνεῦμα. καὶ τοὺς μὲν χρόνους τοῖς ῥυθμοῖς ᾔκασε, τοὺς δὲ τόνους τοῖς τόνοις τῆς μουσικῆς (cf. Theodos. p. 204, 6 Goettl.). accentus igitur musicam naturam Aristophanem reliquosque quos supra recensui secutus agnouit neque in legibus generalibus inuestigandis se continuit sed etiam usum prosodiarum in singulis uocabulorum generibus eum explicuisse Gelli locus (fr. 61) a quo orsus sum ostendit. quod in reliquis quoque rebus sine dubio fecit. de syllabarum temporibus53) praeter ea quae Seruius habet quid docuerit dici nequit54). conmunem certe syllabam ab eo mediam esse adpellatam e Mario Victorino I 5 p. 30 G. p. 2471 P. suspicor, quem ne plura hoc capite e Varrone hausisse putes Luciani Muelleri uide disputationem (l. l. p. 16 sq.). ordinem autem rerum si Seruio est fides hunc instituit, ut primo de spiritu deinde de accentu postremo de syllabarum longitudine et breuitate ageret, quae ratio praeterea eo conmendatur, quod ita simplicissimum transitum ad sequentem sibi parauit librum.
Quartus enim liber de rebus metricis erat, quas Varronem explicuisse sat magnus fragmentorum numerus demonstrat, in hoc libro explicuisse euincit Rufini testimonium probabiliter emendatum (cf. supra p. 47). et egregia congruentia qua tam apte et conuenienter argumenta tertii et quarti libri sese excipiunt haud sane mediocriter hanc rerum dispositionem firmare ac munire mihi uidetur.
Versus secundum Varronem (fr. 69) uerborum iunctura est, quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. quam definitionem qui proposuit praemittere debuit quid sint articuli commata rhythmus. propterea Varroni tribui quae apud Victorinum, quem Aphthonium dici mauolt Th. Bergk philolog. XVI p. 639 sq., hoc fragmentum praecedunt et de colis commatisque agunt (fr. 68). de differentia metri ac rhythmi M. Terentium dixisse certiores nos facit Diomedes (fr. 66), e quo testimonio de utriusque natura eum disseruisse sequitur. quae igitur apud Victorinum et Diomedem, ad quos frustula quaedam huius libri peruenisse iam uidimus, de hac re conuenientia inter se leguntur, probabiliter ad Varronem referemus. confirmatur autem hoc Augustini auctoritate, quem in libris de musica e Varronis libro de eadem re scripto hausisse recte uidit H. Weil in Fleckeiseni annal. 1862 p. 336. 344 cf. Bergk l. s. p. 641, praeterea ad eundem pertinent quae uterque de poetice (fr. 59) habet cl. Isidori orig. VIII 7, 3 et Varronis Parmenone ap. Nonium u. poesis p. 428. circumspecto uero in his rebus iudicio opus est, cum non solum omnes fere scriptores metrici latini a Caesio Basso (cf. O. Iahn conm. in Pers. sat. VI 1 p. 211 sq. H. Wentzel symbola crit. ad hist. script. metr. lat. p. 6. E. a Leutsch philolog. XI p. 739 sq.) pendeant, e quo Atilium Fortunatianum Diomedem Terentianum Maurum hausisse ostendit C. Lachmann praef. Terent. Maur. p. XVI. cf. Wentzel l. l., uerum etiam omnes cum bona et antiqua doctrina posteriorum temporum uana inuenta dubiasque uel falsas obseruationes miscuisse et confudisse constet (cf. A. Rossbach de metr. graec. disp. alt. p. 16 sq. R. Westphal d. fragm. u. lehrs. d. griech. rhythm. p. 102. 113. al. I. Caesar grundz. d. griech. rhythm. p. 273 sq. H. Weil l. s. s. p. 338 sq. Luc. Mueller de re metr. poet. lat. p. 16 sq.). praeterea Mari Victorini ars grammatica de orthographia et metrica ratione et Diomedis liber tertius tam mire inter se consentiunt55), ut conmunem auctorem siue Caesius Bassus siue alius fuit prodant. quibus omnibus consideratis in eis quae necessario uel saltem certis rationibus a Varrone repetenda suat me continere quam omnia quae eo non indigna uidentur credule congerere malui.
In rhythmo definiendo Aristoxenum Varro secutus est. M. Terentio est enim ‘rhythmus pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsi et thesi, uel tempus quo syllabas metimur’ (fr. 64), Aristoxeno ῥυθμός ἐστι χρόνων τάξις (Max. Planud. in Hermog. id. V p. 454 W. cf. anon. schol. VII p. 892) uel χρόνος διῃρῃμένος ἐφ᾽ ἑκάστῳ τῶν ῥυθμίζεσθαι δυναμένων (Bacch. p. 22 Meib.), quas generaliter positas definitiones eum ad rhythmum qui in uoce ualet pergentem ita circumscripsisse, ut Varroniana proxime ad eam accedat R. Westphal l. l. p. 86 sq. p. 101. cl. Aristox. rhythm. elem. p. 272. 276 Mor. ostendit 56). etiam inmetro explicando, de quo quid Aristoxenus senserit ex Aristide Quintiliano57) (cf. A. Rossbach griech. metr. p. 13 sq.) conligendum est, ab hoc non discessit, nam metrum rhythmum modo finitum dixit (fr. 65), et hac definitione nixus quid inter utrumque discrimen sit accuratius exposuit (fr. 66). cum autem in metri definitione praecipuum ei sit quod finem habet, statim hoc loco eum disputasse existimo de finibus uel clausulis metrorum (fr. 67), de quibus cf. R. Bentley sched. de metr. Terent. p. 8. ad Terent. Adelph. IIII 4,1. G. Hermann elem. doctr. metr. p. 181. 432. deinde partes quasi metri recensendae erant cola commata periodi (fr. 68), cf. Westphal philol. XX p. 79 sq., quorum colon est quod finitis constat pedibus, comma in quo pars pedis remanet, quae nomina constanter confunduntur, ut a Diomede p. 498, 10, immo a Victorino ipso qui statim post has definitiones (I 13, 2 p. 2498 p. arma uirumque cano colon adpellat, cum sit comma, cf. Atilium Fortunatianum quem dicunt II 28, 8 p. 2699 P. utrumque igitur ad caesuram spectat, quae si cum fine pedis conuenit colon, si in pedem incidit comma efficit58). uersum autem a metro ita distinxit, ut eum caesura in duas diuidi partes diceret, quod in definitione uersus supra scripta a (fr. 69) Victorino ut omnia fere quae ad nos nunc pertinent obscuratum quamquam non prorsus deletum, manifestis uerbis Augustinus et Victorinus aliis locis tradunt (cf. H. Weil l. l. p. 336); eumque uocari a uersura et a dimetro ad hexametrum progredi uoluit. qui uero uersus faciant uates a uersibus uiendis nuncupari uel graece poetas a ποιεῖν (fr. 70), unde poetice quoque et poesis et poema sint ducta, quorum illa ars ipsa, altera perpetuum argumentum uersibus tractatum ut Enni annales, tertium carmen quodque uel minus uel maius sit. hoc secundum stoicos dictum esse docet Posidonius apud Laert. Diog. VII 60: ποίημα δὲ ἐστιν, ὡς ὁ Ποσειδώνιός φησιν ἐν τῇ περὶ λέξεως εἰσαγωγῇ, λέξις ἔμμετρος ἢ ἔρρυθμος μετὰ σκευῆς τὸ λογοειδὲς ἐκβεβηκυῖα‧ τὸ ἔρρυθμον δὲ εἶναι τὸ ῾Γαῖα μεγίστη᾽ καὶ ῾Διὸς αἰθήρ᾽. ποίησις δὲ ἐστι σημαντικὸν ποίημα μίμησιν περιέχον θείων καὶ ἀνθρωπείων (cf. R. Schmidt stoic. gramm. p. 50. Lucil. ap. Non. u. poesis p. 428). breuiter tum quibus uersuum generibus poetae latini59) usi sint significant, ut mihi quidem uidetur. ad hunc igitur locum Rufini testimonium (fr. 71) de fabulis Plautinis et Terentianis (cf. F. Ritschl parerga Plaut. et Terent. I p. 359) refero.
His praemissis ad singula versuum genera transiit, quae eodem quo plerumque ea metrici latini ordine proferre solent, eum recensuisse puto, ut primum γένος ἴσον διπλάσιον ἡμιόλιον, deinde uersus conpositos tractaret. diligenter haec omnia persecutus est, ut fragmenta quae huc pertinere docuit Ritschl quaest. Varr. p. 34 sq. demonstrant. quid uero de singulis statuerit relliquiarum paucitas disceptare uetat. nam nihil fere de metris dactylicis traditum, pauca de iambicis, paucissima de conpositis. quamuis enim in Diomedis expositione de hexametro dactylico quaedam a Varrone repetita esse credam, praesertim quae de nominibus eius p. 494 sq. et incisionibus p. 497 (cl. Victorino I 19, 2 p. 2508 P.) leguntur, tamen minus certa sunt, quam quae in fragmentorum seriem recipienda duxerim. unum tantum superest frustulum quod huc spectat (fr. 72). Archilochum enim trimetro dactylico uel heroo unam syllabam addidisse et talem uersum effecisse tradidit ‘omnipotente parente meo’ quod metrum Seruius (centimetr. p. 369 Gaisf. p. 1820 P.) Alcmanium60) dicit, Archilochium contra tetrametrum dactylicum acatalectum spondeo finitum Seruius et Victorinus l. l. adpellant. e iambicis metris Varronem de senario locutum esse scimus, e quo additis tribus syllabis septenarius (fr. 73), praepositis duobus pedibusiambicis octonarius (fr. 75) fieret. praeterea de nota quadam transuersa breuibus syllabis pro longis positis in septenario adscribenda egit (fr. 74), quod praeceptum apud Rufinum Diomedis de septenario testimonium excipit, nullo tamen cum hoc uinculo coniunctum est. ‘non potest enim’ ut Ritscheli uerbis (quaest. Varr. p. 35) utar,
non hic esse utriusque nexus, ut a modo, quo septenarius fieret e senario, transiretur ad talium septenariorum commemorationem, quorum media syllaba breuis haberetur: qualium constat non minorem esse multitudinem, quam quorum media syllaba admisit hiatum. in huiusmodi igitur locis h. e. cum in mediis septenariis tum ubicunque breuis est pro longa syllaba, ut in extremis uersibus arsi terminatis, Varro poni iussit hanc notam metricam;
cf. G. Hermann l. l. p. 149 sq. ex senario iambico alium uersum nasci uoluit (fr. 76), quem Marius Plotius p. 270 G. p. 2642 P. dimetrum iambicum catalecticum Anacreontium dicit (cf. Serui centimetr. p. 366 G. p. 1818 P. Terent. Maur. 2480 sq.). si nouum carmen hoc Diomedes nuncupat id non de aetate qua primum eo usi sint ualere docet priscum carmen populare uirginum Bottiacarum ἴωμεν εἰς Ἀθήνας (Plut. quaest. gr. 35 cf. Rossbach u. Westphal l. l. p. 197) et Simonidis ἐβόμβησεν θαλάσσα (fr. 1 Bergk.), sed cum Ritschelio l. l. p. 36 carmen nondum conmemoratum intellegendum est. uersuum conpositorum a Varrone explanatorum unum extat exemplum (fr. 77). paroemiacum cum ithyphallico coniunctum (cf. Hermann l. l. p. 592. Rossbach u. Westphal p. 358) Archilochium metrum dixit (cf. Seru. cent. p. 376 G. ubi pessime Putschius p. 1825 partheniaco pro paroemiaco edidit). hae exiguae relliquiae disputationis Varronianae supersunt61), qua singula uersuum genera haud paucis sine dubio poetarum potissimum latinorum, ubi fieri potuit, exemplis additis percensuit.
Quem uero in rebus metricis auctorem praecipue M. Terentius secutus sit ex tam paucis relliquiis expiscari difficile est. si magis de Heliodori metrici aetate, de qua post Ritschelium d. alexandr. biblioth. p. 138 sq. nuper in uarias partes discesserunt H. Keil quaest. gramm. p. 14 sq. C. Wachsmuth philol. XVI p. 618 sq. H. Lipsius in Fleckeiseni ann. 1860 p. 609 sq., constaret, de hoc cogitauerim. eundem metricum ac rhetorem Horati comitem in itinere Brundisino (sat. I 5, 2. cf. I.G.F. Estrée Horat. prosopogr. p. 195) esse mihi quoque (cf. Th. Bergk nou. mus. rhen. I p. 374 sq.) ualde ueri simile uidetur et temporum ratio ut infra uidebimus non obstat, quominus huius uiri scriptis Varro usus sit, nam Horati saturam illam anno u. c. DCCXVII scriptam esse probauerunt C. Kirchner quaest. Horat. p. 58 sq. C. Franke fast. Horat. p. 96 sq. Varro autem artem metricam, quam praeterea in transcursu quasi tractauit, si magna Hephaestionis uolumina (cf. A. Rossbach d. Hephaest. Alexandr. libr. p. 8 sq.) conparamus, uix ipse primus constituit atque elaborauit, sed ut solet a graeco quodam scriptore transtulit, Heliodorus autem princeps τῶν συμπλεκόντων τῇ μετρικῇ θεωρίᾳ τὴν περὶ ῥυθμῶν (Arist. Quint, p. 40 Meib. cf. I. Caesar grundz. d. gr. rhythm. p. 226) fuisse uidetur, et ‘inter graecos huius (metricae) artis aut primus aut solus est’ (Mar. Vict. II 9, 8 p. 2541 P. cf. Westphal d. fragm. d. gr. rhythm. p. 12 sq.) quam ratiocinationem si non prorsus aspernaris addiderim, quod per se non magni momenti esse concedo, Heliodorum uersus iambicos de quibus Varronem quoque diligenter egisse uidimus, magna subtilitate persecutum esse, id quod demonstrat Prisciani libellus de metris Terentianis (cf. H. Keil l. l. p. 13), eundemque de dimetro catalectico disputasse eiusque exemplum Simonidis uersum supra conmemoratum (Prisc. l. l. II p. 428, 7) proposuisse, qui cum exemploquod Varronem adtulisse Diomedes testatur (fr. 76) etiam in spondeo secundo loco posito conuenit (cf. C. L. Schneider lat. gramm. I 1 p. 683).
Hoc uero argumento subtiliter tractato, satis amplo profecto et inpedito, Varronem totum librum quartum expleuisse arbitror. accedebat autem ni uehementer fallor aliud. non erat enim, cur in opere de sermone latino, quo tam accurate poetarum metra scriptorem inlustrasse uidimus, solutae orationis numeros neglegeret. in quibus explicandis antiquos haud mediocriter uersatos esse et inde a sophistarum Hippiae et Gorgiae temporibus praesertim qui de arte dicendi scripserunt huic doctrinae operam dedisse notum est (cf. Aristot. rhet. III 8. Cic. orat. 41, 140 sq. Quint. inst. orat. VIIII 4, 45 sq. E. M. Cope journ. of class. a. sacr. philol. III p. 51 sq.). Varronem autem non solum talia scripta ut Ephori περὶ λέξεως et Theophrasti libros in quibus prosae numeros tractauerat (cf. supra p. 61. Max. Schmidt l. l. p. 45 sq.) in hoc opere conscribendo consuluisse supra uidimus, uerum etiam ipsum opus siue titulum spectamus siue argumentum admodum simile et propinquum est eis libris, qui περὶ λέξεως inscripti artis rhetoricae partem de elocutione (cf. L. Spengel ueb. d. stud. d. rhetorik b. d. alt. p. 26) docebant (cf. E. Meier opusc. II p. 18. G. Westermann gesch. d. bereds. I p. 138. 171). in quibus cum orationis solutae numeros exponere solerent ex argumenti simillimi indole id Varronem quoque fecisse probabile est. grauius autem est, quod ab opere in quo puri sermonis praecepta danda erant prosae numeri, quorum scientia unicuique publice dicenti necessaria erat, non magis alieni erant quam poetarum metra. haec igitur cum a Varrone tractata esse sciamus, de illis satis probabiliter idem conligere possumus. testimonia certa et manifesta huius rei non repperi. non autem inconsiderate contendere mihi uideor alicuius momenti in hac quaestione esse Rufini locum qui in libello de metris oratorum e Cicerone et Victorino maximam partem excerpto Varronem de numeris scripsisse testatur (fr. 78), quod in illo opusculo et rerum conexu de prosae tantum numeris accipi potest. Rufinum excerptorem quidem neglegentissimum et stupidum cum libris nostris uel ipsum uel quod magis placet aliis intercedentibus usum esse uiderimus ad eosdem hoc testimonium spectare existimo.62) quod fortasse aliquo modo Diomedis confirmatur auctoritate qui in libri secundi capite de conpositione, quamuis ibi constanter Ciceronis et Quintiliani libros rhetoricos adhibeat, haec scribit (p. 465, 1):
nam structurae obseruatio bipartita tam ad oratorias uirtutes quam ad partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere rhetorico trahitur trina ratione colligitur et est primum incisum, hoc graeci comma nominant; ex commatibus [hoc est incisis] membrum fit, quod illi colon appellant; ex commatibus et colis periodus constat, quam nostri conprehensionem dicunt. alterum ad officium artis grammaticae refertur hoc est ad pedes, si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula struitur; quare (quod codd.) genus hoc possis grammaticum, illud rhetoricum magis dicere.
Pergo ad librum quintum. huc referendum est teste Romano, cui omnia horum librorum frustula Charisius debet, fragmentum de interiectione (fr. 81), de quo optime disputantem audi Ottonem Iahn in conmentatione ueber die kunsturtheile bei Plinius (ber. d. saechs. gesellsch. d. wiss. II 1850 p. 114):
das ungeschickt wiederholte ut ait Varro, inquit Varro beweist, dass wir es hier mit einem excerpt zu thun haben, welches aus einer laengern auseinandersetzung die hauptpunkte zusammengerueckt hat, aus der auch die zunaechst folgenden bemerkungen entlehnt sein werden. ohne zweifel gehoert alles genau zusammen. Varro handelte von den interiectionen, durch welche ganz vorzugsweise ein characteristischer ausdruck der gemuethsstimmung hervorgebracht wird, und zugleich von andern mitteln der sprachlichen darstellung, um diese wirkung zu erreichen. dabei hatte er vom ἦθος und πάθος gesprochen und die dichter auf deren beispiel er sich berufen musste, nach dieser richtung kurz charakterisirt. so erklaert sich die sonst auffallende erscheinung in einer grammatischen schrift de latino sermone eine bemerkung dieser art zu finden.
artem ἤθη et πάθη recte et pulchre exprimendi et oratoribus et poetis esse maxime necessariam Cicero orat. 37, 128.63) Quint. inst. orat. VI 2, 8 sq. Macrobi quae ex libro saturnaliorum IIII extant satis ostendunt, in his igitur libris, quibus quid pura et elegans latinitas postularet docebatur, rem tam magni momenti intactam relinquere non licuit. e loco nostro uero facile intellegitur in libro quinto continentis sermonis uirtutes expositas fuisse, quod argumentum quam prope ad rhetorum praecepta de eisdem rebus accedat sua sponte adparet. nemo ignorat, quanta subtilitate et rhetores et grammatici de uirtutibus et uitiis orationis disserant et infinitas eorum partitiones et definitiones proferant. longum est nec necesse pluribus de hac re agere quae Ciceronem uel Quintilianum, Diomedem uel Donatum, ut taceam posteriores rhetores graecos et latinos, inspicienti obicitur. propagata eratharum rerum expositio ad utriusque artis auctores inde ab eo tempore quo sophistae utrique studuerunt (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 23 sq. L. Spengel art. script. p. 39 sq.), quod ueteres quoque grammaticos Romae fecisse Suetonius64) narrat, et quamquam postea schemata λέξεως quae aut ad grammaticum aut ad rhetorem pertinerent inter se distinguere uoluerunt (cf. Quint. inst. orat. VIIII 3, 2. Donat. III 5, 1 p. 1773 P.), tamen easdem maxime figuras apud utrosque enumeratas inuenies. de eadem re, uirtutes dico et uitia sermonis, Varronem dixisse Romani testimonium indicat, quod quomodo, quamquam sine dubio multo simplicius et doctius quam posteriores, in singulis instituerit non liquet. loco nostro (cf. Ritschl parerg. Plaut. et Ter. I p. 194 sq.) Titinnius Terentius Atta pulchrae ἠθοποιίας uel morum descriptionis causa laudantur, Trabea contra Atilius Caecilius adfectus facile mouere dicuntur, quarum rerum exempla, a Varrone certo non parce adposita, paucissimis exceptis Romanus uel Charisius omisit. e Terentio enim ἠθοποιίας principe (cf. Varr. Parmen. ap. Non. u. poscere p. 374) adfectus exemplum profertur, quod ex meris exclamationibus constat. addit scriptor, tale enuntiatum, quamquam interiectionis particula desit,65) tamen interiectianimi causa ita uocari. secuntur quaedam irascentis amantis dolentis exempla.66)
In eodem libro de tribus dicendi generibus a poetis et oratoribus usurpatis dixit. Gelli enim libri sexti caput XIIII sumptum esse ex libris de sermone latino Ritschelio non inprobabile uidebatur, qui quaest. Varr. p. 15 et nou. mus. rhen. VI p. 524 diiudicare noluit, utrum hoc testimonium ad libros de proprietate scriptorum an ad nostros spectaret. prius illud non ita ueri simile est, postquam reperto Hieronymi indice libros περὶ χαρακτήρων (Char. p. 189) non eosdem atque eos de proprietate scriptorum esse, sed potius conuenire cum libris de descriptionibus Ritschelius l. l. p. 520 perspexit, nam nunc in hac re disceptanda nomen χαρακτῆρες a Gellio initio capitis positum nullius momenti est. accedit quod libros de proprietate scriptorum numquam Gellius conmemorat nihilque fere adhuc de eis constat, ut dubium et lubricum uideatur unum fragmentum ad eos referre. maximi contra ponderis est, quod genera dicendi tamquam orationis uirtutes praedicantur (fr. 80) ‘quibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.' his rebus cum librum quintum destinatumfuisse uiderimus, haec67) indidem fluxisse confidenter adfirmo. tria igitur genera dicendi sunt (cf. Cic. orat 5, 20. Quint. XII 10, 58) a Graecis ἁδρὸν ἰσχνὸν μέσον, quae Theophrastum primum agnouisse sequitur e Dionys. Hal. de Dem. ui dic. 3. Lys. 6 (cf. Westermann l. s. p. 170), a Romanis uber mediocre gracile adpellata, quae uirtutes si modum excedunt uitia fiunt. latinorum poetarum exempla esse ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium, eandemque orationis diuersitatem teste Polybio et Rutilio prae se tulisse claros legates quos a. u. DLXXXXVIIII Athenienses Romam miserint (cf. Cic. acad. pr. II 45, 137), Carneadem academicum Diogenem stoicum Critolaum peripateticum. cum uero hoc fragmento iterum uideamus, quam arte ubique oratorum et poetarum loquendi morem coniunxerit, iure nostro in hoc libro de discrimine solutae et poeticae orationis actum esse expectamus ideoque huic libro uindicamus quae Isidorus I 37 habet (fr. 79). quamquam non sine ulla haesitatione hoc factum esse fateor. non desunt quidem uestigia Isidori auctores libros nostros adhibuisse, quod adnotatione nostra discas, sed parum liquet, quibus operibus Varronianis illi omnino usi sint, quam ut certo demonstrari possit cui libro singula frustula debuerint. quare etiam omnes fere Isidori etymologias nisi aliorum testimoniis tribuuntur grammaticis libris neglexi, nec dubium est quin eae omnes uel saltem longe maximam partem ex aliis libris excerptae sint, nunquam uero eis de librorum indole ac ratione quidquam doceatur. fragmentum de quo nunc loquor e quodam libro sumptum esse oportet, in quo de prosa et eloquentia disputabatur, quod etiamsi in pluribus fieri potuit ut in libris rhetoricorum, tamen librorum nostrorum uestigiaquae hunc locum apud Isidorum excipiunt68) et poetarum et prosae scriptorum conparatio ut ad eosdem hoc frustulum referam me mouent. initio igitur libri quinti de hac re Varronem disseruisse breuiterque quo tempore utrumque ortum sit adiecisse credo. carmina enim inde ab antiquissimis temporibus esse cantata existimauit, et soluta oratione primum apud graecos Pherecydem Syrium (cf. Suid. Φερεκύδης. F. G. Sturz Pherecyd. fragm. p. 11 sq. ed. alt.), apud Romanos Appium Claudium Caecum (cf. Cic. Brut. 16, 61. H. Meyer orat. rom. fragm. p. 1 sq.) scripsisse. deinde ad genera dicendi transiit et ubi et quatenus adhibenda in sermone urbano sint exposuit, quo facto singulas virtutes orationis et uitia recensuit. denique de uocabulorum significatione (fr. 83. 84. 85. 86) secundum usum elegantioris latinitatis69) deque aliorum formis praestantioribus70) (fr. 88. 89) locutus est, sed ex paucis et exiguis relliquiis nec ordo rerum nec ratio expositionis indagari potest.