Ergo hinc ergo procul manus profanæ
Vulgi chalcographon inauspicati,
Impuræque operæ procul facessant,
Ne interdicto aditu improbaque fronte
Res spurcetur et inquinetur alma.
Ne quis nesciat: hoc sacrum est volumen.
Heu chalcographi mali et miselli,
Nullas ne scholicas quidem aut aniles
Nugellas dare formulis periti,
Quid sanctas male taminatis artes,
Incestaque manu novem Sororum
Funestatis opes laboriosas?
Quid non promitis ita ab officina
Illuc projicier fodique dignum
Quo ventris retrimenta deferuntur?
Ergo hinc ergo procul profani abite,
Vos, o chalcographi mali et miselli!
Sit dictum satis: hoc sacrum est volumen
Quod noster Godofredus, ille noster,
Ille, inquam, Biturix, Pii misertus,
Lethæa carie eruit sepultum,
Ductu Longuolii sui atque ope usus.

V

Torinus lectori felicitatem.

Hasce plusculas recognitiones, lector optime, oro non admirare. Sic eas ab exemplari vetere diversas collegi, ut tibi non pigra manu librum emendare possis. Errores chalcographis imponerem; sed ars ipsa prelaria suopte more hoc in se habet, ut ne libellus quidem sine aliqua menda prorsus imprimi possit. Vale.

Ad studiosum Epigramma per Torinum.

Oppida si centum, centum si sedulus urbes
Certo cum spacio, lector, adire paras,
Centena portus si cum statione marinos
Excupis, et recta doctior ire via,
Hunc tibi comprimis habilem studiose libellum
In dextra gratus semper habeto manu.

W

Torinus ad Librum.

I, Liber, ad vatum penetralia sacra piorum;
Es facilis, tersus, candidus, atque probus.
Exornatus habes nardosque, rosasque, crocosque,
Cum Phœbo et latias numina grata Deas.
Ne vereare Deos tecum vectare faventes,
Spirantem lauros te super astra ferent.

Agnes Torina, virguncularum modestissima suavissimaque, de tumulo viatorem alloquitur.

Qui levibus transis pedibus, dilecte viator,
Siste parum; ecce, tibi dicere pauca libet.
Vive memor leti, viciis abstersus, et illam
Spem tibi vivendi, si sapis, abjicito.
Ore nites hodie pulchro, sed stamine secto
Protinus in nihilum te impia Parca rapit.
Hoc experta scio, quoniam virguncula nuper
Annos nata decem rapta repente fui.
Ut rosa florebam sociis virtutibus illis
Quæ cerni in tenera virginitate solent.
Sed tamen interii crudelibus obruta fatis,
Iam data carnivoris vermibus esca meis.
Vermibus esca meis iaceo data, non tamen usque
Usque adeo exanguis quin tibi vera loquar.
Ore loquor latio, nec mirum, candide amice,
Filia nam vatis sum memoranda pii.
Imbutam ausonia cupiens me reddere lingua
Artibus et pariter me decorare bonis,
Nocte dieque docens, pater ut charissimus, ipse
Fundamenta mihi dulcia et ampla dabat.
Docta forem celebres nimirum amplexa camænas,
Et canerem blandis carmina pulchra modis.
Oscula chara mihi genitor meus inde dedisset,
Imponens capiti laurea serta meo.
O miseras hominum sortes! O vota caduca!
In terris nihil est quod solidum esse queat.
Non solum miseris mortalibus obvia mors est,
Sed tacito insidians clam subit ilia pede.
Ah! caveas igitur, caveas moriture, profecto
Omnia sub modico tempore lapsa ruunt.
Tu dum vivis adhuc, magnos dum quæris honores,
Instabili[558] et rapide pergis obire gradu.
Si contentus abis hoc uno denique certo
Consilio, et tu me dicere vera putas,
Sparge mihi flores, violas et lilia, nardos;
Funde preces etiam, si placet, et lachrymas.
Me facies superum precibus conscendere ad axem,
Lux ubi perpetua est, pax et amœna quies.
Hoc erat exiguum quod ego te scire volebam,
Vive memor leti, mox periture. Vale.
Obiit ubi erat nata, Parisiis, xxv augusti,
anno Do[mini] M.D.XXII.

Vixit annos novem, menses undecim, dies fere triginta. Horas scit nemo. Momenta solus novit Deus.


PATER et FILIA collocutores.

P. Vermibus esca iaces, charissima filia! tu me
Linquis in assiduis fletibus et lachrymis.
F. Chare pater! lachrymis parcas et fletibus, actum
Est de me. Iuvenes mors rapit atque senes.
P. Parcere non possum diris nec planctibus. Eia!
Debueram in mortem iustius ire prior.
F. Sic fore non placuit fatis cœlestibus. Ad me,
Crede mihi, certo funere tu venies.
P. Interea manibus violas et lilia plenis
Ad tua demissa fronte sepulchra feram.
F. Adde preces, precibus supera ad convexa volabo:
Astra piæ faciunt scandere celsa preces.
P. Est ut ais, tu gnata etiam pro patre precare,
Scilicet ut tecum sidera læta petat.
F. Sidera læta petes curis exemptus amaris,
Omnibus et mentis sordibus expositis.
P. Vera mones, et sic faciam. Deus optimus ad se
Te vocet in cœlum. Filia chara, vale.

P. Eia, mea dulcis anima, defuncta es.
F. Euge, pater. Nemo immortalis.

Disticha duodecim urnæ faciebus separatim inscribenda.

In prima facie.

Vis flores! violas! Vis lilia! serta! cyperos!
Hæc tibi, sume libens, fictilis urna dabit.

In secunda.

Hac Agnes defuncta iacet virguncula in urna,
In cuius medio spirat amœnus odos.

In III.

Hic locus, hic et Amor, Ludus, Virtus quoque, et ipsæ
Cum Musis Charites suntque sedentque Deæ.

In IIII.

Hac amaracus inest urna, redolensque cyperus,
Insunt et violæ, lilia, serta, rosæ.

In V.

Non iacet hic Agnes virguncula sola, sed ipsæ
Cum Phœbo Clariæ suntque sedentque Deæ.

In VI.

Bracteolas gemmis iunctas viridesque lapillos
Hæc cum perpetuis floribus urna fovet.

In VII.

Vis et amas urnam Agnetis cognoscere? Cerne,
Laurus ubi excellens alta sub astra viret.

In VIII.

Hic defuncta iacet virgo memorabilis Agnes,
Quæ faciles tenero iam dabat ore modos.

In IX.

Annos nata decem iacet hic virguncula vates,
Carminis ingenui et virginitatis honor.

In X.

Si petis Agnetis cineres cognoscere certos,
Hic sunt, ne dubita credere, certus habes.

In XI.

Vis Phœbum et Musas modulis cum dulcibus ipsas?
Hanc subeas urnam, protinus invenies.

In XII.

Succrescens vates, teneris defuncta sub annis,
Hic cum laurigera virginitate iacet.

MONITOR et AGNES collocutores.

M. Dic mihi pauca, precor, vates virguncula?
A.  Dicam.
Dummodo pauca roges.
M.  Pauca rogabo.
A.  Roga.
M. Quæ tibi defunctæ mens?
A.  Aurea.
M.  Quid tibi corpus?
A. Pulvereum.
M.  Quisnam spiritus?
A.  Æthereus.
M. Sufficit, alma quies tibi sit cum pace perennis.
A.  Et tibi viventi dulcis et ampla salus.

Disticha de lauro prope tumulum et urnam Agnetis in tabellis scriptis pendentia.

In prima tabella.

Hic iacet eximiæ vates virtutis imago,
Naturæ specimen nobile et egregium.

In secunda.

Hic confracta iacent pharetris languentibus arma,
Quæ quondam ingenuus ferre solebat Amor.

In III.

Unio, chrystallus, magnes, viridisque smaragdus,
Hic cum virginea vate iacente nitent.

In IIII.

Hic ver perpetuum vario cum flore virescet,
Dum carpenta micans aurea Phœbus aget.

In V.

Hic Decor et Ludus, Risusque, Iocusque, quiescunt,
Hic cum laurigera est virgine inermis Amor.

In VI.

Hac conclusus inest media thesaurus in urna;
Ne tangas, gemmæ sunt simul innumeræ.

In VII.

Dum radiis Phœbus cœlestia templa replebit,
Hic violæ et flores, his et anetus erunt.

In VIII.

Hic Amor, et Ludus, Risusque, Iocusque, Leposque,
Hic Musæ et Charites, hic et Apollo sedent.

In IX.

Hic cum mellifluis habitat virguncula Musis,
Acceptura decus perpetuumque melos.

In X.

Sponte sua tellus amaracina secta refundens
Hic viret, et verno rore benigna madet.

In XI.

Hic violæ, hic flores, hic lilia, serta, coronæ,
Sponte sua increscunt, sponte suaque virent.

In XII.

Hic sua signa manu Genius difringit acerba,
Naturæ specimen dum periisse videt.

MONITOR et VIRGINITAS collocutores.

M. Heus tu quæ roseo es virgo spectabilis ore,
Quid facis hic lachrymans anxia tota?
V.  Gemo.
M. Quæ causa est gemitus?
V.  Agnes virguncula, cuius
Hæc prope me cineres fictilis urna tenet.
M. Unde meis tam suavis odos est naribus?
V.  Urna
De media, Charites quem posuere Deæ.
M. Quid posuere?
V.  Rosas et cinnama, balsama, nardos,
Flores et violas, lilia, serta, crocos.
M. An amaracus inest etiam cum stacte cyperus?
V.  Omnis inest redolens herba et amænus odor.
M. Urna gerit viridem pulchre insignita coronam?
V.  Ut decet et par est, laurea serta gerit.
M. Quæ ratio?
V.  Musas in se comprendit ovantes,
Quæ teneræ cantant virginis exequias.
M. An solæ recinunt?
V.  Solæ non. Phœbus Apollo
In medio modulans mystica sacra fovet.
M. Quid tibi vis igitur, virgo suavissima, tanto
Cum gemitu, et superi te prope dulce canunt?
V. Vera tibi dicam, nequeo non flere libenter,
Tam fuit egregio nobilis ingenio.
Annos nata decem, patris præcepta secuta,
Iam facilis vates carmen ab ore dabat.
M. Tu mihi naturæ miracula grandia narras!
V.  Hisce nihil terris verius esse potest.
M. Qui sunt quos video stantes?
V.  Ludus, locus, inde
Gestus, Honor, Virtus et genialis Amor.
M. Arma iacent urnam circum quamplurima fracta?
V.  Ipsi gestabant integriora Dei.
M. Quid facient fractis olim sic omnibus illis?
V.  Cum planctu et lachrymis assiduos gemitus.
M. Tune etiam flebis?
V.  Flebo mœstissima semper.
M. Nomen habes?
V.  Habeo.
M.  Quid tibi?
V.  Virginitas.
M. Chara, vale.
V.  Valeas, Monitor charissime, et huius
Egregiæ quondam virginis esto memor.

MONITOR et AGNES collocutores.

M. Parva iacens vates celebri dignissima laude,
Sum potis his tecum dicere pauca?
A.  Potis.
M. Hanc tibi quis struxit gemmis insignibus urnam?
A.  Quis? Meus in tali nobilis arte pater.
M. Excellens certe est figulus genitor tuus.
A.  Artes
Quottidie tractat sedulus ingenuas.
M. Anne etiam scribit modulos et carmina?
A.   Scribit.
Dulcibus et verbis hæc mea fata beat.
M. Ipsius est nimirum hominis solertia mira?
A.  Tam celebrem regio vix tulit ulla virum.
M. O tali virgo felix genitore!
A.  Profecto.
Ipse etiam nomen tollit inastra meum.
M. Audio concentus.
A.  Clariæ modulamina Musæ
Cum Phœbo hic mecum nocte dieque canunt.
M. Te prope conspicio Charites?
A.  Mihi serta ministrant.
M. Unde legunt violas?
A.  Collibus Elysiis.
M. Sunt alii tecum?
A.  Sunt et tria numina.
M.  Quænam?
A.  Ludus, Amor, Monitor candide, et inde Iocus.
M. Quid faciunt?
A.  Holocausta mihi divina reponunt,
Et solitos implent fomite et igne focos.
M. Es Dea de superis iamdudum sedibus una?
A.  De superis fio sedibus una Dea.
M. Si Dea, cur charos in cœlica regna parentes
Scandere non curas?
A.  Scandet uterque parens.
M. Sed quando?
A.  Quando certe sua fata videbunt
Esse opus. Ex fatis stat sua cuique dies.
M. Stat sua cuique dies ergo certissima?
A.  Cuique
Eveniunt certo fata suprema die.
M. Interea genitor tuus et tua mater in hisce
Quid facient terris?
A.  Quid? Pia, sacra, preces.
M. Postea quid fiet?
A.  Cœlestia templa beati,
Æthereo et supero patre favente, petent.
M. In mea iam redeo tractanda negocia.
A.  Quando
Nempe voles; felix vive, et amice vale.
M. Tu quoque cum superis habita cœlestibus ut mens
Ætherea, ut sidus nobile, ut alma Dea.

GENIUS et VIATOR collocutores.

G. Siste parum, ulterius, quæso, nec tende viator,
Hanc urnam et tumulum quin prius aspicias.
V. Quis tu?
G.  Sum Genius.
V.  Quid vis tibi?
G.  Pauca vicissim
Hic cupio tecum dicere, amice.
V.  Placet.
G. Virgineam vatem fatis crudelibus haustam
Aspice ut hæc in se fictilis urna tenet!
V. Annos quot vixit?
G.  Bis quinque.
V.  Canebat et ilia
Docta modos?
G.  Sic est.
V.  Tu mihi mira canis.
G. Scribebat dulci genialia carmina versu,
Sponte sua modulans, sponte suapte canens.
V. Naturae o rarum decus! o manifesta Deorum
Gloria, quod vates ilia tenella foret?
G. Carmen erat quicquid casu proferre volebat,
Quicquid et optabat dicere carmen erat.
V. Unde illi tantæ frugis veniebat origo?
G.  Sedibus a superis, unde venire solet.
V. Ut divina igitur versus faciebat amœnos?
G.  Ut divina, sui et iussa secuta patris.
V. Illius an etiam genitor modulamina tractat?
G.  Tractat, et est vates candidus atque probus.
Est probus et facilis, tersus, florensque, decensque.
Est quem divino carmine Musa beat.
V. Mecenate aliquo certe dignissimus ille est.
G.  Mecenas Franco rarus in orbe viget.
Nemo hodie ingenuas donis conformibus artes
Aut fovet, aut ulla sorte fovere parat.
Non est in pretio probitas, nec candida virtus.
Infelix adeo regnat Avaricia.
Fraus, dolus et vitium prestant; virtutibus omne
Postpositis miserum serpit ubique nephas.
V. Quid facit ille igitur Musis excultus amœnis?
G.  In propria gaudet vivere posse domo.
V. Ad reges alacri deberet tendere passu.
G.  Non curat, quoniam libera corda gerit.
Isti nonnunquam gaudent spectare potentes
Carmina, sed quid tum: nictibus illa beant.
Deberent gemmis auroque rependere puro
Aurea de superis carmina ducta polis.
Sed potius fatuis, nebulonibus atque prophanis
Contribuunt stulti grandia dona leves.
V. Ille suam natam studiis ornabat honestis?
G.  Ornabat studiis, artibus atque bonis,
V. An quoque et illa libens patris præcepta tenebat?
G.  Nil magis optabat quam patris ora sequi.
V. O quam grandis honor patriæque patrique fuisset
Integra si vitæ munia adepta foret!
G. Nimirum Francis in sedibus illa puellas
Ante omneis alias gloria prima foret.
Insignis facie, vultu formosa modesto,
Moribus et dictis aurea tota bonis.
Ad se corda hominum, iuvenumque, senumque trahebat
In sua constanti vota sequenda fide.
V. Mira mihi dicis?
G.  Dico tibi vera, viator.
Ingenuæ speculum nobilitatis erat.
V. O nimis immensus dolor! o dolor asper et angor!
Tam rapido talem posse perire gradu!
Quid pater interea faciet?
G.  Mœstissimus ipse
Cordolium et lachrymas perferet assiduas.
V. Ille preces melius superis cœlestibus amplas
Funderet et precibus iungeret exequias.
G. Exequias precibus iungitque fovetque perennes,
Implet et assuetos fomite et ignefocos.
V. O tam plausibili virguncula digna parente!
O etiam tali stirpe beate pater!
G. Illa modo lætis in nubibus alma refulget,
Ut jubar exortum, sidus ut aureolum.
V. Æthereis fulgens in sedibus illa triumphet,
Et patrem secum filia grata trahat.
G. In rem vade tuam, si vis modo abire, viator:
Hæc sunt quæ volui dicere. Amice, vale.
V. Sis felix tumuli custos, urnæque retector;
In rem vado meam sedulus et properus.

Impressum Parrhisiis, e regione scholæ Decretorum, anno Do[mini] M.D.XXIII, die xv mensis febr.

X

Godofredus Torinus Biturigicus lectori candido s(alutem).

Egregii quidam sunt felici hoc seculo pictores, lector humanissime, qui suis lineamentis, picturis et variis coloribus deos gentilitios et homines, itemque alias res quascunque adeo exacte depingunt, ut illis vox et anima deesse tantummodo videatur; sed ecce, lector humanissime, ego iam tibi illorum propemodum more, domum offero, non solum suis lineamentis et partibus elegantem et absolutam, sed etiam pulchre loquentem et encomio sese particulatim describentem. Offero etiam tibi septem Epitaphia antiquo more et sermone veterrimo conficta et conscripta, varios miserorum hominum amantum affectus pervio quodam modo ostendentia. Ipsa tibi (inquam) lubens offero, non ut ita verbis obsitis loquaris aut scribas, sed ut antiquitatem ipsam tibi ante oculos tuos faciles et iucundissimos habeas, et te a me benemonitum intelligas, ut in amoris insani laqueos et angustias devenire caveas. Vale.

Y

Gotofredus Torinus Biturigicus ad reginam Leonoram.

Pergimus hunc, Leonora, tuum celebrare triumphum,
Quem tibi Parrhisii contribuere tui.
Tam pia tu nobis extas regina quod omnes
Dicere te veram possumus esse DEAM.
Esse DEAM sane te dicere possumus almam,
Quum nos optata denique pace beas.
Pace beas omneis qui Gallica regna frequentant,
Fata adeo nutu te statuere bono.
Ut proba, sancta etiam, clemens, et vera beatrix,
Adduxti patriæ Lilla nostra suæ.
Vis dicam paucis, et verum proloquar, in te
Omnibus est nobis publica et ampla salus.

Idem ad eandem.

Di, Leonora, tibi felicia Fata perennent;
Lætitia es nobis, Pax, et amœna Quies.

Idem Torinus ad Gentem Gallicam.

Exulta et lætare simul, gens Gallica, cernis
Quas tibi delicias iam Leonora facit.
Ipsa, Dei (credas) manifesto numine missa,
Te facit egregia denique pace frui.
Sparge rosas, lauros, violas, nardumque, crocumque,
Et genio indulge tota iocosa tuo.
Sed videas etiam ne tu gens optima cesses
Ante Deum laudes accumulare pias;
Si canis usque Deo laudes, et phana frequentas,
(Crede mihi), pacis commoda longa feres;
Aurea sub facili spectabis secula cœlo,
De terra et felix aurea farra metes.
Adde quod et pariter fies gens aurea tota.
Perge igitur summo sacra iterare Deo.

Z

Ludovica, regia mater, suam Galliam alloquitur et consolatur, Go. Torino Bit. scribente.

Gallia, quid de me luges mæstissima? nescis
Quod genus omne hominum morte perire solet?
Respira, et tecum expende ut te provida ab atris
Hostibus et diris casibus eripui.
Linquo tibi gnatum cœlesti numine regem,
In pulchra qui te, me duce, pace fovet.
Te penes in gremio lætus sua pignora cernit,
Orbem quæ totum sub tua sceptra dabunt.
Reginam virtutis habes et pacis alumnam,
Sidere felici quæ tua fata beat.
Altera et una tibi est etiam regina sacrati
Quæ soror est regis et benesuada tui.
Principibus tantis non est tibi, chara, gemendum,
Gallia! tu felix talibus es ducibus.
Ipsa ego te prorsus moriens non desero, nanque
Immortale meum tu modo nomen habes.
Semper apud superum pro te devota Tonantem
Orabo, ut victrix et generosa regas.
Sparge mihi lauros, violas, nardosque crocosque;
Stracte (sic) etiam flores, lilia, serta, rosas;
His super adiungas summiscum laudibus hymnos,
Exequias, modulos, thura sabea, preces.
Aras ne dubita mihi tendere. Nam, Dea ut alma
In cœlos pergo ianque volare. Vale.


INDEX