Title: Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant
Author: Apicius
Editor: Caesar Giarratano
Friedrich Vollmer
Release date: August 4, 2005 [eBook #16439]
Most recently updated: May 17, 2021
Language: Latin
Original publication: Lipsiae in aedibus B. G. Teubneri, 1922
Credits: Produced by Louise Hope, Ted Garvin, David Starner and the
Online Distributed Proofreading Team at https://www.pgdp.net
APICII
LIBRORVM X QVI DICVNTVR
DE RE COQVINARIA
QVAE EXTANT
EDIDERVNT
C. GIARRATANO ET FR. VOLLMER
LIPSIAE IN AEDIBVS B.G. TEVBNERI MCMXXII
Printed in Germany
De Apiciani libri fatis et codicibus exposuimus Giarratano in libello ‘I codici dei libri de re coquinaria di Celio, Napoli 1912’, Vollmer in Sitz.-Ber. d. Bayer. Akad. d. Wiss. phil.-hist. Kl. 1920 Abh. 6. pauca addenda videntur: codicem Caesenatem interim inspexit et contulit Giarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803 papyrius fol. 71-96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae ad usum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes in indice codicum post hanc praefationem.
edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleni nec integri sunt, sed saeculo fere IVº vel Vº epitomati et vulgari sermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, qui saeculo fere VIº et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usum compilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonis vulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentes similiter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita et aestimata sunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l.
edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fere agere potuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculis gravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiam habeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentis factis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re vera praeceperit.
plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantias pure orthographicas praetermitteremus. restituimus contra Schuchium, cuius tamen numeros paragraphos in margine addidimus, dispositionem librorum per capita et capitula ab ipso ut opinamur auctore institutam.
indices adiecimus quales per haec tempora addere licebat, sperantes fore ut aliquando aliquis plene technica artis coquinariae verba graeca et latina colligat et explicet.
restat ut lectores moneamus optime de hac editione olim meritos esse W. Studemund et M. Ihm excutiendo codices E et V; lectiones codicis V nos exhibemus secundum photographa optima, in codice E reddimus collationem Studemundii nostrum in usum repetitam expletam correctam liberalissime a W.M. Lindsay et ab E.A. Lowe, qui nuper de hoc codice E exposuit in Berliner Philol. Wochenschrift 1920 p. 1174.
| Lucae et Monaci | C. Giarratano. Fr. Vollmer. |
APICII
<ARTIS MAGIRI>CAE <LIBRI X>
| Archetypus Fuldensis, inde descripti | ||
| V | Vaticanus Vrbinas lat. 1146 litteris Turonicis scriptus saec. IX | |
| E | Cheltenham bibl. Phillipps 275 litteris partim insularibus partim minusculis Carolinis scriptus saec. IX | |
| ex | V | descripti sunt codices saeculi XV hi: |
| P | Paris lat. 8209 | |
| / | | | ς | |
T L S C R |
Rom Vat. Vrb. lat. 1145 Florenz Laur. 73, 20 Florenz Laur. Strozz. 67 Florenz Riccard. 141 (L III 29) Florenz Riccard. 662 (M I 26) |
| | | | \ |
Oxford Bodl. Canon. lat. 168 Oxford Bodl. Add. B 110 Cesena, bibl. munic. 167, 154 Rom, Vat. lat. 6803 |
|
|
ex E descriptus est codex Hummelbergii deperditus ex VEς lectiones a Politiano collectae in |
|
| M | München lat. 756 a. 1495 a Petro Crinito scripto |
| α = | editio princeps s. a. Venetiis per Bernardinum Venetum expressa ex aliquo codice stirpis ς |
| Tor = | editio Albani Torini Basileae 1541 |
| Hum = | editio Gabrielis Hummelberg Tiguri 1542 |
| Baseggio = | editio Baseggii, Venetiis 1852 |
| Sch = | editio Chr. Theophili Schuch, 2Heidelberg 1874 |
| Gi = | Giarratano |
| Vo = | Vollmer |
| Apici Excerpta a Vinidario vir. inl. facta leguntur in | |
| A = | Paris lat. 10318 saec. VIII uncialibus litteris scripto |
| Ihm = | M. Ihm, Archiv f. lat. Lex. XV, 1908, 63 ss. |
| (1) I. CONDITVM PARADOXVM. 1. Conditi paradoxi compositio: mellis pondo XV in aeneum vas mittuntur, praemissis vini sextariis duobus, ut in coctura mellis vinum decoquas. quod igni lento et aridis lignis calefactum, commotum ferula dum coquitur, si effervere coeperit, vini rore compescitur, praeter quod subtracto igni in se redit. cum perfrixerit, rursus accenditur. hoc secundo ac tertio fiet, ac tum demum remotum a foco postridie despumatur. tum <mittis> piperis uncias IV, iam triti masticis scripulos III, folii et croci dragmas singulas, dactylorum ossibus torridis quinque, isdemque dactylis vino mollitis, intercedente prius suffusione vini de suo modo ac numero, ut tritura lenis habeatur. his omnibus paratis supermittis vini lenis sextarios XVIII. carbones perfecto aderunt dum bulliat. |
pondo Sch, p̣ E, per V, cf. Exc. §2
bis §23 p̣ | praemissis E, -i V | coctura E2, -am E1V | perfixerit EV | postridie E, post pridie V | tum Gi, tunc Sch, cum EVς | mittis add. Gi | iam triti E, iam tristis (radendo in triti mutatum) V | masticis E2V, -ces E1 | dragmas singulas Hum, dragme singulae EV | isdemque E2V, iisdemque E1 | uino E, uine V | suffusione ς, -nem EV | lenis EV, leuis Sch | sextarios Sch, -ia EV | aderunt E, ade˘V | dum bulliat Vo, duo milia EV | i. antea igni aperto tractatum nunc in prunis stabit dum bulliat; cf. 3 10, 3 in prunis coques, Paxamos Geop. 18, 21, 1 πυρὶ μαλθακῷ τουτέστιν ἐπ᾽ ἀνθρακιάν | |
|
numeri uncati in margine denotant paragraphos Schuchii.
|
|
| (2) CONDITVM MELIZOMVM VIATORIVM. 2. Conditum melizomum perpetuum, quod subministratur per viam peregrinanti: piper tritum cum melle despumato in cupellam mittis conditi loco, et ad momentum quantum sit bibendum, tantum aut mellis proferas aut vini misceas. sed si <maius> vas erit, nonnihil vini melizomo mittas, adiciendum propter mellis exitum solutiorem. |
melizomum V, milizonum E | uiatorium sic EV | pereginanti E | conditi i. penoris | uini E, uinum Vς | si maius vas erit Vo, suaserit EV, suaserim Tor. | solutiorem E, solitiorem V | |
| (3) II. APSINTHIVM ROMANVM. Apsinthium Romanum sic facies: conditi Camerini praeceptis, utique [pro] apsinthio cessante; in cuius vicem apsinthi Pontici purgati terebinthique uncias <singulas et unam>Thebaicam dabis, masticis <et> folii <scripulos> III, costi scripulos senos, croci scripulos III, vini vetusti sextarios XVIII. carbones amaritudo non exigit. |
apsinthium] aut scribendum aut sane accipiendum
apsinthiatum | conditi VE, condiri Sch | pro EV, del. Vo; intellege: apsinthiatum facies aut ad praecepta conditi Camerini ita ut apsinthium omnino non adhibeatur aut loco conditi Camerini adhibebis quod sequitur | absenti EV | terebinthique α, terendique EV | uncias singulas et unam Vo, unciam EV | Thebaicam scil. palmam | et add. Vo | folii scripulos Hum, folii EV | senos sic EV | vetusti Vo, eiusmodi EV, veteris iam Hum, cf. Marcell. med. 30, 55. 56 | |
| (4) 1 III. <ROSATVM ET VIOLATIVM>. 1. Rosatum sic facies: folia rosarum, albo sublato, lino inseris et sutilis facias, et vino quam plurimas infundes, ut septem diebus in vino sint. post septem dies rosam de vino tollis, et alias sutiles recentes similiter mittis, ut per dies septem in vino requiescant, et rosam eximis. similiter et tertio facies, et rosam eximis, et vinum colas, et, cum ad bibendum voles uti, addito melle rosatum conficies. sane custodito ut rosam a rore siccam et optimam mittas. Similiter, ut supra, et de <viola> violatium facies, et eodem modo melle temperabis. |
ROSATVM ET VIOLATIVM om. EV, cf. index capitum | folia E, folias V | et Hum, ut EV | sutilis sic EV | et Hum, ut EV | sutules EV | cf. Pallad. 5, 5, p. 155, 4 | et de viola violatium (-atum Sch) Hum, et de uiolacium EV | |
| 2 Rosatum sine rosa sic facies: folia citri viridia in sportella palmea in dolium musti mittes antequam ferveat, et post quadraginta dies exime. cum necesse fuerit, mel addes et pro rosato utere. |
paene ad verbum concinunt cum Pallad. 11, 15 | sportella (-tella man. 2 in loco adraso) E | |
| (5) IV. Oleum Liburnicum sic facies: in oleo Hispano mittes helenium et cyperi et folia lauri non vetusta, tunsa omnia et cribellata, ad levissimum pulverem redacta, et sales frictos et tritos, et per triduum vel plus permisce diligenter. post haec aliquanto tempore patere requiescere, et Liburnicum omnes putabunt. |
cf. Pallad. 6, 18 | liburnicum hic et p. 8, 3 EV, -ium EV in ind. | spano EV | mittes V, -is E | ellenium EV, inulam Pallad. et Geopon. 9, 27, 1 | cypery et V, cyperi (om. et) E | & cribellata alleuissimum E, et criuellata ad lebissimũ V | et tritos et EV, tritos et α | permisce α, promisce EV | putabunt E, -untur V | |
| (6) V. Vinum ex atro candidum facies: lomentum ex faba factum vel ovorum trium alborem in lagonam mittis et diutissime agitas: alia die erit candidum. et cineres vitis albae idem faciunt. |
agitas alia die erit E, agita sali adierit V | cineres E, cinerem V | |
| (7) VI. De liquamine emendando: liquamen si odorem malum fecerit, vas inane inversum fumiga lauro et cupresso, et in hoc liquamen infunde ante ventilatum. si salsum fuerit, mellis sextarium mittis et move spica, et emendasti. sed et mustum recens idem praestat. |
infunde (funde α) Sch, fenunde EV | move spica Hum, moue spicas EV, nouẽ spicas α, cf. 8 1, 5 | |
| (8) 1 VII. Vt carnes sine sale quovis tempore recentes sint: carnes recentes quales volueris melle tegantur, sed vas pendeat, et, quando volueris, utere. hoc hieme melius fit, aestate paucis diebus durabit. et in carne cocta itidem facies. |
ad rem cf. Colum. 12, 42 | durabit E, -uit V | |
| (9) 2 Callum porcinum vel bubulum et unguellae coctae ut diu durent: in sinapi ex aceto, sale, melle facta mittis ut tegantur, et, quando volueris, utere: miraberis. |
ungelle cocte EV in ind., ungella et cocta (cocia E) EV
hic | facta sic EV, an tacta (i. tincta)? | |
| (10) VIII. Vt carnem salsam dulcem facias: carnem salsam dulcem facies, si prius in lacte coquas et postea in aqua. | aqua Hum, aquam EV | |
| (11) 1 IX. Vt pisces fricti diu durent: eodem momento, quo friguntur et levantur, ab aceto calido perfunduntur. |
pisces E2V, piscem E1 | perfunduntur (-fund- in loco adraso) E | |
| (12) 2 Ostrea ut diu durent: lavas ab aceto, aut ex aceto vasculum picitum lava, et ostrea compone. |
lavas Vo (scilicet ipsa ostrea), uas EV | picitum sic EV | |
| (13) X. Vt uncia laseris toto tempore utaris: laser in spatiosum doliolum vitreum mittis et nucleos pineos ut puta viginti, cumque utendum fuerit lasere, nucleos conteres, et in cibis miraberis sapores; et tantundem numero nucleorum doliolo referetur. |
uncia α, unciam EV | fuerit V, fuerit ex fuit E | et in cibis miraberis sapores] ex incibis miraberis (-iris V) in sapores (-es ex -is V) EV, et in cibos miscebis et in sapores Hum | tantundem Vo, cf. p. 14, 3, tantum EV | numero V, numerum E | referetur Barth, referentur α, reserentur (resererentur V1)EV | |
| (14) 1 XI. Vt dulcia de melle diu durent: accipies quod Graeci dicunt cnecon et facies farinam et admisces cum melle eo tempore quo dulcia facturus es. |
de melle EV in indice, melle EV hic, mella ςα | cnecon Vo, nechon EV, πηνίον Sch | eo α, et EV es P, est EV | |
| (15) 2 Vt mel malum bonum facias: mel malum bonum facies ad vendendum, unam partem mali et duas boni si simul miscueris. |
vendendum praeceptum sumptum videtur ex libro aliquo de re
rustica | boni si E, bonis V | |
| (16) 3 Mel corruptum ut probes: helenium infundes in melle et incende: si incorruptum est, lucet. |
Mel V, Vt mel E | helenium α, ilunium E1, inlunium E2V; potest glossa inula graecum affecisse, nisi plane aliud latet; cf. Geopon. 15, 7, 7; conieci in lychnum infundes mel et incende | incende (-es P) si incorruptum (si in-ex sin E) EV | |
| (17) 1 XII. Vvae ut diu serventur: accipies uvas de vite inlaesas, et aquam pluvialem ad tertias decoques, et mittis in vas, in quo et uvas mittis. vas picari et gypsari facies, et in locum frigidum, ubi sol accessum non habet, reponi facies, et, quando volueris, uvas virides invenies. et ipsam aquam pro hydromelli aegris dabis. et si in hordeo obruas, inlaesas invenies. |
Accipies E, -pes V | pluuialem E, cf. Geopon. 4, 15, 13 ὄμβριον, fluuialem V | dequoques (-es ex-as corr.) V | uas picari α, uas picem EV | sol E, solj (in fine versus) V | habet reponi E, cf. p. 10, 6, habere poni V, habet poni ςα | aegris E, aegriu V | |
| (18) 2 Vt mala et mala granata diu durent: in calidam ferventem merge, et statim leva et suspende. |
mala et mala granata sic EV | in calidam sic EV, in aquam marinam calidam Sch ex Magone (Colum. 12, 44, 5), cf. Plin. 15, 60al. | |
| (19) 3 Vt mala Cydonia diu serventur: eligis mala sine vitio cum ramulis et foliis, et condes in vas, et suffundes mel et defritum; diu servabis. |
foliis et condies EV, foliis ficulnis condes Sch ex Colum. 12, 45, 1
Plin. 15, 60, sed aliud est praeceptum | diu E, et diu V | |
| (20) 4 Ficum recentem, mala, pruna, pira, cerasia ut diu serves: omnia cum peciolis diligenter legito et in melle ponito, ne se contingant. | peciolis sic EV | |
| (21) 5 Citria ut diu durent: in vas vitreum mitte, gypsa, suspende. |
vitreum Gi, citrum EV | suspende P, suspendet EV | |
| (22) 6 Mora ut diu durent: ex moris sucum facito, et cum sapa misce, et in vitreo vase cum moris mitte: custodies multo tempore. |
§6 in E legitur post §9, in V post §5 | Mora EV in indice, hic om. EV, post durent add. P | moris ς, moribus EV | misce et in uitrio uase (uaso V) cum mora (morã V, moris P) EV | |
| (23) 7 Holera ut diu serventur: holera electa non satis matura in vas picitum repone. | uas picitum sic EV | |
| (24) 8 Rapae ut diu serventur: ante accuratas et compositas asperges myrtae bacis cum melle et aceto. |
ante accuratas sic EV, antea (anna R) curatas Sch, at cf. exc.
§24 | asperges Gi, perdes EV | |
| 9 Aliter: sinapi tempera melle, aceto, sale, et super compositas rapas infundes. | rapas ς, rapes EV | |
| (25) 10 Tubera ut diu serventur: tubera, quae aquae non vexaverint, componis in vas alternis, alternis scobem siccam mittis, cooperis et gypsas, et loco frigido pones. |
aquae (e erasa) V, aqua E | mittis cooperis Vo, mittis ris EV; cf. p. 17, 6 cooperies, Colum. 12, 44 operculum imponere, Pallad. 3, 25, 8. 9. 11 al. | |
| (26) 11 Duracina Persica ut diu durent: eligito optima, et mitte in muriam. postera die exime, et spongiabis diligenter, et collocabis in vas. fundes salem, acetum, satureiam. |
postera sic EV | et is fongiabis EV | |
| (29) XIII. Sales conditos ad multa: Sales conditi <faciunt> ad digestionem, ad ventrem movendum, et omnes morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibent generari, sunt autem et suavissimi ultra quam speras. Sales communes frictos lib. I, sales Hammoniacos frictos lib. II, piperis albi unc. III, zingiberis unc. II, ammeos unc. I semis, thymi unc. I semis, apii seminis unc. I semis (si apii semen mittere nolueris, petroselini mittis unc. III), origani unc. III, erucae seminis unc. I semis, piperis nigri unc. III, croci unc. I, hysopi Cretici unc. II, folii unc. II, petroselini unc. II, anethi unc. II. |
§13 (29) post 14 (27) ordinavit Sch, vide an
recte | sales V, salis E | multa ex mulia E | conditi Tor, conditos EV | faciunt add. Vo | pestilentiã V, -iae E | lib. V, libra E | hammoniacos Hum, ammonicos VE | libras E, lib. V | uncias E, unc̃ V | gingiber (geng- V) EV | semis timi sic EV | I·s·apii EV I·s·si apii EV | eruc(a)e semen unc·I·s·EV | chrochi P, cheochi EV | folium unc. II petrosilenum EV | |
| (27) XIV. Olivas virides servare ut quovis tempore oleum facias: olivas de arbore sublatas in illud mittis, et erunt tales quovis tempore quasi mox de arbore demptae. de quibus, si volueris, oleum viride facies. |
illud EV corruptum nisi oleum intellegi voluit (cf. Plin.
nat. 15, 16), muriam Hum. ex Plin. nat. 15, 21 | demtẹ E, redemptae V | uiridem EV | |
| (30) 1 XV. Cuminatum in ostrea et conchylia: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, folium, malabathrum, cuminum plusculum, mel, acetum et liquamen. | |
| 2 Aliter: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, acetum, liquamen. | mentam E, mentê V, item l. 12 et 14 | |
| (31) 1 XVI. Laseratum: laser Cyrenaicum vel Parthicum tepida dissolvis cum aceto <et> liquamine temperatum, vel piper, petroselinum, mentam siccam, laseris radicem, mel, acetum, liquamen. |
parthicum ς, partitum EV | et add. Gi | |
| 2 Aliter: piper, careum, anethum, petroselinum, mentam siccam, silfi, folium, malabathrum, spicam Indicam, costum modicum, mel, acetum, liquamen. | |
| (32) 1 XVII. Oenogarum in tubera: piper, ligusticum, coriandrum, rutam, liquamen, mel et oleum modice. | |
| 2 Aliter: thymum, satureiam, piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum. | |
| (33) XVIII. Oxyporum: cumini unc. II, zingiberis unc. I, rutae viridis unc. I, nitri scripulos VI, dactylorum pinguium scripulos XII, piperis unc. I, mellis unc. IX. cuminum aut Aethiopicum aut Syriacum aut Libycum aceto infundes, sicca et sic tundes. postea melle comprehendis. cum necesse fuerit, <ex> oxygaro uteris. |
Oxyporum EV hic, Oxyporium EV in ind. | praeceptum redit 3 18, 3 | cumini E, cummuni V | zingiberis sic EV | mellis (i ex e) V | aut aethiopicum EV p. 21, 10, uel &hiopicum hic E, uel hiopicũ hic V | ex oxygaro Vo, oxygaro (ex oxigario corr. V) EV | |
| (34) XIX. Hypotrimma: piper, ligusticum, mentam aridam nucleos pineos, uvam passam, caryotam, caseum dulcem, mel, acetum, liquamen, oleum, vinum, defritum aut caroenum. |
Hypotrimma EV in indice, ypotrima EV hic | oleum uinum E, uinũ oleũ (sed signis /· et /: ordo correctus) V | carenum Hum, cariotam EV, cariotum Sch | |
| (35) 1 XX. Oxygarum digestibile: piperis semunciam, silis Gallici scripulos III, cardamomi scripulos VI, cumini scripulos VI, folii scripulum I, mentae siccae scripulos VI tunsa cribrataque melle colligis. cum opus fuerit, liquamen et acetum addis. |
digestibilem EV hic, -le in ind. | silis Hum, silfi EV | iscripulum I E, iscripulo uno V | menta sicca EV | cribrataque V, cribataque E | |
| 2 Aliter: piperis unc. I, petroselini, carei, ligustici unc. singulas. melle colliguntur. cum opus fuerit, liquamen et acetum addes. | colliguntur Sch, colligunt ut EV | |
| (36) XXI. Moretaria: mentam, rutam, coriandrum, feniculum, omnia viridia, ligusticum, piper, mel, liquamen. si opus fuerit, acetum addes. |
Moretaria E hic, Mortaria V hic et EV in
indice | uiridia E, uiria V | ligusticum ς, libusticum E, libuticũ V | |