VI.
SAPIENTIA.
ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM.→
Passio sanctarum virginum Fidei, Spei et Caritatis,
quas, earumdem veneranda genitrice Sapientia præsente
et maternis admonitionibus ad tolerandas passiones hortante,
Hadrianus[351] imperator diversis suppliciis interfecit;
quarum etiam corpora martyrio consummata[352]
sancta mater Sapientia collegit, et aromatibus condita
quinto ab urbe Roma milliario honorifice sepelivit. Ipsa
quoque quadragesima die juxta earum sepulchra finita
oratione sacra spiritum præmisit cœlo.
SAPIENTIA.→
DRAMATIS PERSONÆ.
ANTIOCHUS.
HADRIANUS[353].
SAPIENTIA.
FIDES.
SPES.
CARITAS.
SCENA PRIMA.→
- ANTIOCHUS[354].→
-
Tuum igitur esse, o imperator Hadriane, prosperis
ad vota successionibus pollere tuique statum
imperii feliciter absque perturbatione exoptans
vigere, quicquid rempublicam confundere, quicquid
tranquillum mentis reor vulnerare posse,
quantocius divelli penitusque cupio labefactari.
- HADRIANUS.→
-
Nec injuria; nam nostri prosperitas tui est felicitas,
cum summos dignitatis gradus in dies tibi
augere non desistimus.
- ANTIOCHUS.→
-
Congratulor tuæ almitati; unde, si quid experior
emergere, quod tuo potentatui videtur contra
luctari, non occulo, sed impatiens moræ profero.
- HADRIANUS.→
-
Et merito, ne reus majestatis esse arguaris, si
non celanda celaveris.
- ANTIOCHUS.→
-
Hujusmodi commisso reatus numquam fui obnoxius.
- HADRIANUS.→
-
Memini; sed profer si quid scias novi.
- ANTIOCHUS.→
-
Quædam advena mulier hanc urbem Romam[355]
nuper intravit comitata proprii fœtus
pusiolis tribus.
- HADRIANUS.→
-
Cujus sexus sunt pusioli?
- ANTIOCHUS.→
-
Omnes feminei.
-
HADRIANUS.→
-
Num quid tantillarum adventus muliercularum
aliquod[356] reipublicæ adducere poterit detrimentum?
- ANTIOCHUS.→
-
Permagnum.
- HADRIANUS.→
-
Quod?
- ANTIOCHUS.→
-
Pacis defectum.
- HADRIANUS.→
-
Quo pacto?
- ANTIOCHUS.→
-
Et quid[357] magis potest rumpere civilis concordiam
pacis, quam dissonantia observationis?
- HADRIANUS.→
-
Nihil gravius, nihil deterius, quod testatur orbis
Romanus, qui undique secus christianæ cædis sorde
est infectus.
- ANTIOCHUS.→
-
Hæc igitur femina, cujus mentionem facio, hortatur
nostrates avitos ritus deserere et christianæ
religioni se dedere.
- HADRIANUS.→
-
Num prævalet hortamentum?
- ANTIOCHUS.→
-
Nimium. Nam nostræ[358] conjuges fastidiendo
nos contemnunt adeo, ut dedignentur[359] nobiscum
comedere, quanto minus dormire.
- HADRIANUS.→
-
Fateor, periculum.
- ANTIOCHUS.→
-
Decet tui personam præcavere.
- HADRIANUS.→
-
Consequens. Advocetur, et in nostri præsentia
an velit cedere discutiatur.
- ANTIOCHUS.→
-
Vin’ me illam advocare?
- HADRIANUS.→
-
Volo percerte.
SCENA SECUNDA.→
- ANTIOCHUS.→
-
Quid vocaris, o mulier advena?
- SAPIENTIA.→
-
Sapientia.
- ANTIOCHUS.→
-
Imperator Hadrianus jussit te in palatio præsentari
suis conspectibus.
-
SAPIENTIA.→
-
Palatium cum nobili filiarum comitatu intrare
non trepido, et minacem imperatoris vultum comminus
aspicere non formido.
- ANTIOCHUS.→
-
Invisum genus christicolarum semper promptum
est principibus ad resistendum.
- SAPIENTIA.→
-
Princeps universitatis, qui nescit vinci, non patitur
suos ab hoste superari.
- ANTIOCHUS.→
-
Mitiga effluentiam verborum, et perge ad palatium.
- SAPIENTIA.→
-
Monstra viam præeundo, nos subsequimur accelerando.
SCENA TERTIA.→
- ANTIOCHUS.→
-
Hic ipse est imperator, quem in solio residentem
conspicis; præcogita quid loquaris.
- SAPIENTIA.→
-
Hoc prohibet Christi sententia, promittens nobis
insuperabilis sapientiæ dona.
-
HADRIANUS.→
-
Huc ades, Antioche.
- ANTIOCHUS.→
-
Præsto sum, domine.
- HADRIANUS.→
-
Num quid hæ sunt mulierculæ, quas deferebas
pro christiana religione?
- ANTIOCHUS.→
-
Sunt plane.
- HADRIANUS.→
-
Uniuscujusque pulchritudinem obstupesco, sed
et honestatem habitus satis admirari nequeo.
- ANTIOCHUS.→
-
Desine, o mi senior, admirari, et coge illas deos
venerari.
- HADRIANUS.→
-
Quid si illas primule aggrediar blanda alloquutione,
si forte velint cedere?
- ANTIOCHUS.→
-
Melius est. Nam fragilitas sexus feminei facilius
potest blandimentis molliri.
- HADRIANUS.→
-
Illustris matrona, blande et quiete ad culturam
deorum te invito, quo nostra perfrui possis amicitia.
- SAPIENTIA.→
-
Nec in cultura deorum tuis votis satisfacere,
nec amicitiam tecum[360] gestio inire.
-
HADRIANUS.→
-
Adhuc mitigato furore nulla in te moveor indignatione,
sed pro tua tuique filiarum salute
paterno[361] sollicitor amore.
- SAPIENTIA.→
-
Nolite, meæ filiæ, serpentinis hujus satanæ lenociniis
cor apponere, sed meatim fastidite.
- FIDES.→
-
Fastidimus et animo contemnimus frivola.
- HADRIANUS.→
-
Quid murmurando loqueris?
- SAPIENTIA.→
-
Filias affabar paucis.
- HADRIANUS.→
-
Videris esse summis natalibus orta, sed tamen
patriam, genus, nomenque tuum ex te plenius
cupio ediscere.
- SAPIENTIA.→
-
Licet sanguinis superbia nobis sit parvi pendenda,
tamen clara ex stirpe me originem non nego trahere.
- HADRIANUS.→
-
Credibile.
- SAPIENTIA.→
-
Nam eminentiores Græciæ principes fuere mei
parentes, et vocor Sapientia.
-
HADRIANUS.→
-
Claritas ingenuitatis rutilat in facie, et Sapientia
nominis fulget in ore.
- SAPIENTIA.→
-
Frustra blandiris, non flectimur tuis suadelis.
- HADRIANUS.→
-
Dic cur adveneris, vel quare nostrates adiveris[362].
- SAPIENTIA.→
-
Nullius alius rei nisi agnoscendæ veritatis causa,
quo fidem, quam expugnatis, plenius ediscerem,
filiasque meas Christo consecrarem.
- HADRIANUS.→
-
Expone vocabula singularum.
- SAPIENTIA.→
-
Una vocatur Fides, altera Spes, tertia Caritas.
- HADRIANUS.→
-
Quot annos ætatis[363] volverunt?
- SAPIENTIA.→
-
Placetne vobis, o filiæ, ut hunc stultum arithmetica
fatigem disputatione?
- FIDES.→
-
Placet, mater, nosque auditum præbemus libenter.
-
SAPIENTIA.→
-
O imperator, si ætatem inquiris parvularum, Caritas
imminutum pariter parem mensurnorum[364]
complevit numerum; Spes autem æque imminutum,
sed pariter imparem; Fides vero superfluum
impariter parem.
- HADRIANUS.→
-
Tali responsione fecisti me quæ interrogabam
minime agnoscere.
- SAPIENTIA.→
-
Nec mirum, quia sub hujus diffinitionis specie
non unus cadit numerus, sed plures.
- HADRIANUS.→
-
Expone enucleatius, alioquin non capit meus
animus.
- SAPIENTIA.→
-
Caritas duas Olympiades jam volvit, Spes duo
lustra, Fides tres Olympiades.
- HADRIANUS.→
-
Et cur octonarius numerus, qui duabus constat
Olympiadibus, et denarius, qui duobus lustris
perficitur, imminutus dicitur? Vel quare duodenarius,
qui tribus Olympiadibus impletur, superfluus
esse asseritur?
- SAPIENTIA.→
-
Omnis namque numerus imminutus dicitur,
cujus partes conjunctæ minorem illo numero,
cujus partes sunt, summæ quantitatem reddunt,
ut VIII. Est autem octonarii medietas IV, pars
quarta II, pars octava I, quæ in unum redactæ
VII reddunt. Similiter denarius habet dimidiam
partem V, quintam autem II, decimam
vero I, quæ simul copulatæ VIII colligunt. E
contrario autem superfluus dicitur, cujus partes
augendo crescunt, ut XII. Est enim duodenarii
medietas VI, pars tertia IV, pars quarta III, pars
sexta II, pars duodecima I; hic cumulus redundat
in sedecim. Ut autem principalem non præteream,
qui inter inæquales intemperantias medii
temperamentum limitis sortitus est, ille numerus
perfectus dicitur, qui suis æquus[365] partibus nec
augetur, nec minuitur[366], ut VI, cujus partes,
id est III, II, I, eumdem senarium restituunt. Simili
quoque ratione XXVIII, CCCCXCVI, VIII millia
CXXVIII perfecti dicuntur.
- HADRIANUS.→
-
Et quid reliqui?
- SAPIENTIA.→
-
Omnes superflui, sive imminuti.
- HADRIANUS.→
-
Quis numerus pariter par?
- SAPIENTIA.→
-
Qui potest in duo æqualia dividi, ejusque pars
in duo æqualia, partisque pars in duo æqualia ac
deinceps per ordinem, donec in[367] insecabilem
incurrat unitatem, ut VIII et XVI omnesque, qui
ab his in duplo fiunt.
- HADRIANUS.→
-
Et quis est pariter impar?
- SAPIENTIA.→
-
Qui in partes æquales recipit sectionem, ejusque
partes mox indivisibiles permanebunt, ut X
et omnes, qui ab imparibus in duplo fiunt. Hic
namque numerus superiori est contrarius, quia in
illo[368] minor terminus divisione est solutus; in
isto autem solus major terminus divisioni est
aptus; in illo quoque omnes ejus partes nomine
et quantitate sunt pariter pares; in isto autem, si
denominatio fuerit par, quantitas[369] impar, si
quantitas par, denominatio impar.
- HADRIANUS.→
-
Nec terminum, quem dixisti, agnosco, nec denominationem
seu quantitatem scio.
- SAPIENTIA.→
-
Quando quantilibet numeri digestim disponuntur,
primus minor terminus et postremus major
dicitur; quando autem divisionem faciendo
quota pars sit numeri dicimus, denominationem
facimus; cum autem, quot in unaquaque parte
unitates[370] sint enumeramus, quantitatem exponimus.
- HADRIANUS.→
-
Et quis est impariter par?
- SAPIENTIA.→
-
Qui non solum unam recipit sectionem, sicut
pariter par, sed etiam et secundam, aliquoties autem
et tertiam vel plures, sed tamen usque ad indivisibilem
non perveniet unitatem.
- HADRIANUS.→
-
O quam scrupulosa et plectilis[371] quæstio ex
istarum ætate infantularum est orta!
- SAPIENTIA.→
-
In hoc laudanda est supereminens Factoris sapientia,
et mira mundi artificis scientia, qui non
solum in principio mundum creans ex nihilo, omnia
in numero et mensura et pondere posuit, sed
etiam in succedentium serie temporum et in ætatibus
hominum, miram dedit inveniri posse scientiam
artium.
- HADRIANUS.→
-
Diu te sustinui ratiocinantem, quo te mihi efficerem
obtemperantem.
- SAPIENTIA.→
-
In quo?
- HADRIANUS.→
-
In cultura deorum.
-
SAPIENTIA.→
-
In hoc utique non consentio.
- HADRIANUS.→
-
Si reniteris, tormentis afficieris.
- SAPIENTIA.→
-
Corpus quidem suppliciis lacessere poteris, sed
animum ad cedendum compellere non prævalebis.
- ANTIOCHUS.→
-
Dies abiit, nox incumbit, non est tempus altercandi,
quia instat hora cœnandi.
- HADRIANUS.→
-
In custodiam juxta palatium ponantur, et triduanæ
induciæ illis ad tractandum præstentur.
- ANTIOCHUS.→
-
Observate istas, o milites, omni sollicitudine,
nullamque illis occasionem evadendi relinquite.
SCENA QUARTA.→
- SAPIENTIA.→
-
O dulces filiolæ et caræ pusiolæ, nolite super
carceralis angustia custodiæ contristari, nolite imminentium
minis pœnarum terreri.
-
FIDES.→
-
Licet corpuscula pavescant ad tormenta, mens
tamen gliscit ad præmia.
- SAPIENTIA.→
-
Vincite infantilis teneritudinem ætatulæ maturi
sensus fortitudine.
- SPES.→
-
Tuum est nos precibus adjuvare, ut possimus
vincere.
- SAPIENTIA.→
-
Hoc indesinenter exoro, hoc efflagito, ut perseveretis
in fide, quam inter ipsa crepundia vestris
sensibus non desistebam instillare[372].
- CARITAS.→
-
Quod sugentes ubera in cunabulis didicimus
nullatenus oblivisci quibimus.
- SAPIENTIA.→
-
Ad hoc vos materno lacte affluenter alui, ad
hoc delicate nutrivi, ut vos cœlesti non terreno
sponso traderem, quo vestri causa socrus æterni
regis dici meruissem.
- FIDES.→
-
Pro ipsius amore sponsi promptæ sumus mori.
- SAPIENTIA.→
-
Delector ex vestra ratione[373] magis quam nectareæ
dulcedinis gustamine.
-
SPES.→
-
Præmitte nos ante tribunal judicis, et experieris
quantum ejus amor nobis attulerit temeritatis.
- SAPIENTIA.→
-
Hoc exopto ut vestra virginitate coroner, ut
vestro martyrio glorificer.
- CARITAS.→
-
Consertis palmulis incedamus, et vultum tyranni
confundamus.
- SAPIENTIA.→
-
Expectate donec instet hora vocationis nostræ.
- FIDES.→
-
Tædet nos morarum, tamen est expectandum.
SCENA QUINTA.→
- HADRIANUS.→
-
Antioche, jube illas Græculas[374] nobis repræsentari
captivas.
- ANTIOCHUS.→
-
Procede, Sapientia, teque cum filiabus imperatori
repræsenta.
-
SAPIENTIA.→
-
Pergite mecum, filiæ, constanter, et perseverate
in fide unanimiter, ut possitis palmam percipere
feliciter.
- SPES.→
-
Pergimus, ipseque nobiscum comitetur, pro
cujus amore ad mortem ducemur.
- HADRIANUS.→
-
Triduanas vobis inductas præstabat nostri serenitas,
unde si quid tractaretis utilitatis, cedite jussionibus
nostris.
- SAPIENTIA.→
-
Summum igitur utile tractavimus, id scilicet,
ut non cedamus.
- ANTIOCHUS.→
-
Cur dignaris cum hac[375] contumace verba miscere,
quæ te insolenti fatigat præsumptione?
- HADRIANUS.→
-
Debeone illam dimittere impunitam?
- ANTIOCHUS.→
-
Nequaquam.
- HADRIANUS.→
-
Et quid?
- ANTIOCHUS.→
-
Hortare puellulas, et si renitantur, infantiæ ne
parcas, sed fac ut illæ necentur, quo rebellis mater
funeribus natarum acrius torqueatur.
-
HADRIANUS.→
-
Faciam quæ hortaris.
- ANTIOCHUS.→
-
Ita demum prævalebis.
- HADRIANUS.→
-
Fides, intuere venerabilem magnæ Dianæ imaginem,
et fer sacræ deæ libamina, quo possis uti
ejus gratia.
- FIDES.→
-
O stultum imperatoris præceptum omni contemptu
dignum!
- HADRIANUS.→
-
Quid murmuras subsannando? Quem irrides
fronte rugosa?
- FIDES.→
-
Tui stultitiam irrideo, tui insipientiam subsanno.
- HADRIANUS.→
-
Mei?
- FIDES.→
-
Tui.
- ANTIOCHUS.→
-
Imperatoris?
- FIDES.→
-
Ipsius.
- ANTIOCHUS.→
-
O nefas!
- FIDES.→
-
Quid enim stultius, quid insipientius videri potest,
quam quod hortatur nos contempto Creatore
universitatis venerationem inferre metallis?
- [ ANTIOCHUS.→
-
Fides, insanis.
- FIDES.→
-
Antioche, mentiris[376]. ]
- ANTIOCHUS.→
-
Nonne hæc summa insania et magna est dementia,
quod rerum principem dixisti insipientem?
- FIDES.→
-
Dixi et dico, dicamque quamdiu vixero.
- ANTIOCHUS.→
-
Breve tempus vivere, et cito debes consumi
morte.
- FIDES.→
-
Hoc opto ut moriar in Christo.
- HADRIANUS.→
-
Duodecim centuriones alternando scindant flagris
ejus membra.
- ANTIOCHUS.→
-
Nec injuria.
- HADRIANUS.→
-
O fortissimi centuriones, accedite meique injuriam
vindicate.
- ANTIOCHUS.→
-
Justum.
-
HADRIANUS.→
-
Perquire, Antioche, anne velit cedere.
- ANTIOCHUS.→
-
Vin’ adhuc, Fides, solita conviciorum objectione
imperatorem dehonestare?
- FIDES.→
-
Cur solito minus?
- ANTIOCHUS.→
-
Quia prohiberis verberibus.
- FIDES.→
-
Verbera non compellunt me tacere, quia nullo
afficior dolore.
- ANTIOCHUS.→
-
O infelix pertinacia, o contumax audacia!
- HADRIANUS.→
-
Corpus fatiscit per supplicia, et mens tumet superbia.
- FIDES.→
-
Erras, Hadriane, si reris me fatigari suppliciis.
Non ego quidem, sed infirmi tortores deficiunt et
sudore ob lassitudinem fluunt.
- HADRIANUS.→
-
Fac, Antioche, ut gemellæ pectoris particulæ
abscidantur[377], quo saltim rubore coerceatur.
- ANTIOCHUS.→
-
O utinam possit ullo coerceri modo!
- HADRIANUS.→
-
Forsan coercebitur.
-
FIDES.→
-
Inviolatum pectus vulnerasti, sed me non læsisti.
En, pro fonte sanguinis, fons[378] erumpit lactis.
- HADRIANUS.→
-
In craticulam substratis ignibus assanda ponatur,
quo vi vaporis enecetur.
- ANTIOCHUS.→
-
Digna est ut miserabiliter pereat, quæ tuæ jussioni
contra luctari non trepidat.
- FIDES.→
-
Omne quod paras ad dolorem mihi vertitur in
quietem; unde commode pauso in craticula, ceu
in tranquilla navicula.
- HADRIANUS.→
-
Sartago plena pice et cera ardentibus rogis superponatur,
et in ferventem liquorem hæc rebellis
mittatur.
- FIDES.→
-
Sponte insilio.
- HADRIANUS.→
-
Consentio.
- FIDES.→
-
Ubi sunt minæ tuæ? Ecce, illæsa inter ferventem
liquorem ludens nato, et pro vi caumatis sentio
matutini refrigerium roris.
-
HADRIANUS.→
-
Antioche, quid ad hæc est agendum?
- ANTIOCHUS.→
-
Ne evadat providendum.
- HADRIANUS.→
-
Capite truncetur.
- ANTIOCHUS.→
-
Alioquin non vincetur.
- FIDES.→
-
Nunc est gaudendum, nunc in Domino exultandum.
- SAPIENTIA.→
-
Christe, triumphator diaboli invictissime, da
tolerantiam Fidei meæ filiæ.
- FIDES.→
-
O mater veneranda, dic vale ultimum tuæ filiæ,
liba osculum tuæ primogenitæ, nec afficiare ullo
mœrore cordis, quia tendo ad bravium æternitatis.
- SAPIENTIA.→
-
O filia, filia, non confundor, non contristor, sed
vale dico tibi exultando, et osculor os oculosque
præ gaudio lacrimando orans, ut sub ictu percussoris
inviolatum serves mysterium tui nominis.
- FIDES.→
-
O uterinæ sorores, libate mihi osculum pacis, et
parate vos ad tolerantiam futuri certaminis.
-
SPES.→
-
Adjuva nos oratione assidua, ut mereamur sequi
tua vestigia.
- FIDES.→
-
Este obtemperantes monitis nostræ sanctæ parentis,
quæ nos hortabatur præsentia fastidire, quo
meruissemus æterna percipere.
- CARITAS.→
-
Maternis libenter obtemperamus monitis, quo
perfrui mereamur æternis bonis.
- FIDES.→
-
Percussor, accede, et injunctum tibi officium
me necando imple.
- SAPIENTIA.→
-
Abscisum morientis filiæ caput amplectendo,
impressisque labris crebrius deosculando, congratulor
tibi, Christe, qui tantillulæ victoriam præstitisti
puellæ.
- HADRIANUS.→
-
Spes, cede mei[379] hortamentis paterno affectu
tibi consulentis.
- SPES.→
-
Quid hortaris, quid consulis?
- HADRIANUS.→
-
Ut caveas pertinaciam imitari sororis, ne similibus
intereas pœnis.
- SPES.→
-
O utinam admeruissem illam imitari patiendo,
quo illi assimilarer in præmio!
-
HADRIANUS.→
-
Depone callum pectoris, et conquinisce turificando
magnæ Dianæ, et ego te propriæ prolis vice
excolo, atque extollo omni dilectione.
- SPES.→
-
Paternitatem tuam repudio, tua beneficia minime
desidero. Quapropter vacua spe deciperis, si
me tibi cedere reris.
- HADRIANUS.→
-
Loquere parcius, ne irascar.
- SPES.→
-
Irascere, nec sollicitor.
- ANTIOCHUS.→
-
Miror, Auguste, quod ab hac vili puellula tamdiu
calumniari pateris. Ego quidem disrumpor præ furore,
quia illam audio tam temere in te latrare.
- HADRIANUS.→
-
Hactenus infantiæ parcebam: ultra non parcam;
sed meritam ultionem inferam.
- ANTIOCHUS.→
-
O utinam!
- HADRIANUS.→
-
O lictores, adite et hanc rebellem usque ad internecionem
crudis nervis cædite.
- ANTIOCHUS.→
-
Decet ut severitatem sentiat tui furoris, quia
lenitatem parvi pendit pietatis.
-
SPES.→
-
Hanc pietatem exopto, hanc lenitatem desidero.
- ANTIOCHUS.→
-
O Sapientia, quid murmurando loqueris, stans
sublevatis oculis juxta cadaver extinctæ prolis?
- SAPIENTIA.→
-
Invoco Omniparentem, quo eamdem tolerantiæ
perseverantiam, quam præstitit Fidei, præstet et
Spei.
- SPES.→
-
O mater, mater! quam efficaces, quam exaudibiles
experior esse tui preces! Ecce, te orante
anheli tortores levatis dextris librant ictum, et ego
nullum doloris sentio tactum.
- HADRIANUS.→
-
Si flagra parvi pendis, acrioribus pœnis coartaberis.
- SPES.→
-
Infer, infer quicquid crudele, quicquid excogites
lethale. Quanto plus sævis, tanto magis victus
confunderis.
- HADRIANUS.→
-
In aera suspendatur, et ungulis laceretur, quoadusque
evulsis visceribus et nudatis ossibus deficiat[380]
et membratim crepat.
-
ANTIOCHUS.→
-
Imperialis jussio, et congrua satis ultio!
- SPES.→
-
Vulpina fraude loqueris, et versipelli astutia,
Antioche, adularis.
- ANTIOCHUS.→
-
Quiesce, infelix, verbositas tua nunc est
finienda.
- SPES.→
-
Non ut speras evenerit, sed tibi tuoque principi
nunc etiam confusio aderit.
- HADRIANUS.→
-
Quid sentio novæ dulcedinis? Quid odoror[381]
stupendæ suavitatis?
- SPES.→
-
Decidentia frusta[382] mei lacerati corporis dant
fragrantiam paradisiaci aromatis, quo nolens cogeris
fateri me non posse suppliciis lædi.
- HADRIANUS.→
-
Antioche, quid enim mihi est agendum?
- ANTIOCHUS.→
-
Novis cruciatibus incumbendum.
- HADRIANUS.→
-
Æneum vas plenum oleo et adipe, cera atque
pice, ignibus superponatur, in quod ligata projiciatur.
-
ANTIOCHUS.→
-
Si in jus Vulcani tradetur, forsitan evadendi
aditum non nanciscetur.
- SPES.→
-
Hæc virtus Christo non est insolita, ut ignem
faciat mitescere mutata natura.
- HADRIANUS.→
-
Quid? Audio, Antioche, velut sonitum inundantis
aquæ.
- ANTIOCHUS.→
-
Heu, heu, domine!
- HADRIANUS.→
-
Quid contigit nobis?
- ANTIOCHUS.→
-
Ebulliens fervor confracto vase ministros combussit,
et illa malefica illæsa comparuit.
- HADRIANUS.→
-
Fateor, victi sumus.
- ANTIOCHUS.→
-
Penitus.
- HADRIANUS.→
-
Caput abscidatur.
- ANTIOCHUS.→
-
Alias non absumetur.
- SPES.→
-
O Caritas dilecta, o soror unica! Ne formides
tyranni minas, ne trepides ad pœnas, nitere constanti
fide imitari sorores ad cœli palatium præcedentes.
-
CARITAS.→
-
Tædet me vitæ præsentis, tædet terrenæ habitationis,
quod saltim ad modicum temporis separor
a vobis.
- SPES.→
-
Depone tædium et tende ad præmium. Non
enim diu separabimur, sed ocius in cœlo conjungemur.
- CARITAS.→
-
Fiat, fiat!
- SPES.→
-
Euge, mater illustris, gaude, nec tangaris de
mei passione materni affectus dolore; sed præfer
spem mœrori, cum me videas pro Christo mori.
- SAPIENTIA.→
-
Nunc quidem gaudeo, sed tunc tandem perfecte
exultans gaudebo, quando tui sororculam pari
conditione extinctam cœlo præmisero, et ego subsequar
postrema.
- SPES.→
-
Perennis Trinitas restituet tibi in ævum plenum
absque diminutione filiarum numerum.
- SAPIENTIA.→
-
Confortare, filia; percussor invadit nos evaginato
gladio.
- SPES.→
-
Libens excipio gladium. Tu, Christe, suscipe
spiritum pro tui confessione nominis ejectum de
habitaculo corporis.
-
SAPIENTIA.→
-
O Caritas, soboles inclita, spes uteri mei unica,
ne contristes matrem bonam tui certaminis consummationem
expectantem; sed sperne præsens
utile, quo pervenias ad gaudium interminabile,
quo tui germanæ fulgent coronis illibatæ virginitatis.
- CARITAS.→
-
Fulci me, mater, precibus sacris, quatinus merear
interesse illarum[383] gaudiis.
- SAPIENTIA.→
-
Exoro te finetenus in fide solidatum iri, nec
dubito tibi perenne tripudium donatum iri.
- HADRIANUS.→
-
Caritas, saturatus conviciis tui sororum, nimiumque
exacerbatus sum prolixa ratione[384] earum.
Unde diu tecum non contendo, sed vel obtemperantem
mei votis ditabo omnibus bonis, vel
contra luctantem afficiam malis.
- CARITAS.→
-
Bonum cordetenus amplector, et malum omnino
detestor.
- HADRIANUS.→
-
Hoc tibi potissimum salubre mihique est placabile,
ideoque leve quiddam tibi præpono meæ
pietatis gratia.
-
CARITAS.→
-
Quid?
- HADRIANUS.→
-
Dic tantum: Magna Diana! et ego ultra ad
sacrificandum te non compello.
- CARITAS.→
-
Percerte non dico.
- HADRIANUS.→
-
Quare?
- CARITAS.→
-
Quia mentiri nolo. Ego quidem et sorores meæ
eisdem parentibus genitæ, hisdem sacramentis
imbutæ sumus, una eademque fidei constantia
roboratæ. Quapropter scito nostrum velle, nostrum
consentire, nostrum sapere, unum idemque
esse, nec me in ullo umquam illis dissidere.
- HADRIANUS.→
-
O injuria, quod a tantilla etiam contemnor homullula!
- CARITAS.→
-
Licet tenella sim ætate, tamen gnara sum te argumentose
confundere.
- HADRIANUS.→
-
Abstrahe illam, Antioche, et fac, ut suspensa
in equuleo atrociter verberetur.
- ANTIOCHUS.→
-
Vereor quod verbera non prævaleant.
-
HADRIANUS.→
-
Si non prævaleant, jube tribus continuis diebus
ac noctibus fornacem succendi et illam inter
bacchantes flammas projici.
- CARITAS.→
-
O judicem inpotentem, qui diffidit se absque
armis ignium octennem[385] infantem superare
posse!
- HADRIANUS.→
-
Abi, Antioche, et injunctum officium perfice.
- CARITAS.→
-
Sævitiæ quidem tuæ satisfaciendo parebit, sed
me minime nocebit, quia nec verbera mei corpusculum
lacerare, nec flammæ comam vel vestes
poterunt obfuscare.
- HADRIANUS.→
-
Experietur.
- CARITAS.→
-
Experiatur.